I -
De Præparatione
Sacerdotis celebraturi
acerdos
celebraturus Missam, prævia Confessione sacramentali, quando
opus est, et saltem Matutino cum Laudibus absoluto, orationi
aliquantulum vacet; et Orationes inferius positas pro temporis opportunitate dicat. Deinde accedit ad locum in
Sacristia vel alibi præparatum, ubi paramenta, aliaque ad
celebrationem necessaria habentur, accipit Missale,
perquirit Missam, perlegit, et signacula ordinat ad ea quæ
dicturus est. Postea lavat manus, dicens Orationem inferius
positam. Deinde preparat Calicem (qui debet esse vel aureus
vel argenteus, aut saltem habere cuppam argenteam intus
inauratam, et simul cum Patena itidem inaurata, ab Episcopo
consecratus), super ejus os ponit Purificatorium mundum, et
super illud Patenam cum Hostia integra, quam leviter
extergit, si opus est, a fragmentis, et eam tegit parva
Palla linea, tum Velo serico; super Velo ponit Bursam
coloris paramentorum intus habentem Corporale plicatum, quod
ex lino tantum esse debet, nec serico, vel auro in medio
intextum, sed totum album, et ab Episcopo, vel alio habenti
facultatem, simul cum Palla benedictum.
2 Quibus
ita dispositis, accedit ad paramenta, quæ non debent esse
lacera, aut scissa, sed integra, et decenter munda, ac
pulchra, et ab Episcopo itidem, vel alio facultatem habenti,
benedicta; ubi calceatus pedibus, et indutus vestibus sibi
convenientibus, quarum exterior saltem talum pedis attingat,
induit se, si sit Prælatus sæcularis, supra Rochettum, si
sit Prælatus regularis vel alius Sacerdos sæcularis, supra
Superpelliceum, si commode haberi possit, alioquin sine eo
supra vestes communes, dicens ad singula singulas Orationes inferius
positas.
3 Ac
primum accipiens Amictum circa extremitates et chordulas,
osculatur illud in medio, ubi est Crux, et ponit super
caput, et mox declinat ad collum, et eo vestium collaria
circumtegens, ducit chordulas sub brachiis, et circumducens
per dorsum, ante pectus reducit, et ligat. Tum Alba
induitur,
caput submittens, deinde manicam dexteram brachio dextero,
et sinistram sinistro imponens. Albam ipsam corpori adaptat,
elevat ante, et a lateribus hinc inde, et Cingulo, per ministrum a tergo sibi porrecto, se cingit.
Minister elevat
Albam super Cingulum circumcirca, ut honeste dependeat, et
tegat vestes; ac ejus fimbrias diligenter aptat, ut ad
latitudinem digiti, vel circiter, super terram æqualiter
fluat. Sacerdos accipit Manipulum, osculatur Crucem in
medio, et imponit brachio sinistro. Deinde ambabus manibus
accipiens Stolam, simili modo deosculatur, et imponit medium
ejus collo, ac transversando eam ante pectus in modum
crucis, ducit partem a sinistro humero pendentem, ad
dexteram, et partem a dextero humero pendentem, ad sinistram.
Sicque utramque partem Stolæ extremitatibus Cinguli hinc
inde ipsi Cingulo conjungit.
4 Si
Celebrans sit Episcopus, vel Abbas, ut supra, non ducit
Stolam ante pectus in modum crucis, sed sinit hinc inde
utrasque extremitates pendere; et antequam accipiat Stolam,
accipit parvam Crucem pectoralem, quam osculatur, et collo
impositam sinit ante pectus chordulis pendere. Manipulum
quoque non accipit ante Stolam, nisi in Missis Defunctorum,
sed accipit ad Altare, cum in Confessione dicit Indulgéntiam, illumque prius osculatur.
- Postremo
Sacerdos accipit Planetam.
5 Si
sit Episcopus, vel Abbas, ut supra habens usum Pontificalium,
et sollemniter celebret, accipit paramenta et alia, ut in
Pontificali et Cæremoniali.
II -
De Ingressu Sacerdotis
ad Altare
acerdos,
omnibus paramentis indutus, accipit manu sinistra Calicem,
ut supra præparatum, quem portat elevatum ante pectus,
Bursam manu dextera super Calicem tenens, et facta
reverentia Cruci, vel imagini illi, quæ in Sacristia erit,
capite cooperto accedit ad Altare, ministro cum Missali et
aliis ad celebrandum necessariis (nisi ante fuerint
præparata) præcedente, superpelliceum induto. Procedit
autem oculis demissis, incessu gravi, erecto corpore. Si
vero contigerit eum transire ante Altare majus, capite
cooperto faciat ad illud reverentiam. Si ante locum
Sacramenti, genuflectat. Si ante Altare ubi celebretur Missa,
in qua elevatur, vel tunc ministratur Sacramentum, similiter
genuflectat, et detecto capite illud adoret, nec ante surgat
quam Celebrans deposuerit Calicem super Corporale.
2 Cum
pervenerit ad Altare, stans ante illius infimum gradum,
caput detegit, biretum ministro porrigit, et Altari, seu
imagini Crucifixi desuper positæ, profunde se inclinat. Si
autem in eo sit Tabernaculum sanctissimi Sacramenti,
genuflectens debitam facit reverentiam. Tunc ascendit ad
medium Altaris, ubi ad cornu Evangelii sistit Calicem,
extrahit Corporale de Bursa, quod extendit in medio Altaris,
et super illud Calicem Velo coopertum collocat, Bursam autem
ad cornu Evangelii. Si in Altari paramenta accipit, hoc idem
facit antequam descendat ab Altari, ut Missam inchoet.
3 Si est consecraturus plures Hostias pro Communione facienda, quæ ob
quantitatem super Patenam manere non possint, locat eas
super Corporale ante Calicem, aut in aliquo Calice
consecrato, vel vase mundo benedicto, ponit eas retro post
Calicem, et alia Patena seu Palla cooperit.
4
Collocato Calice in Altari, accedit ad cornu Epistolæ,
Missale super cussino aperit, reperit Missam, et signacula
suis locis accommodat. Deinde rediens ad medium Altaris,
facta primum Cruci reverentia, vertens se ad cornu Epistolæ,
descendit post infimum gradum Altaris, ut ibi faciat
Confessionem.
5 In
Missa sollemni Missale apertum super Altare, Calix vero, et
alia necessaria præparentur in Credentia cooperta linteo,
antequam Sacerdos veniat ad Altare. Ipse autem procedit cum
Diacono et Subdiacono, qui capite cooperto simul cum eo
tenent manus junctas ante pectus; Acolythi vero ante eos
deferunt candelabro cum candelis accensis, quæ deinde
collocantur super Credentia : et cum pervenerit ante infimum
gradum Altaris, ibi medius inter Diaconum a dexteris et
Subdiaconum a sinistris, antequam ascendat ad Altare, facit
cum ipsis (ut infra) Confessionem.
6 In
Missa Pontificali omnia serventur, ut in Pontificali et
Cæremoniali Romano ordinantur : cujus Pontificalis ordinem
Episcopus, sive Abbas, ut supra, numquam prætermittat,
quandocumque cum Diacono et Subdiacono paratis celebrat.
