Missale Romanum > Rubricae > De defectibus in celebratione Missarum occurrentibus

 

 

Ritus servandus in celebratione Missĉ

DE   DEFECTIBUS

IN   CELEBRATIONE   MISSARUM   OCCURENTIBUS

 

I | II - De defectibus Materiĉ | III - De defectu Panis | IV - De defectu Vini | V - De defectibus Formĉ | VI - De defectibus Ministri | VII - De defectu Intentionis | VIII - De defectibus Dispositionis Animĉ | IX - De defectibus Dispositionis Corporis | X - De defectibus in Ministerio ipso occurrentibus

 

I

S

acerdos celebraturus omnem adhibeat diligentiam, ne desit aliquid ex requisitis ad Sacramentum Eucharistiĉ conficiendum. Potest autem defectus contingere ex parte materiĉ consecrandĉ, et ex parte formĉ adhibendĉ, et ex parte ministri conficientis. Quidquid enim horum deficit, scilicet materia debita, forma cum intentione, et Ordo Sacerdotalis in conficiente, non conficitur Sacramentum. Et his exsistentibus, quibus cumque aliis deficientibus, veritas adest Sacramenti. Alii vero sunt defectus, qui in Missĉ celebratione occurrentes, etsi veritatem Sacramenti non impediant, possunt tamen aut cum peccato, aut cum scandalo contingere.

 

II - De defectibus Materiĉ

D

efectus ex parte materiĉ possunt contingere, si aliquid desit ex iis quĉ ad ipsam requiruntur. Requiritur enim, ut sit panis triticeus et vinum de vite : et ut hujusmodi materia consecranda, in actu consecrationis, sit coram Sacerdote.

 

III - De defectu Panis

S

i panis non sit triticeus, vel, sit triticeus, admixtus sit granis alterius generis in tanta quantitate, ut non maneat panis triticeus, vel sit alioqui corruptus, non conficitur Sacramentum.

2 Si sit confectus de aqua rosacea, vel alterius distillationis, dubium est an conficiatur.

3 Si cœperit corrumpi, sed non sit corruptus; similiter si non sit azymus, secundum morem Ecclesiĉ Latinĉ, conficitur, sed conficiens graviter peccat.

4 Si Celebrans ante consecrationem advertit Hostiam esse corruptam, aut non esse triticeam; remota illa Hostia, aliam ponat, et facta oblatione, saltem mente concepta, prosequatur ab eo loco ubi desivit.

5 Si id adverterit post consecrationem, etiam post illius Hostiĉ sumptionem, posita alia, faciat oblationem, ut supra, et a consecratione incipiat, scilicet ab illis verbis : Qui prídie quam paterétur; et illam priorem si non sumpsit, sumat post sumptionem Corporis et Sanguinis, vel alii sumendam tradat, vel alicubi reverenter conservet. Si autem sumpserit, nihilominus sumat eam, quam consecravit : quia prĉceptum de perfectione Sacramenti majoris est ponderis, quam quod a jejunis sumatur.

6 Quod si hoc contingat post sumptionem Sanguinis, apponi debet rursus novus panis et vinum cum aqua; et, facta prius oblatione, ut supra, Sacerdos consecret, incipiendo ab illis verbis : Qui prídie; ac statim sumat utrumque, et prosequatur Missam, ne Sacramentum remaneat imperfectum, et ut debitus servetur ordo.

7 Si Hostia consecrata dispareat, vel casu aliquo, ut vento aut miraculo, vel ab aliquo animali accepta, et nequeat reperiri; tunc altera consecretur ab eo loco incipiendo : Qui prídie quam paterétur, facta ejus prius oblatione, ut supra.

 

IV - De defectu Vini

S

i vinum sit factum penitus acetum, vel penitus putridum, vel de uvis acerbis seu non maturis expressum, vel ei admixtum tantum aquĉ ut vinum sit corruptum; non conficitur Sacramentum.

2 Si vinum cœperit acescere, vel corrumpi, vel fuerit aliquantum acre, vel mustum de uvis tunc expressum, vel non fuerit admixta aqua, vel fuerit admixta aqua rosacea seu alterius distillationis, conficitur Sacramentum, sed conficiens graviter peccat.

