Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Augusti > Die 10 Augusti. S. Laurentii Martyris

 

 

 

Vangelo pdf

Item eadem die 9 Augusti. Pro S. Romano Mart.

 

DIE  10  Augusti

SAncti  laurentii  martyris

Duplex  II classis  cum  Octava  simplici

 

 
 
 

Introitus                                             Ps. 95, 6

C

onféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus : sánc-titas et magnificéntia in sanctificatióne ejus. Ps. ibid., 1. Cantáte Dómino cánticum novum : cantáte Dómino, omnis terra. V). Glória Patri. Conféssio.

Oratio

D

a nobis, quaésumus, omnípotens Deus : vitiórum nostrórum flammas exstínguere; qui beáto Lau-réntio tribuísti tormentórum suórum incéndia superá-re. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Corínthios        II Cor. 9, 6-10

F

ratres : Qui parce séminat, parce et metet : et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet. Unusquísque prout destinávit in corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte : hílarem enim datórem díligit Deus. Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis, ut, in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, sicut scriptum est : Dispérsit, dedit pau-péribus : justítia ejus manet in saéculum saéculi. Qui autem adminístrat semen seminánti : et panem ad manducándum praestábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum justítiæ vestræ.

Graduale. Ps. 16, 3. Probásti, Dómine, cor meum, et visitásti nocte. V). Igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas.

Allelúja, allelúja. V). Levíta Lauréntius bonum opus operátus est : qui per signum crucis cæcos illuminávit. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem           Joann. 12, 24-26

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet : si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam : et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi minístrat, me sequátur : et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus.

Offertorium. Ps. 95, 6. Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus : sánctitas, et magnificéntia in sanctifi-catióne ejus.

Secreta

A

ccipe, quaésumus, Dómine, múnera dignánter obláta : et, beáti Lauréntii suffragántibus méritis, ad nostræ salútis auxílium proveníre concéde. Per Dóminum.

Communio. Joann. 12, 26. Qui mihi minístrat, me sequátur : et ubi ego sum, illic et miníster meus erit.

Postcommunio

S

acro múnere satiáti, súpplices te, Dómine, depre-cámur : ut, quod débitæ servitútis celebrámus offí-cio, intercedénte beáto Lauréntio Mártyre tuo, salva-tiónis tuæ sentiámus augméntum. Per Dóminum.

In Missis votivis omnia dicuntur ut supra, sed post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ eius tribuísti ei : et voluntáte labiórum eius non fraudásti eum. V). Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédi-nis. V). Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V). Levíta Lauréntius bonum opus operátus est : qui per signum crucis cæcos illuminávit. Allelúja. V). Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.

Infra Octavam S. Laurentii nihil fit de ea; sed, si celebretur Missa votiva de eodem S. Laurentio, in ea dicitur Glória in excélsis.

 

Die 11 Augusti. Ss. Tiburtii et Susannæ Virg. Mm.

 

 

 

Ad principium

 


Scribe | Ad paginam principalem


© 2001 - 2014  Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.