III -
De Principio Missæ,
et Confessione facienda
acerdos
cum primum descenderit sub infimum gradum Altaris, convertit
se ad ipsum Altare, ubi stans in medio, junctis manibus ante
pectus, extensis et junctis pariter digitis, et pollice
dextero super sinistrum posito in modum crucis (quod semper
servatur quando junguntur manus, præterquam post
consecrationem), detecto capite, facta prius Cruci vel
Altari profunda reverentia, vel si in eo sit Tabernaculum
sanctissimi Sacramenti, facta genuflexione, erectus incipit
Missam.
2 Si
celebraturus sit coram Summo Pontifice, sistit se ante
infimum gradum Altaris a cornu Evangelii ante ipsum
Pontificem, ubi genuflexus exspectat : accepta benedictione,
erigit se, et stans aliquantulum versus ad Altare, incipit
Missam. Si autem sit coram Cardinali, Legato Sedis
Apostolicæ, aut Patriarcha, Archiepiscopo, et Episcopo in
eorum residentiis, vel loco jurisdictionis, stans ante
infimum gradum a cornu Evangelii ut supra, exspectat : dato signo, facit profundam
reverentiam Prælato, et versus ad
Atare incipit Missam.
3 Si
autem sollemniter celebrat coram Summo Pontifice aut alio ex
Prælatis prædictis in Ecclesiis eorum jurisdictionis, stans
a sinistris Prælati, facit cum eo Confessionem, et alia
servat, ut in Pontificali et Cæremoniali Romano ordinatur.
4 Stans igitur
Celebrans ante infimum gradum Altaris, ut supra, producens
manu dextera a fronte ad pectus signum crucis, dicit
intelligibili voce : In nómine Patris, et Fílii, et
Spíritus Sancti. Amen. Et
postquam id dixerit, non debet advertere quemcumque in alio
Altari celebrantem, etiamsi Sacramentum elevet, sed
continuate prosequi Missam suam usque ad finem. Quod item
observatur in Missa sollemni, et simul etiam a Ministris.
5 Cum seipsum
signat, semper sinistram ponit infra pectus : in aliis
benedictionibus cum est ad Altare, et benedicit Oblata, vel
aliquid aliud, ponit eam super Altare, nisi aliter notetur.
Seipsum benedicens, vertit ad se palmam manus dexteræ, et
omnibus illius digitis junctis et extensis, a fronte ad
pectus, et ab humero sinistro ad dexterum, signum crucis
format. Si vero alios, vel rem aliquam benedicit, parvum
digitum vertit ei cui benedicit, ac benedicendo totam manum
dexteram extendit, omnibus illius digitis pariter junctis et
extensis : quod in omni benedictione observatur.
6 Postquam dixerit :
In nómine Patris, etc. ut supra, jungens iterum manus
ante pectus, pronuntiat clara voce Antiphonam :
Introíbo
ad altáre Dei. Minister
retro post eum ad sinistram genuflexus, et in Missa
sollemni Ministri hinc inde stantes prosequuntur :
Ad
Deum, qui lætíficat juventútem meam.
Deinde Sacerdos eodem modo stans incipit, et
prosequitur cum ministro, vel ministris alternatim Psalmum
: Júdica me, Deus, usque ad finem, cum
Glória Patri.
Quo finito, repetit Antiphonam Introíbo cum ministris,
ut supra. Qui Psalmus numquam prætermittitur, nisi in Missis
Defunctorum, et in Missis de Tempore a Dominica Passionis
inclusive usque ad Sabbatum sanctum exclusive, in quibus
semel tantum dicta Antiphona Introíbo cum ministris,
ut supra, Sacerdos statim subjungit V).
Adjutórium
nostrum, etc. ut infra. Cum in fine Psalmi dicit
Glória Patri, etc. caput Cruci inclinat.
7 Repetita
Antiphona Introíbo,
dextera manu producens signum crucis a fronte ad pectus,
dicit V). Adjutórium
nostrum in nómine
Dómini.
R).
Qui
fecit cælum et terram.
Deinde Altari se profunde inclinans, junctis manibus dicit
: Confíteor Deo,
ut
in Ordine Missæ : et prosequitur eodem modo stans inclinatus,
donec a ministro, vel Ministris dictum sit
Misereátur.
Cum incipitur a Ministris Confíteor,
se erigit. Cum dicit : mea culpa, ter pectus dextera
manu percutit, sinistra infra pectus posita.
8 Si
est coram Pontifice, Cardinali, Legato Sedis Apostolice, vel
Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in eorum Provincia,
Civitate vel Dioecesi constitutis, ubi dicit :
vobis,
fratres, dicat : tibi, Pater; similiter in fine ubi
dicit : vos, fratres, dicat
: te, Pater; quod
dicens Summo Pontifici genuflectit, aliis Prælatis profunde
se inclinat.
9 Cum minister, et
qui intersunt (etiamsi ibi fuerit Summus Pontifex),
respondent Confíteor, dicunt
tibi, Pater, et
te, Pater, aliquantulum conversi ad Celebrantem.
10 Facta a
circumstantibus Confessione, Celebrans stans respondet
: Misereátur vestri, etc. Deinde producens manu dextera a
fronte ad pectus signum crucis, dicit :
Indulgéntiam, etc.; et si est Episcopus, vel Abbas, ut supra,
accipit Manipulum, osculando illum in medio. Et stans
inclinatus junctis manibus prosequitur :
Deus, tu
convérsus, et quæ sequuntur in Ordine Missæ, clara voce
usque ad Orationem Aufer a nobis,
etc.; et cum dicit
: Orémus, extendit et jungit manus.
11 Et tunc si
coram Summo Pontifice, aut aliis Prælatis, ut supra
celebret, facta Summo Pontifici genuftexione, aliis Prælatis
profunda reverentia, accedit ad medium Altaris ante infimum
gradum, et ibi incipit secreto : Aufer a nobis, ut in
Ordine Missæ.
IV -
De Introitu,
Kýrie,
eléison,
et Glória
in excélsis
um dicit :
Aufer a nobis, etc., Celebrans junctis manibus ascendit ad
medium Altaris, et ibi inclinatus, manibusque item junctis
super eo positis, ita ut digiti parvi dumtaxat frontem, seu
medium anterioris partis tabulæ, seu mensæ Altaris tangant,
residuo manuum inter Altare et se retento, pollice dextero
super sinistrum in modum crucis posito (quæ omnia semper
observantur, cum manus junctæ super Altare ponuntur),
secreto dicit : Orámus
te, Dómine,
etc., et cum dicit : Quorum
relíquiæ
hic sunt, osculatur Altare in medio, manibus extensis
æqualiter hinc inde super eo positis : quod semper servatur,
quando osculatur Altare, sed post Consecrationem pollices ab
indicibus non disjunguntur. In omni etiam deosculatione sive
Altaris, sive libri, sive alterius rei, non producitur
signum crucis pollice, vel manu super id quod osculandum
est.
2 Osculato Altari,
accedit ad cornu ejus sinistrum, id est Epistolæ : ubi stans
versus Altare, et producens a fronte ad pectus signum crucis,
incipit intelligibili voce Introitum Missæ et prosequitur
junctis manibus. Cum dicit : Glória
Patri, tenens junctas manus, caput inclinat versus
Crucem. Cum repetit Introitum, non signat se, ut prius, et
eo repetito, junctis manibus ante pectus accedit ad medium
Altaris, ubi stans versus illud similiter manibus junctis,
dicit eadem voce ter Kýrie,
eléison, ter Christe, eléison, et iterum
ter Kýrie,
eléison, alternatim cum ministro. Si minister, vel qui
intersunt, Celebranti non respondeant, ipse solus novies
dicit.