3 Si Celebrans ante consecrationem Sanguinis, quamvis post consecrationem Corporis, advertat aut vinum, aut aquam, aut utrumque non esse in Calice; debet statim apponere vinum cum aqua, et facta oblatione, ut supra, consecrare : incipiendo ab illis verbis : Símili modo, etc.

4 Si post verba consecrationis advertat vinum non fuisse positum, sed aquam; deposita aqua in aliquod vas, iterum vinum cum aqua ponat in Calice, et consecret, resumendo a verbis prĉdictis : Símili modo, etc.

5 Si hoc advertat post sumptionem Corporis, vel hujusmodi aquĉ : apponat aliam Hostiam iterum consecrandam, et vinum cum aqua in Calice, offerat utrumque, et consecret, et sumat, quamvis non sit jejunus. Vel, si Missa celebretur in loco publico, ubi plures adsint, ad evitandum scandalum poterit apponere vinum cum aqua, et facta oblatione ut supra, consecrare, ac statim sumere, et prosequi cetera.

6 Si quis percipiat ante consecrationem, vel post consecrationem, totum vinum esse acetum, vel alias corruptum  : idem servetur quod supra, ac si deprehenderet non esse positum vinum, vel solam aquam fuisse appositam in Calice.

7 Si autem Celebrans ante consecrationem Calicis advertat, non fuisse appositam aquam : statim ponat eam, et proferat verba consecrationis. Si id advertat post consecrationem Calicis : nullo modo apponat, quia non est de necessitate Sacramenti.

8 Si materia quĉ esset apponenda, ratione defectus vel panis vel vini, non posset ullo modo haberi : si id sit ante consecrationem Corporis, ulterius procedi non debet : si post consecrationem Corporis, aut etiam vini, deprehenditur defectus alterius speciei, altera jam consecrata : tunc, si nullo modo haberi possit, procedendum erit, et Missa absolvenda, ita tamen, ut prĉtermittantur verba et signa, quĉ pertinent ad speciem deficientem. Quod si exspectando aliquamdiu haberi possit : exspectandum erit, ne sacrificium remaneat imperfectum.

 

V - De defectibus Formĉ

D

efectus ex parte formĉ possunt contingere, si aliquid desit ex iis quĉ ad integritatem verborum in ipsa consecratione requiruntur. Verba autem Consecrationis, quĉ sunt forma hujus Sacramenti, sunt hĉc : Hoc est enim Corpus meum. Et : Hic est enim Calix Sánguinis mei, novi et ĉtérni testaménti : mystérium fídei, qui pro vobis et pro multis effundétur in remissiónem peccatórum. Si quis autem aliquid diminueret, vel immutaret de forma consecrationis Corporis et Sanguinis, et in ipsa verborum immutatione verba idem non significarent, non conficeret Sacramentum. Si vero aliquid adderet, quod significationem non mutaret, conficeret quidem, sed gravissime peccaret.

2 Si Celebrans non recordetur se dixisse ea quĉ in consecratione communiter dicuntur, non debet propterea turbari. Si tamen certo ei constet, se omisisse aliquid eorum quĉ sunt de necessitate Sacramenti, id est, formam consecrationis, seu partem : resumat ipsam formam, et cetera prosequatur per ordinem. Si vero valde probabiliter dubitet, se aliquid essentiale omisisse : iteret formam saltem sub tacita condicione. Si autem non sunt de necessitate Sacramenti, non resumat, sed procedat ulterius.

 

VI - De defectibus Ministri

D

efectus ex parte Ministri possunt contingere quoad ea quĉ in ipso requiruntur. Hĉc autem sunt : In primis intentio, deinde dispositio animĉ, dispositio corporalis, dispositio vestimentorum, dispositio in ministerio ipso quoad ea quĉ in ipso possunt occurrere.

