Introitus
Ps. 144,
10-11
onfiteántur
tibi, Dómine, ómnia
ópera tua, et Sancti tui benedícant tibi : glóriam regni tui di-cent,
et poténtiam tuam loquéntur.
(T.
P. allelúja,
alle-lúja).
Ps. ibid.,
1.
Exaltábo te, Deus meus, Rex :
et be-nedícam nómini tuo in saéculum,
et in saéculum saé-culi.
V). Glória Patri.
Confiteántur.
Oratio
oncéde,
quaésumus, omnípotens
Deus: ut ad me-liórem vitam beatórum N.
et N. Confessórum tuó-rum exémpla nos próvocent; quaténus, quorum me-móriam ágimus, étiam actus imitémur. Per Dóminum.
Alia Oratio
eus,
qui nos beatórum N.
et N. Confessórum tuó-rum
méritis et intercessióne lætíficas : concéde propítius; ut, qui tua per eos benefícia póscimus, dono tuæ grátiæ consequámur. Per Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli. 2, 7-13
etuéntes
Dóminum, sustinéte misericórdiam ejus : et non
deflectátis ab illo, ne cadátis. Qui ti-métis Dóminum,
credite illi : et non evacuábitur mer-ces vestra. Qui
timétis Dóminum, speráte in illum : et in oblectatiónem
véniet vobis misericórdia. Qui timé-tis Dóminum, diligite
illum : et illuminabúntur corda vestra. Respícite, Fílii,
natiónes hóminum : et scitóte, quia nullus sperávit in
Dómino, et confúsus est. Quis enim permánsit in mandátis
ejus, et derelíctus est? aut quis invocávit eum, et
despéxit illum? Quóniam pius et miséricors est Deus, et
remíttet in die tribulatiónis peccáta : et protéctor est
ómnibus exquiréntibus se in veritáte.
Graduale.
Ps. 30, 24-25.
Dilígite Dóminum, omnes Sancti ejus, quóniam
veritátem requíret Dóminus, et retríbuet abundánter
faciéntibus superbiam. V).
Viríli-ter
agite, et confortétur cor vestrum, omnes
qui sperá-tis in Dómino.
Allelúja,
allelúja. V).
Ps. 9. 11.
Sperent
in te, qui no-vérunt nomen tuum : quóniam non
dereliquísti
quæ-réntes te, Dómine. Allelúja.
Post Septuagesimam,
omissis
Allelúja,
et
Versu sequenti, dicitur
Tractus.
Ps. 33, 9-11.
Gustáte et vidéte,
quóniam suá-vis est Dóminus : beátus vir, qui sperat in
eo. V). Ti-méte Dóminum,
omnes Sancti ejus : quóniam non est inópia timéntibus eum.
V). Dívites eguérunt et
esurié-runt : inquiréntes autem Dóminum non minuéntur
omni bono.
Tempore autem Paschali
omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :
Allelúja,
allelúja. V).
Ps. 9, 11.
Sperent in te, qui no-verunt
nomen tuum: quóniam non dereliquísti quæréntes te,
Dómine. Allelúja. V).
Ps. 139, 14.
Justi confitebúntur nómini
tuo, Dómine : et habitábunt recti cum vultu tuo.
Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii
secúndum
Lucam
Luc. 12, 35-40
n illo témpore
: Dixit Jesus discípulis suis : Sint lumbi vestri
præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos
símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando
revertátur a núptiis; ut, cum vénerit et pulsáverit,
conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit
dóminus, invénerit vigilántes : amen dico vobis, quod
præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens
ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si
in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt
servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret
paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et
non síneret pérfodi domum suam.
Et vos
estóte paráti : quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis
véniet. Dixit Jesus discípulis suis : Sint lumbi vestri
præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos
símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando
revertátur a núptiis; ut, cum vénerit et pulsáverit,
conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit
dóminus, invénerit vigilántes : amen dico vobis, quod
præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens
ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si
in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt
servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret
paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et
non síneret pérfodi domum suam.
Et vos
estóte paráti : quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis
véniet.
Offertorium.
Ps. 67, 4.
Justi
epuléntur et exsúltent in conspéctu Dei, et
delecténtur in lætítia.
(T. P.
allelúja).
Secreta
óstias
ad altare
tuum offeréntibus, Dómine, da nobis illum pietátis
afféctum, quem beátis
N. et
N.
Confessóribus tuis infudísti : ut pura mente ac
férvido corde rei sacræ attendámus, et sacrifícium tibi
plácitum nobísque profícuum immolémus.
Per Dóminum.
Alia Secreta
únera
Dómine, obláta
sanctífica: et intercedéntibus beátis
N. et
N. Confessóribus tuis, nos per hæc a peccatórum
nostrórum máculis emúnda. Per Dóminum.
Communio.
Luc
12, 37.
Beáti servi illi, quos, cum vénerit Dóminus, invénerit
vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et
fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis
(T. P. allelúja).
Postcommunio
ríbuat
nobis, omnípotens Deus, suffragántibus
beatórum N. et
N. Confessórum tuórum précibus, refectio sacra subsídium: ut et castitátis mundítiam observémus in córpore, et lumen
veritátis exhibeámus in ópere. Per Dóminum.
Alia Postcommunio
úpplices
te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos
tuis réficis sacraméntis,
intercedéntibus beátis
N. et
N. Confessóribus tuis, tibi
étiam plácitis móribus dignánter
tríbuas deservíre. Per Dóminum.