3 Dicto ultimo
Kýrie, eléison,
Sacerdos stans in medio Altaris et manus extendens,
elevansque usque ad humeros (quod in omni manuum elevatione
observatur), voce prædicta incipit, si dicendum sit,
Glória
in excelsis. Cum dicit Deo, jungens manus, caput
Cruci inclinat : quo erecto, stans junctis manibus ante
pectus, prosequitur usque ad finem. Cum dicit
Adorámus
te, Grátias ágimus tibi, et Jesu Christe, Súscipe deprecatiónem nostram, et iterum
Jesu
Christe, caput Cruci inclinat.
Cum dicit in fine
Cum
Sancto Spíritu, seipsum a fronte ad pectus signat,
interim absolvens : in
glória Dei Patris. Amen.
4 In
Missa sollemni Sacerdos facta Confessione ascendit cum
ministris ad medium Altaris : ubi dicto
Orámus te, Domine,
et osculato Altari, ponit incensum in thuribulum,
ministrante Diacono naviculam, et Thuriferario
thuribulum; Diaconus, parum inclinatus versus
Celebrantem, dicit : Benedícite, Pater
reverénde,
et osculatur cochlear, et manum Celebrantis ante et
post. Celebrans ter incensum ponit in thuribulum, dicens
interim : Ab illo benedicáris,
etc., et deposito cochleari producens manu dextera signum crucis
super thus in thuribulo, illud benedicit. Postea Diaconus,
dimissa navicula, accipit thuribulum, et dat Celebranti,
osculata prius catenularum summitate, et manu illius dextera
:
qui, facta Cruci profunda reverentia, eam ter incensat,
nihil dicens : et, facta iterum Cruci reverentia, incensat
Altare, ter ducens thuribulum æquali distantia, prout
distribuuntur candelabro, a medio ejus usque ad cornu
Epistolæ : ubi demissa manu, thurificat illius postremam
partem inferiorem, mox superiorem, bis ducto thuribulo : et
conversus ad Altare, elevans manum incensat ejus planitiem,
seu mensam in parte anteriori, ter ducens thuribulum usque
ad medium : ubi facta Cruci reverentia, procedendo thurificat
aliud latus Altaris triplici ductu usque ad cornu Evangelii
:
et pariter incensata inferiori et superiori parte ipsius
cornu Evangelii duplici ductu, adhuc stans ibidem, elevat
thuribulum, et ter incensat superiorem tabulæ partem versus
medium Altaris, ut fecit in cornu Epistolæ : deinde manu
aliquantulum demissa, incensat anteriorem ejus partem, seu
frontem, ter ducens thuribulum, dum procedit a cornu
Evangelii usque ad medium Altaris, et, facta Cruci
reverentia, incensat similiter triplici ductu reliquam
partem anteriorem usque ad cornu Epistolæ : ubi, reddito
thuribulo ipsi Diacono, ab eo ipse solus incensatur.
5 Si
vero in Altari fuerint Reliquiæ, seu Imagines Sanctorum,
incensata Cruce, et facta ei reverentia, antequam discedat a
medio Altaris, primum incensat eas quæ a dexteris sunt,
idest a parte Evangelii prope Crucem, bis ducens thuribulum,
et iterum facta Cruci reverentia, similiter incensat bis
alias, quæ sunt a sinistris, hoc est a parte Epistolæ :
deinde prosequitur incensationem Altaris ut supra, ter
ducens thuribulum in unoquoque latere, etiamsi in eo essent
plures Reliquiæ, vel Imagines, seu etiam plura, vel pauciora
candelabra.
6 Si in
Altari fuerit Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, accepto
thuribulo, antequam incipiat incensationem, genuflectit,
quod item facit quotiescumque transit ante medium Altaris.
7 Diaconus et
Subdiaconus hinc inde assistunt Celebranti cum incensat, et
cum transeunt ante Crucem, semper genuflectunt. Deinde
Celebrans, Diacono a dexteris ejus, Subdiacono a dexteris
Diaconi stantibus in cornu Epistolæ, legit Introitum et
Kýrie,
eléison. Cum vero
intonat Hymnum Glória in
excélsis Deo, Diaconus et Subdiaconus, unus post
alium, stant a tergo Celebrantis : postea ascendunt ad Altare,
et hinc inde, Diaconus a dexteris, Subdiaconus a sinistris,
cum Celebrante Hymnum submissa voce prosequuntur usque ad
finem. Quod etiam servatur cum dicitur
Credo;
et cum dicitur Dóminus vobíscum, Oratio,
Præfatio, et Pater noster,
Diaconus et Subdiaconus similiter stant unus post alterum a
tergo Celebrantis.
V -
De Oratione
icto Hymno
Glória in excélsis,
vel, si
non sit dicendus, eo omisso, Celebrans osculatur Altare in
medio, manibus hinc inde super eo, ut supra, extensis : tum
illis ante pectus junctis, et demissis ad terram oculis,
vertit se a sinistro latere ad dexterum versus populum,
hoc est, per eam partem quæ respicit cornu Epistolæ, et
extendens, ac jungens manus ante pectus, ut prius, dicit
voce prædicta : Dóminus
vobíscum,
vel si sit Episcopus : Pax
vobis (quod dicitur tantum hoc loco, quando dictus
est Hymnus Glória in excélsis).
R). Et cum spíritu tuo, et
junctis ut prius, manibus, revertitur per eandem viam ad
librum, ubi eas extendens, et jungens ante pectus, caputque
Cruci inclinans, dicit Orémus
:
tum extendit manus ante pectus, ita ut palma unius manus
respiciat alteram, et digitis simul junctis, quorum summitas
humerorum altitudinem distantiamque non excedat, quod in
omni extensione manuum ante pectus servatur.
Stans autem,
ut supra, extensis manibus, dicit Orationem. Cum dicit :
Per Dóminum nostrum, jungit
manus, easque junctas tenet usque ad finem : Si aliter
concluditur Oratio, Qui tecum
vel Qui vivis,
cum dicit : in
unitáte, jungit manus.
2 Cum nominatur
nomen JESUS, caput versus Crucem inclinat
: quod etiam facit
cum nominatur in Epistola. Et similiter ubicumque nominatur
nomen B. Mariæ, vel Sanctorum de quibus dicitur Missa, vel
fit Commemoratio : item in Oratione pro Papa, quando
nominatur, semper caput inclinat, non tamen versus Crucem;
nisi in loco principali Altaris habeatur simulacrum vel
imago B. M. V. aut Sancti, ad quam caput inclinatur. Si
plures Orationes sint dicendæ, idem in eis, in voce,
extensione manuum, et capitis inclinatione, quod supra
dictum est, observatur.
3 Si Altare sit ad
Orientem, versus populum, Celebrans versa facie ad populum,
non vertit humeros ad Altare, cum dicturus est
Dóminus vobíscum,
Oráte, fratres,
Ite, Missa est, vel daturus
benedictionem; sed, osculato Altari in medio, ibi expansis
et junctis manibus, ut supra, salutat populum, et dat
benedictionem.