 

VII - De defectu Intentionis

S

i quis non intendit conficere, sed delusorie aliquid agere : item si aliquĉ Hostiĉ ex oblivione remaneant in Altari, vel aliqua pars vini, vel aliqua Hostia lateat, cum non intendat consecrare nisi quĉ videt : item si quis habeat coram se undecim Hostias, et intendat consecrare solum decem, non determinans quas decem intendit : in his casibus non consecrat, quia requiritur intentio. Secus, si putans quidem esse decem, tamen omnes voluit consecrare quas coram se habebat : nam tunc omnes erunt consecratĉ : atque ideo quilibet Sacerdos talem semper intentionem habere deberet, scilicet consecrandi eas omnes quas ante se ad consecrandum positas habet.

2 Si Sacerdos putans se tenere unam Hostiam, post consecrationem invenerit fuisse duas simul junctas, in sumptione sumat simul utramque. Quod si deprehendat post sumptionem Corporis et Sanguinis aut etiam post ablutionem, reliquias aliquas relictas consecratas, eas sumat, sive parvĉ sint sive magnĉ, quia ad idem sacrificium spectant.

3 Si vero relicta sit Hostia integra consecrata, eam in Tabernaculo cum aliis reponat : si hoc fieri nequit, sequenti Sacerdoti ibi celebraturo, in Altari supra Corporale decenter opertam, sumendam una cum altera quam est consecraturus, relinquat : vel, si neutrum horum fieri possit, in ipso Calice seu Patena decenter conservet, quousque vel in Tabernaculo reponatur, vel ab altero sumatur; quod si non habeat quomodo honeste conservetur, potest eam ipsemet sumere.

4 Si intentio non sit actualis in ipsa consecratione propter evagationem mentis, sed virtualis, cum accedens ad Altare intendat facere quod facit Ecclesia, conficitur Sacramentum, etsi curare debet Sacerdos, ut etiam actualem intentionem adhibeas.

 

VIII - De defectibus
Dispositionis Animĉ

S

i quis suspensus, excommunicatus, degradatus, irregularis, vel alias canonice impeditus celebret, conficit quidem Sacramentum, sed gravissime peccat, tam propter Communionem, quam indigne sumit, quam propter exsecutionem Ordinum, quĉ sibi erat interdicta.

2 Si quis habens copiam Confessoris celebret in peccato mortali, graviter peccat.

3 Si quis autem in casu necessitatis, non habens copiam Confessoris, in peccato mortali absque contritione celebret, graviter peccat. Secus, si conteratur : debet tamen, cum primum poterit, confiteri.

4 Si in ipsa celebratione Missĉ Sacerdos recordetur, se esse in peccato mortali, conteratur cum proposito confitendi, et satisfaciendi.

5 Si recordetur, se esse excommunicatum, vel suspensum, aut locum esse interdictum, similiter conteratur cum proposito petendi absolutionem. Ante consecrationem autem in supradictis casibus, si non timetur scandalum, debet Missam incœptam deserere.

 

IX - De defectibus
Dispositionis Corporis

S

i quis non est jejunus post mediam noctem, etiam post sumptionem solius aquĉ, vel alterius potus aut cibi per modum etiam medicinĉ, et in quantacumque parva quantitate, non potest communicare nec celebrare.

2 Si autem ante mediam noctem cibum aut potum sumpserit, etiamsi postmodum non dormient, nec sit digestus, non peccat : sed ob perturbationem mentis, ex qua devotio tollitur, consulitur aliquando abstinendum.

3 Si reliquiĉ cibi remanentes in ore transglutiantur, non impediunt Communionem, cum non transglutiantur per modum cibi, sed per modum salivĉ. Idem dicendum, si lavando os deglutiatur stilla aquĉ prĉter intentionem.

4 Si plures Missas in una die celebret, ut in Nativitate Domini, in unaquaque Missa abluat digitos in aliquo vase mundo, et in ultima tantum percipiat purificationem.

5 Si prĉcesserit pollutio nocturna, quĉ causata fuerit ex prĉcedenti cogitatione, quĉ sit peccatum mortale, vel evenerit propter nimiam crapulam, abstinendum est a Communione et celebratione, nisi aliud Confessario videatur. Si dubium est, an in prĉcedenti cogitatione fuerit peccatum mortale, consulitur abstinendum, extra tamen casus necessitatis. Si autem certum est, non fuisse in illa cogitatione peccatum mortale, vel nullam fuisse cogitationem, sed evenisse ex naturali causa aut ex diabolica illusione, potest communicare et celebrare, nisi ex illa corporis commotione tanta evenerit perturbatio mentis, ut abstinendum videatur.