4 In Quatuor Temporibus, vel alias, quando dicendæ sunt plures Orationes
cum Prophetiis, dicto Kýrie,
eléison,
in medio Altaris, revertitur ad cornu Epistolæ, ubi
stans ante librum, extensis et junctis ante pectus
manibus, caput Cruci inclinans, dicit :
Orémus,
Flectámus génua; et
illico, manibus super Altare extensis, ut se ipsum ad
Altare sustineat, genuflectit, et sine mora surgens,
eadem voce ministro respondente :
Leváte, manibus extensis dicit Orationem, ut supra, et in
conclusione eas jungit. Dum autem legit Prophetias, tenet
manus super librum, vel Altare positas, ut mox dicetur de
Epistola.
5 In Missa sollemni cum
dicitur Dóminus vobiscum et Oratio, Diaconus et
Subdiaconus stant retro post Celebrantem.
Flectámus génua
dicitur a Diacono, a Subdiacono vero
Leváte, illo primum genuflectente, hoc primum surgente; Celebrans
vero non genuflectit.
VI -
De Epistola, Graduali, et
aliis usque ad Offertorium
ictis
Orationibus, Celebrans positis super librum, vel super
Altare manibus, ita ut palmæ librum tangant, vel (ut
placuerit) librum tenens, legit Epistolam intelligibili
voce, et respondetur a ministro :
Deo grátias, et similiter, stans eodem modo, prosequitur
Graduale, Allelúja, et
Tractum, ac Sequentiam, si dicenda sint. Quibus dictis,
Sacerdos, si privatim celebret, ipsemet, seu minister portat
librum Missalis ad alteram partem Altaris in cornu Evangelii,
et dum transit ante medium Altaris, caput Cruci inclinat, et
Missale sic locat, ut posterior pars libri respiciat ipsum
cornu Altaris, et non ad parietem, sive ad partem ejus
contra se directam.
2 Locato Missali in Altari,
Celebrans redit ad medium Altaris, ibique stans junctis
manibus ante pectus, levatisque ad Deum oculis, et
statim demissis, tum profunde inclinatus, dicit secreto
: Munda cor meum, et
Jube, Dómine, benedícere,
Dóminus sit in corde meo, ut
in Ordinario.
Quibus dictis,
vadit ad librum Missalis, ubi stans versus illum,
junctis manibus ante pectus, dicit intelligibili voce :
Dóminus vobíscum.
R). Et cum spíritu tuo.
Deinde pollice dexteræ manus signo crucis signat primo
librum super principio Evangelii, quod est lecturus,
postea seipsum in fronte, ore, et pectore, dicens :
Sequéntia, vel
Inítium sancti
Evangélii, etc., R).
Glória tibi, Dómine. Tum
junctis iterum manibus ante pectus, stans, ut supra,
prosequitur Evangelium usque ad finem. Quo finito,
minister stans in cornu Epistolæ post infimum gradum
Altaris, respondet : Laus tibi, Christe, et Sacerdos elevans parumper librum, osculatur
principium Evangelii, dicens : Per
Evangélica dicta etc., præterquam in Missis Defunctorum, et nisi
celebret coram Summo Pontifice, Cardinali et Legato
Sedis Apostolicæ, vel Patriarcha, Archiepiscopo et
Episcopo in eorum residentiis, quo casu defertur
cuilibet prædictorum osculandus liber, et Celebrans tunc
non osculatur illum, nec dicit : Per Evangelica dicta.
Cum autem nominatur JESUS, caput versus librum inclinat; et
eodem modo versus librum genuflectit, cum in Evangelio est
genuflectendum.
3 Dicto
Evangelio, stans in medio Altaris versus Crucem, elevans et
extendens manus, incipit (si dicendum sit)
Credo; cum dicit :
in unum Deum, jungit manus,
et caput Cruci inclinat; quo erecto stans ibidem junctis
ante pectus manibus, ut prius, prosequitur usque ad finem.
Cum
dicit : Jesum Christum,
caput Cruci inclinat. Cum dicit :
Et incarnatus
est, usque ad
et homo factus
est, inclusive, genuflectit. Cum dicit :
simul adoratur, caput Cruci
inclinat. Cum dicit : Et vitam ventúri saéculi. Amen,
producit sibi manu dextera signum crucis a fronte ad pectus.
4 In Missa
sollemni Subdiaconus circa finem ultimæ Orationis accipit
ambabus manibus librum Epistolarum, deferens illum supra
pectus, et facta Altari genuftexione in medio, vadit ad
partem Epistolæ contra Altare, et cantat Epistolam, quam
etiam Celebrans interim submissa voce legit, assistente sibi
Diacono a dexteris, et item Graduale, Tractum etc. usque ad
Munda cor meum.
Epistola cantata, Subdiaconus facit iterum genuflexionem
Altari in medio, ac redit ad Celebrantem, et genuflectens
osculatur ejus manum, et ab eo benedicitur, præterquam in
Missis Defunctorum.
5 Postea idem Subdiaconus accipit Missale Celebrantis, defert
ad cornu Evangelii in Altari, et ibi ministrat Celebranti,
qui in medio Altaris submissa voce dicto
Munda cor meum etc., et deinde lecto Evangelio, quod in fine non osculatur,
delato etiam per Diaconum libro Evangeliorum ad Altare,
imponit incensum in thuribulum. Postea Diaconus
genuflexus ante Altare dicit :
Munda cor meum, et
accipiens librum Evangeliorum de Altari, petit
benedictionem a Celebrante similiter genuflexus in
superiori gradu Altaris; et osculata illius manu,
præcedentibus Thuriferario, et duobus Acolythis cum
candelabris accensis de Credentia sumptis, vadit cum
Subdiacono a sinistris ad locum Evangelii contra Altare
versus populum, ubi Subdiacono librum tenente medio
inter duos Acolythos tenentes candelabra accensa, dicit
: Dóminus vobíscum, junctis manibus. Cum dicit :
Sequéntia,
etc. signat
librum in principio Evangelii, frontem, os et pectus : postea
ter librum incensat, hoc est, in medio, a dexteris, et a
sinistris, et prosequitur Evangelium, junctis manibus.
Interim Celebrans post datam Diacono benedictionem
retrahens
se ad cornu Epistolæ, ibi stat, junctis manibus.
Et cum
Diaconus dicit :
Sequéntia sancti Evangélii,
Sacerdos etiam signat se : et cum nominatur
JESUS, caput
inclinat versus Altare.
Finito Evangelio Sacerdos
osculatur librum a Subdiacono sibi delatum, dicens :
Per Evangélica dicta, etc., et a Diacono ter incensatur. Si sit coram Prælato in sua
residentia, liber defertur ad Prælatum, ut supra, et ille
incensatur, ut in Cæremoniali. Postea stans in medio Altaris
versus ad Crucem, incipit, si dicendum sit,
Credo, stantibus post eum Diacono et Subdiacono, deinde ad Altare
accedentibus et cum eo prosequentibus, ut dictum est ad
Glória in excélsis.
6 Si
autem sit prædicandum, Contionator, finito Evangelio,
prædicet, et sermone, sive contione expleta, dicatur
Credo, vel, si non sit
dicendum, cantetur Offertorium.
7 Cum vero in Symbolo
cantatum fuerit : Et incarnátus est, Diaconus accepta Bursa de Credentia, ambabus manibus eam
defert elevatam cum solitis reverentiis ad medium Altaris,
in quo explicat Corporale, et revertitur ad Celebrantem. Cum
non dicitur Credo, Subdiaconus defert Bursam simul cum Calice, ut infra dicetur.