 

X - De defectibus in
Ministerio ipso occurrentibus

P

ossunt etiam defectus occurrere in ministerio ipso, si aliquid ex requisitis ad illud desit : ut, si celebretur in loco non sacro, vel non deputato ab Episcopo, vel in Altari non consecrato, vel tribus mappis non cooperto; si non adsint luminaria cerea; si non sit tempus debitum celebrandi, quod est ab aurora usque ad meridiem communiter : si Celebrans saltem Matutinum cum Laudibus non dixerit; si omittat aliquid ex vestibus sacerdotalibus; si vestes sacerdotales et mappĉ non sint ab Episcopo, vel ab alio hanc habenti potestatem benedictĉ; si non adsit Clericus, vel alius deserviens in Missa, vel adsit qui deservire non debet, ut mulier; si non adsit Calix cum Patena conveniens, cujus cuppa debet esse aurea vel argentea vel stannea, non ĉrea vel vitrea; si Corporalia non sint munda, quĉ debent esse ex lino, nec serico in medio ornata, et ab Episcopo vel ab alio hanc habenti potestatem benedicta, ut etiam superius dictum est : si celebret capite cooperto sine dispensatione : si non adsit Missale, licet memoriter sciret Missam, quam intendit dicere.

2 Si, Sacerdote celebrante, violetur Ecclesia ante Canonem, dimittatur Missa : si post Canonem, non dimittatur. Si timeatur incursus hostium, vel alluvionis, vel ruina loci ubi celebratur, ante consecrationem dimittatur Missa; post consecrationem vero Sacerdos accelerare poterit sumptionem Sacramenti, omissis omnibus aliis.

3 Si Sacerdos ante consecrationem graviter infirmetur, vel in syncopen inciderit aut moriatur, prĉtermittitur Missa. Si post consecrationem Corporis tantum, ante consecrationem Sanguinis, vel utroque consecrato, id accidit, Missa per alium Sacerdotem expleatur ab eo loco ubi ille desiit, et in casu necessitatis etiam per non jejunum. Si autem non obierit, sed fuerit infirmus, adeo tamen ut possit communicare, et non adsit alia Hostia consecrata, Sacerdos qui Missam supplet, dividat Hostiam, et unam partem prĉbeat infirmo, aliam ipse sumat. Si autem semiprolata forma Corporis obiit Sacerdos, quia non est facta consecratio, non est necesse ut Missa per alium suppleatur. Si vero obierit semiprolata forma Sanguinis, tunc alter prosequatur Missam, et super eundem Calicem repetat integram formam ab eo loco : Símili modo, postquam cœnátum est : vel posset super alium Calicem prĉparatum integram formam proferre, et Hostiam primi Sacerdotis, et Sanguinem a se consecratum sumere, ac deinde Calicem relictum semiconsecratum.

4 Si quis extra hujusmodi casus necessitatis integra Sacramenta non sumpserit, gravissime peccat.

5 Si musca, vel aranea, vel aliquid aliud ceciderit in Calicem ante consecrationem, projiciat vinum in locum decentem, et aliud ponat in Calicem, misceat parum aquĉ, offerat, ut supra, et prosequatur Missam : si post consecrationem ceciderit musca aut aliquid ejusmodi, et fiat nausea Sacerdoti, extrahat eam, et lavet cum vino, finita Missa comburat, et combustio ac lotio hujusmodi in sacrarium projiciatur. Si autem non fuerit ei nausea nec ullum periculum timeat, sumat cum Sanguine.

6 Si aliquid venenosum ceciderit in Calicem, vel quod provocaret vomitum, vinum consecratum reponendum est in alio Calice, et aliud vinum cum aqua apponendum denuo consecrandum; et, finita Missa, Sanguis repositus in panno lineo, vel stuppa tamdiu servetur, donec species vini fuerint desiccatĉ, et tunc stuppa comburatur, et combustio in sacrarium projiciatur.