8 Si
quandoque Celebrans cantat Missam sine Diacono et Subdiacono,
Epistolam cantet in loco consueto aliquis Lector
Superpelliceo indutus, qui in fine non osculatur manum
Celebrantis; Evangelium autem cantat ipse Celebrans ad cornu
Evangelii, qui et in fine Missæ cantet
Ite, Missa est, vel
Benedicámus Dómino, aut
Requiéscant in pace,
pro temporis diversitate.
VII -
De Offertorio,
et aliis usque ad Canonem
icto
Symbolo, vel, si non sit dicendum, post Evangelium
Celebrans osculatur Altare in medio, et junctis manibus
ante pectus ibidem a manu sinistra ad dexteram (ut
dictum est supra) vertit se ad populum, et extendens ac
jungens manus dicit : Dóminus vobíscum, et junctis
manibus revertitur per eandem viam ad medium Altaris, ubi
extendens et jungens manus, caputque Cruci inclinans, dicit
Orémus
: tum junctis, ut prius,
manibus, dicit Offertorium, et omnia, quæ usque ad finem
Missæ in medio Altaris dicenda sunt, dicit ibidem stans
versus ad Altare, nisi ubi aliter ordinatur.
2 Dicto Offertorio, discooperit Calicem et ad cornu
Epistolæ sistit, et manu dextera amovet parvam Pallam
desuper Hostiam, accipit Patenam cum Hostia, et ambabus
manibus usque ad pectus eam elevatam tenens, oculis ad
Deum elevatis, et statim demissis, dicit :
Suscipe,
sancte Pater, etc.
3 Si fuerint aliæ Hostiæ non super Patenam, sed super
Corporale, vel in alio Calice, seu vase pro Communione
populi consecrandæ, Calicem illum, seu vas dextera
discooperit, et intentionem suam etiam ad illas
offerendas et consecrandas dirigens, dicit ut supra :
Suscipe, etc., ut in Ordine Missæ. Quo dicto, Patenam utraque
manu tenens, cum ea facit signum crucis super Corporale, et
deponit Hostiam circa medium anterioris partis Corporalis
ante se, et Patenam ad manum dexteram aliquantulum subtus
Corporale; quam, exterso Calice, ut dicetur, cooperit
Purificatorio. Si autem adsit vas seu Calix cum aliis
Hostiis, ipsum cooperit alia Patena, vel Palla.
4 Deinde in cornu Epistolæ accipit Calicem, Purificatorio
extergit, et sinistra tenens illius nodum, accipit
ampullam vini de manu ministri (qui osculatur ipsam
ampullam, non autem manum Celebrantis) et ponit vinum in
Calicem. Deinde eodem modo tenens Calicem, producit
signum crucis super ampullam aquæ, et dicit :
Deus, qui humánæ
substántiæ, et infundens parum aquæ in Calicem
prosequitur : Da nobis per hujus aquæ
et vini mystérium, etc. Si vero celebrat pro
Defunctis, non facit signum crucis super aquam, sed imponit
absque benedictione, dicens Orationem ut supra.
5 Imposita aqua in Calicem et finita Oratione prædicta,
accipit manu dextera Calicem discoopertum; et stans ante
medium Altaris, ipsum ambabus manibus elevatum tenens,
videlicet cum sinistra pedem, cum dextera autem nodum
infra cuppam, intentis ad Deum oculis offert, dicens :
Offérimus tibi, Dómine,
etc.
Qua Oratione dicta, facit signum crucis cum Calice super
Corporale, et ipsum in medio post Hostiam collocat, et Palla
cooperit. Deinde junctis manibus super Altare positis,
aliquantulum inclinatus dicit secreto :
In spíritu
humilitátis, etc. Postea erectus, elevans oculos,
manusque expandens easque in altum porrectas, statim
jungens ante pectus (quod semper facit quando aliquid
est benedicturus) dicit : Veni,
sanctificátor, etc. Cum dicit :
et bénedic, signat manu
dextera communiter super Hostiam et Calicem, sinistra posita
super Altare.
6 Tum junctis
ante pectus manibus, accedit ad cornu Epistolæ, ubi
stans, ministro aquam fundente, lavat manus, idest,
extremitates digitorum pollicis et indicis, dicens
Psalmum : Lavábo inter innocéntes, cum
Glória
Patri, etc.; qui
versus Glória Patri prætermittitur in Missis Defunctorum, et in Missis de
Tempore a Dominica de Passione usque ad Sabbatum sanctum
exclusive.
7 Celebrans,
lotis manibus, eas tergit, et, illis ante pectus junctis,
revertitur ad medium Altaris, ubi stans, oculosque ad
Deum elevans, et statim demittens, manibus junctis super
Altare aliquantulum inclinatus, dicit secreto Orationem
: Súscipe,
sancta Trínitas,
etc.
Qua dicta, manibus hinc inde extensis et super Altare
positis, osculatur illud in medio; tum, junctis manibus
ante pectus, demissisque oculis ad terram, a sinistra
manu ad dexteram vertit se ad populum, et versus eum
extendens et jungens manus, dicit voce aliquantulum
elata : Oráte, fratres,
et secreto prosequens : ut meum ac vestrum
sacrifícium, etc. perficit circulum,
revertens,
junctis manibus ante pectus, a manu dextera ad medium
Altaris. Et responso a ministro, vel a circumstantibus :
Suscípiat Dóminus sacrifícium de
mánibus tuis, etc. (alioquin per seipsum, dicens :
Sacrifícium de mánibus meis),
ipse Celebrans submissa voce dicit :
Amen. Et manibus ante pectus extensis, ut fit ad
Orationem, stans in medio Altaris versus librum, dicit
absolute sine Orémus et sine
alia interpositione Orationem, vel Orationes secretas. Cum
dicit Per Dóminum, jungit
manus : cum dicit Jesum Christum,
caput inclinat : quod facit in prima Oratione, et in ultima,
si plures sint dicendæ.
8 Pervento autem in conclusione ultimæ Secretæ ad verba
illa : Per
ómnia saécula sæculórum
exclusive, Sacerdos stans in medio Altaris, depositis
super eo manibus hinc inde extensis, dicit convenienti
et intelligibili voce Præfationem. Cum dicit :
Sursum corda, elevat
manus hinc inde extensas usque ad pectus; ita ut palma
unius manus respiciat alteram. Cum dicit :
Grátias agámus Dómino, jungit manus; cum dicit :
Deo nostro, oculos elevat, et
statim Cruci caput inclinat.
Responso :
Dignum et justum est,
elevatis et extensis ut prius manibus, prosequitur
Præfationem propriam, vel communem, ut tempus requirit.
Cum dicit : Sanctus,
junctis ante pectus manibus, et inclinatus voce mediocri
prosequitur, ministro interim parvam campanulam
pulsante. Cum dicit : Benedíctus qui venit in nómine
Dómini, etc. erigit se, et signum crucis sibi
producit a fronte ad pectus.
9 In Missa
sollemni dicto Orémus,
Diaconus et Subdiaconus accedunt ad Altare in cornu
Epistolæ : Diaconus amovet Calicem, si est in Altari,
vel, si est in Credentia, ut magis decet, accipit eum,
de manu Subdiaconi, qui illum cum Patena et Hostia,
coopertum Palla et Velo a collo sibi pendenti manu
sinistra tenens, et alteram manum superponens Velo, ne
aliquid decidat, de Credentia detulit, comitatus ab
Acolytho ampullas vini et aquæ portante; ipse Diaconus
Calicem detegit, et dat Patenam cum Hostia Celebranti,
osculando ejus manum : Subdiaconus extergit Calicem
Purificatorio; Diaconus, accepta ampulla vini de manu
Subdiaconi, imponit vinum in Calice : Subdiaconus
interim ampullam aquæ ostendens Celebranti, dicit :
Benedícite,
Pater reverénde : qui facto versus eam signo
crucis, dicit Orationem : Deus,
qui humánæ, etc.,
interim Subdiaconus infundit paululum aquæ in Calicem;
Diaconus illum Celebranti dat, et pedem Calicis tangens,
seu brachium dexterum Celebrantis sustentans, cum eo
dicit : Offérimus tibi, Dómine,
etc.,
quem postea positum in Altari, ut supra Palla cooperit.
Subdiacono deinde stanti in cornu Epistolæ ponit in
dextera manu Patenam, quam cooperit extremitate Veli ab
ejus humero pendentis : qui vadit post Celebrantem ante
medium Altaris, et, facta genuftexione, ibi stat,
sustinens eam elevatam usque ad finem Orationis
Dominicæ, ut dicetur.
In Missis autem Defunctorum
et in Feria VI Parasceve, Patena non tenetur a Subdiacono.
10 Dicto
Veni, sanctificátor, ut supra, Celebrans, ministrante Diacono naviculam, et
dicente : Benedícite, Pater
reverénde, ponit incensum in thuribulum, dicens :
Per intercessiónem,
etc.
ut in Ordine Missæ. Deinde accepto thuribulo per manum
Diaconi, nullam tunc faciens Cruci reverentiam, incensat
oblata, ter ducens thuribulum super Calicem et Hostiam
simul in modum crucis, et ter circum Calicem et Hostiam,
scilicet bis a dextera ad sinistram, et semel a sinistra
ad dexteram (Diacono interim pedem Calicis tenente manu
dextera), dispensans verba in qualibet incensatione hoc
modo. In prima incensatione :
Incénsum istud. In secunda :
a te, benedíctum.
In tertia : ascéndat ad te,
Dómine.
In quarta :
et
descéndat super nos.
In quinta et sexta
: misericórdia tua. Deinde facta
reverentia, incensat Crucem et Altare, ut
dictum est supra, assistente eodem Diacono, interim
dicens :
Dirigátur, Dómine,
orátio mea,
etc.; et cum incensatur Crux, Diaconus amovet Calicem ad
partem Epistolæ, et, incensata Cruce, reponit in loco
suo. Cum reddit thuribulum Diacono, dicit :
Accéndat in nobis,
etc.
Et incensatur
ab eo : deinde Diaconus incensat Chorum, et postremo
Subdiaconum, tenentem Patenam, et ipse Diaconus incensatur a
Thuriferario, et Thuriferarius postea incensat Acolythos et
populum. Celebrans, postquam incensatus fuerit, lavat manus,
ministrantibus Acolythis ampullam aquæ, cum pelvicula et
manutergio.
11 Cum
dicitur Præfatio, Diaconus et Subdiaconus stant retro post
Celebrantem : et paulo antequam dicatur
Sanctus, accedunt ad
Altare, ubi cum Celebrante hinc inde dicunt
Sanctus, et quæ sequuntur
usque ad Canonem. Deinde Diaconus accedit ad sinistram
Celebrantis, ei assistens dum dicitur Canon, nisi alius
Sacerdos assistat, quia tunc ipse staret ad dexteram
aliquantulum post Celebrantem. Subdiaconus vero tunc stat
post Celebrantem.
VIII -
De Canone Missæ
usque ad
Consecrationem
inita
Præfatione, ut supra, Sacerdos stans ante medium Altaris
versus ad illud, extendit et aliquantulum elevat manus,
oculisque elevatis ad Deum, et sine mora devote
demissis, ac manibus junctis et super Altare positis,
profunde inclinatus incipit Canonem, secreto dicens :
Te
ígitur, etc. ut in Ordine Missæ.
Cum dicit :
Uti accépta hábeas et benedícas,
etc., prius osculatur Altare in medio, deinde erigit
se, et stat junctis manibus ante pectus. Cum dicit :
Hæc
dona, hæc
múnera, hæc sancta
sacrifícia, dextera manu signat ter communiter
super Hostiam et Calicem. Deinde, extensis manibus ante
pectus, prosequitur : In primis
quæ tibi offérimus, etc.
2 Ubi
dicit : una cum fámulo tuo Papa
nostro N., exprimit nomen Papæ : Sede autem
vacante verba prædicta omittuntur. Ubi dicitur :
et Antístite nostro
N.,
specificatur nomen Patriarchæ, Archiepiscopi, vel
Episcopi ordinarii in propria Dioecesi, et non alterius
Superioris, etiamsi Celebrans sit omnino exemptus, vel
sub alterius Episcopi jurisdictione. Si vero Episcopus
ordinarius illius loci, in quo Missa celebratur, sit
vita functus, prædicta verba omittuntur, quæ etiam
omittuntur ab iis qui Romæ celebrant. Si Celebrans est
Episcopus, Archiepiscopus vel Patriarcha, omissis
prædictis verbis, eorum loco dicit :
et me indígno servo tuo. Summus autem Pontifex cum celebrat, omissis
verbis : una cum fámulo tuo Papa
nostro N. et Antístite nostro
N., dicit
: una cum me indígno fámulo
tuo, quem gregi tuo præésse voluísti.
Et continuant
omnes, ut sequitur : et
ómnibus
orthodóxis, etc.
3 Cum dicit :
Meménto, Dómine, elevans et
jungens manus usque ad faciem vel pectus, sic junctis
manibus stat paulisper in quiete, demisso aliquantulum
capite, faciens commemorationem vivorum Christi fidelium ad
suam voluntatem, quorum nomina, si vult, secreta commemorat
:
non tamen necesse est ea exprimere, sed mente tantum eorum
memoriam habeat. Potest etiam Celebrans, si pro pluribus
orare intendit, nec circumstantibus sit morosus, ante Missam
in animo proponere sibi omnes illos, tam vivos quam
defunctos, pro quibus in ipsa Missa orare intendit, et hoc
loco generaliter unico contextu ipsorum vivorum
commemorationem agere, pro quibus ante Missam orare
proposuit in Missa.
4
Commemoratione vivorum facta, demissis et extensis, ut
prius, manibus continuat : Et
ómnium circumstántium,
etc. Similiter stans prosequitur :
Communicántes. Cum dicit
: Jesu Christi, caput Cruci
inclinat : in conclusione, quando dicit :
per eundem, jungit manus.