7 Si aliquid venenatum contigerit Hostiam consecratam, tunc alteram consecret, et sumat eo modo quo dictum est, et illa servetur in Tabernaculo, loco separato, donec species corrumpantur, et corruptĉ deinde imitantur in sacrarium.

8 Si sumendo Sanguinem, particula remanserit in Calice, digito ad labium Calicis eam adducat, et sumat ante purificationem, vel infundat vinum, et sumat.

9 Si Hostia ante consecrationem inveniatur fracta, nisi populo evidenter appareat, talis Hostia consecretur : si autem scandalum populo esse possit, alia accipiatur et offeratur : quod si illius Hostiĉ jam erat facta oblatio, eam post ablutionem sumat. Quod si ante oblationem Hostia appareat confracta, accipiatur altera integra, si citra scandalum aut longam moram fieri poterit.

10 Si propter frigus, vel neglegentiam Hostia consecrata dilabatur in Calicem, propterea nihil est reiterandum; sed Sacerdos Missam prosequatur, faciendo cĉremonias et signa consueta cum residua parte Hostiĉ quĉ non est madefacta Sanguine, si commode potest. Si vero tota fuerit madefacta, non extrahat eam, sed omnia dicat, omittendo signa, et sumat pariter Corpus et Sanguinem, signans se cum Calice, et dicens : Corpus et Sanguis Dómini nostri, etc.

11 Si in hieme Sanguis congeletur in Calice, involvatur Calix pannis calefactis : si id non proficeret, ponatur in ferventi aqua prope Altare, dummodo in Calicem non intret, donec liquefiat.

12 Si per neglegentiam aliquid de Sanguine Christi ceciderit, si quidem super terram seu super tabulam, lingua lambatur, et locus ipse radatur quantum satis est, et abrasio comburatur; cinis vero in sacrarium recondatur. Si vero super lapidem Altaris ceciderit, sorbeat Sacerdos stillam, et locus bene abluatur, et ablutio in sacrarium projiciatur. Si super linteum Altaris, et ad aliud linteum stilla pervenerit; si usque ad tertium : linteamina ter abluantur ubi stilla ceciderit, Calice supposito, et aqua ablutionis in sacrarium projiciatur. Quod si in ipso solum Corporali, aut si in vestibus ipsis Sacerdotalibus ceciderit, debet similiter ablui, et ablutio in sacrarium projici. Si in substrato pedibus panno, vel tapeto, bene abluatur, ut supra.

13 At si contingat totum Sanguinem post consecrationem effundi, si quidem aliquid vel parum remansit, illud sumatur, et de effuso reliquo Sanguine fiat, ut dictum est. Si vero nihil omnino remansit, ponat iterum vinum et aquam, et consecret ab eo loco : Símili modo, postquam cœnátum est, etc., facta prius tamen Calicis oblatione, ut supra.

14 Si Sacerdos evomat Eucharistiam, si species integrae appareant, reverenter sumantur, nisi nausea fiat : tunc enim species consecratĉ caute separentur, et in aliquo loco sacro reponantur, donec corrumpantur, et postea in sacrarium projiciantur. Quod si species non appareant, comburatur vomitus, et cineres in sacrarium mittantur.

15 Si Hostia consecrata, vel aliqua ejus particula dilabatur in terram, reverenter accipiatur, et locus ubi cecidit, mundetur et aliquantulum abradatur, et pulvis seu abrasio hujusmodi in sacrarium immittatur. Si ceciderit extra Corporale in mappam, seu alio quovis modo in aliquod linteum, mappa vel linteum hujusmodi diligenter lavetur, et lotio ipsa in sacrarium effundatur.

16 Possunt etiam defectus in ministerio ipso occurrere, si Sacerdos ignoret ritus et cĉremonias ipsas in eo servandas, de quibus omnibus in superioribus Rubricis copiose dictum est.

Prĉparatio ad Missam

 

 

 

Ad principium

Ad Missale Romanum


Scribe | Ad paginam principalem

İ 2001 - 2012 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.