Cum dicit : Hanc
ígitur oblatiónem,
expandit manus simul super oblala, ita ut palmæ sint
apertæ versus ac super Calicem et Hostiam, quas sic
tenet usque ad illa verba : Per Christum, Dóminum
nostrum. Tunc enim jungit manus, et sic prosequitur :
Quam oblatiónem tu, Deus, in
ómnibus, quaésumus : et cum dicit :
bene
díctam,
adscríp
tam,
ra
tam, communiter signat ter super Hostiam et Calicem
simul : deinde cum dicit : ut nobis
Corpus, separata signat semel super Hostiam tantum;
et cum dicit : et Sanguis,
semel super Calicem tantum : deinde elevans et jungens manus
ante pectus, prosequitur : fiat
dilectíssimi Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi,
et inclinans caput Cruci, extergit, si opus fuerit,
pollices et indices super Corporale, et dicit secreto,
ut prius : Qui prídie quam paterétur
: et accipiens pollice et indice dexteræ manus Hostiam,
et eam cum illis ac indice et pollice sinistræ manus
tenens, stans erectus ante medium Altaris, dicit :
accépit panem in sanctas ac
venerábiles manus suas,
elevansque ad cælum oculos et statim demittens, dicit :
et elevátis
óculis in cælum ad te
Deum, Patrem suum omnipoténtem, caputque aliquantulum
inclinans, dicit : tibi grátias agens,
et tenens Hostiam inter pollicem et indicem sinistræ
manus, dextera producit signum crucis super eam, dicens
: bene
díxit, fregit, dedítque
discípulis suis, dicens : Accípite et manducáte ex hoc omnes.
5 Si adsit vas
cum aliis Hostiis consecrandis, antequam accipiat
Hostiam, discooperit manu dextera Calicem, seu vas
aliarum Hostiarum. Cum autem finierit supradicta verba,
cubitis super Altare positis, stans capite inclinato,
distincte, reverenter et secreto profert verba
consecrationis super Hostiam et simul super omnes, si
plures sint consecrandæ; et Hostiam suam pollicibus et
indicibus tantam tenens dicit : Hoc est enim Corpus meum.
Quibus prolatis, Celebrans tenens Hostiam inter pollices et
indices prædictos super Altare, reliquis manuum digitis
extensis, et simul junctis (et Hostiis, si plures sint
consecratæ, in loco, in quo a principio Missæ positæ sunt,
super Corporale vel in alio vase aut Calice demissis)
genuflexus eam adorat. Tunc se erigens, quantum commode
potest, elevat in altum Hostiam, et intentis in eam oculis
(quod et in elevatione Calicis facit) populo reverenter
ostendit adorandam : et mox sola manu dextera ipsam
reverenter reponit super Corporale in eodem loco unde eam
levavit, et deinceps pollices et indices non disjungit, nisi
quando Hostiam consecratam tangere vel tractare debet, usque
ad ablutionem digitorum post Communionem.
6 Reposita
Hostia consecrata super Corporale, genuflexus ipsam
veneratur; si adsit vas aliarum Hostiarum, Patena vel Palla
cooperit, ut supra. Interim dum Celebrans elevat Hostiam,
accenso prius intorticio (quod non exstinguitur, nisi
postquam Sacerdos Sanguinem sumpserit, vel alios
communicaverit, si qui erunt communicandi in Missa),
minister manu sinistra elevat fimbrias posteriores Planetæ,
ne ipsum Celebrantem impediat in elevatione brachiorum; quod
et facit in elevatione Calicis; et manu dextera pulsat
campanulam ter ad unamquamque elevationem, vel continuate
quousque Sacerdos deponat Hostiam super Corporale, et
similiter postmodum ad elevationem Calicis.
7 Celebrans, adorato Sacramento, surgit, et discooperit
Calicem, in quem, si opus sit, extergit digitos, quod
semper faciat si aliquod fragmentum digitis adhæreat; et
stans erectus dicit : Símili modo, postquam
cœnátum est, et ambabus manibus accipiens Calicem
juxta nodum infra cuppam, et aliquantulum illum elevans,
ac statim deponens, dicit : accípiens et
hunc præclárum Cálicem
in sanctas ac venerábiles manus suas,
etc. Cum dicit : item
tibi grátias agens, caput inclinat; cum dicit :
benedíxit, sinistra Calicem infra cuppam tenens, dextera signat super eum;
et prosequens : dedítque discípulis suis,
etc.,
et ambabus manibus tenens Calicem, videlicet sinistra
pedem, dextera nodum infra cuppam, cubitis super Altare
positis, et capite inclinato, profert attente,
continuate et secreto, ut supra, verba consecrationis
Sanguinis : Hic est enim Calix,
etc.
Quibus
dictis, reponit Calicem super Corporale, dicens secreto
: Hæc quotiescúmque fecéritis,
etc.,
genuflexus Sanguinem reverenter adorat. Tum se erigit, et
accipiens Calicem discoopertum cum Sanguine ambabus manibus,
ut prius, elevat eum, et erectum quantum commode potest,
ostendit populo adorandum : mox ipsum reverenter reponit
super Corporale in locum pristinum, et manu dextera Palla
cooperit, ac genuflexus Sacramentum veneratur.
8 In Missa
sollemni ad finem Præfationis accenduntur duo saltem
intorticia ab Acolythis, quæ exstinguuntur post
elevationem Calicis, nisi aliqui sint communicandi, et
tunc exstinguuntur post Communionem. In diebus etiam
jejuniorum, et in Missis pro Defunctis tenentur accensa
usque ad Communionem. Cum autem Celebrans dicit :
Quam oblatiónem,
etc., Diaconus accedit ad ejus dexteram et ibi in
superiori gradu Altaris genuflexus, cum Sacramentum elevatur,
fimbrias Planetæ elevat, et quando opus est, se erigens,
Calicem discooperit et cooperit, et cum Celebrante
genuflectit. Subdiaconus genuflectit in loco suo.
Thuriferarius genuflexus in cornu Epistolæ ter incensat
Hostiam, cum elevatur, et similiter Calicem, posito incenso
in thuribulo absque benedictione.
Reposito Calice, Diaconus
redit ad librum, nisi alius assistat.
Ceteri surgunt, et
stant in locis suis.
IX -
De Canone post
Consecrationem usque
ad
Orationem Dominicam
eposito Calice
et adorato, Sacerdos stans ante Altare, extensis manibus
ante pectus, dicit secreto : Unde et mémores, etc.
Cum dicit : de tuis donis ac datis, jungit manus ante
pectus : et cum dicit : Hostiam
puram, Hostiam
sanctam, Hostiam
immaculatam,
manu sinistra posita super Altare intra Corporale,
dextera signat ter communiter super Hostiam et Calicem,
et semel super Hostiam tantum, et semel super Calicem
tantum, dicens : Panem
sanctum vitæ ætérnæ, et
Cálicem
salútis perpétuæ; deinde stans ut prius
extensis manibus, prosequitur : Supra quæ propitio,
etc. Cum dicit :
Súpplices te
rogámus,
etc. inclinat se ante medium Altaris, manibus junctis
super illo positis. Cum dicit : ex hac Altáris participatióne,
osculatur Altare, manibus hinc inde super Corporale
positis. Cum dicit : sacrosánctum Fílii tui,
jungit manus, et dextera signans semel super Hostiam
tantum, et semel super Calicem, sinistra super Corporale
posita, dicit : Corpus, et Sánguinem
sumpsérimus, et cum dicit :
omni benedictióne
cælésti,
seipsum signat a fronte ad pectus signo crucis, sinistra
posita infra pectus et prosequitur :
et grátia
repleámur.
Cum
dicit : Per eúndem, jungit manus.
2 Cum dicit :
Meménto, Dómine, famulórum
famularúmque tuárum,
etc., extensis et junctis
manibus ante pectus, et usque ad faciem elevatis, et
intentis oculis ad Sacramentum super Altare, facit
commemorationem Fidelium defunctorum, de quibus sibi videtur,
eodem modo ut dictum est de commemoratione vivorum.
Qua
commemoratione facta, stans ut prius extensis manibus,
prosequitur : Ipsis, Dómine, et
ómnibus in Christo,
etc. et in fine ad :
Per eúndem, jungit manus, et caput inclinat.
3 Cum dicit :
Nobis quoque peccatóribus,
vocem aliquantulum elevat et dextera manu pectus sibi
percutit, sinistra posita super Corporale, et
prosequitur secreto : fámulis
tuis, etc.
stans manibus extensis, ut prius.
Cum dicit :
Per Christum, Dóminum nostrum. Per
quem hæc ómnia, Dómine, semper bona creas, jungit
manus ante pectus : deinde manu dextera ter signans
communiter super Hostiam et Calicem, dicit :
sanctíficas,
vivíficas, benedícis,
et præstas nobis. Postea discooperit manu dextera
Calicem, et genuflexus Sacramentum adorat : tum se erigit,
et reverenter accipit Hostiam inter pollicem et indicem
dexteræ manus, et cum ea super Calicem, quem manu
sinistra tenet circa nodum infra cuppam, signat ter a
labio ad labium, dicens : Per
ipsum, et cum
ipso, et in
ipso. Et similiter cum Hostia signat bis
inter Calicem et pectus, incipiens a labio Calicis, et
dicit : est tibi Deo Patri omnipoténti, in
unitáte Spíritus
Sancti. Deinde tenens manu dextera
Hostiam super Calicem, sinistra Calicem, elevat eum
aliquantulum simul cum Hostia, dicens :
omnis honor et glória, et
statim utrumque deponens, Hostiam collocat super Corporale,
et si opus sit, digitos extergit, ut supra; ac pollices et
indices ut prius jungens, Calicem Palla cooperit, et
genuflexus Sacramentum adorat.
4 In Missa sollemni cum Celebrans dicit :
Per quem hæc
ómnia, etc., Diaconus, facta Sacramento genuflexione, accedit ad
dexteram Celebrantis, et quando opus est discooperit
Calicem, et cum Celebrante adorat, similiter cooperit,
et iterum genuflectit. Cum incipit :
Pater noster,
idem vadit retro post Celebrantem, facta prius Sacramento
genuflexione, ubi stat, dum dicitur Oratio Dominica.
X -
De Oratione Dominica,
et aliis usque ad factam
Communionem
elebrans, cooperto Calice adoratoque Sacramento, erigit
se, et manibus extensis hinc inde super Altare intra
Corporale positis, dicit intelligibili voce :
Per ómnia saécula sæculórum, et cum dicit :
Orémus, jungit manus,
caput Sacramento inclinans. Cum incipit :
Pater noster, extendit
manus, et stans oculis ad Sacramentum intentis,
prosequitur usque ad finem. Responso a ministro :
Sed líbera nos a malo, et
a Celebrante, submissa voce : Amen, manu dextera, pollice et indice non disjunctis, Patenam
aliquantulum Purificatorio extergens, eam accipit inter
indicem et medium digitos; quam tenens super Altare
erectam, sinistra super Corporale posita, dicit secreto
: Líbera nos, quaésumus,
etc.
2 Antequam Celebrans dicat :
Da propítius pacem, elevat manu dextera Patenam de Altari, et seipsum cum ea
signat signo crucis, dicens : Da
propítius pacem in diébus nostris. Cum signat se,
manum sinistram ponit infra pectus; deinde Patenam ipsam
osculatur, et prosequens : ut ope
misericordiæ tuæ, etc., submittit Patenam Hostiæ,
quam indice sinistro accommodat super Patenam,
discooperit Calicem, et genuflexus Sacramentum adorat;
tum se erigens, accipit Hostiam inter pollicem et
indicem dexteræ manus, et cum illis ac pollice et indice
sinistræ manus eam super Calicem tenens, reverenter
frangit per medium, dicens : Per eúndem Dóminum nostrum Jesum
Christum, Fílium tuum, et mediam partem, quam inter
pollicem et indicem dexteræ manus tenet, ponit super
Patenam; de alia media, quam sinistra manu tenet,
frangit cum pollice et indice dexteræ manus particulam,
prosequens : Qui tecum vivit et
regnat, et eam inter ipsos dexteræ manus pollicem et indicem
retinens, partem majorem, quam sinistra tenet, adjungit
mediæ super Patenam positæ, interim dicens :
in
unitáte Spíritus Sancti Deus; et particulam Hostiæ,
quam in dextera manu retinuit, tenens super Calicem,
quem sinistra per nodum infra cuppam retinet,
intelligibili voce dicit : Per
ómnia saécula sæculórum.
R). Amen, et cum ipsa
particula signans ter a labio ad labium Calicis, dicit :
Pax Dómini sit semper vobíscum.
Responso per ministrum : Et cum
spíritu tuo, particulam quam dextera manu tenet,
immittit in Calicem dicens secreto :
Hæc commíxtio,
et consecrátio Córporis,
etc. Deinde pollices et indices super Calicem
aliquantulum tergit et jungit, Calicem Palla cooperit,
et genuflexus Sacramentum adorat, surgit, et stans
junctis manibus ante pectus, capite inclinato versus
Sacramentum, dicit intelligibili voce :
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi; et dextera percutiens sibi pectus, sinistra super
Corporale posita, dicit : miserére nobis, et deinde non jungit manus, sed iterum percutit sibi
pectus, cum dicit secundo : miserére nobis, quod et tertio facit, cum dicit :
dona nobis pacem.
3 Tunc manibus
junctis supra Altare positis, oculisque ad Sacramentum
intentis, inclinatus dicit secreto :
Dómine
Jesu Christe, etc.
Qua Oratione finita, si est daturus pacem, osculatur
Altare in medio et instrumentum pacis ei porrecturum a
ministro juxta ipsum ad dexteram, hoc est, in cornu
Epistolæ, genuflexo, et dicit : Pax tecum.
Minister respondet : Et cum spíritu tuo.
Si non adsit qui
hujusmodi instrumento pacem recipiat a Celebrante, pax non
datur, etiamsi illius datio Missæ conveniat; nec osculatur
Altare, sed, dicta præmissa Oratione, statim subjungit alias
Orationes ut in Ordine Missæ.
4 Si
vero celebret pro Defunctis, non percutit pectus ad
Agnus Dei, quia dicit :
Dona eis réquiem,
nec dicit primam Orationem : Dómine
Jesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis,
etc., non
dat pacem, sed dicit alias duas sequentes Orationes :
Dómine Jesu Christe,
Fili Dei vivi, etc. et Percéptio Córporis
tui, etc. Quibus Orationibus dictis, genuflectens
Sacramentum adorat, et se erigens dicit secreto :
Panem cæléstem accípiam,
etc.;
quo dicto, dextera manu accipit de Patena reverenter
ambas partes Hostiæ, et collocat inter pollicem et
indicem sinistræ manus, quibus Patenam inter eundem
indicem et medium digitos supponit, et eadem manu
sinistra tenens partes hujusmodi super Patenam inter
pectus et Calicem, parum inclinatus, dextera tribus
vicibus percutit pectus suum, interim etiam tribus
vicibus dicens voce aliquantulum elevata :
Dómine, non sum dignus, et secreto prosequitur :
ut intres, etc. Quibus tertio dictis, ex sinistra accipit ambas
partes prædictæ Hostiæ inter pollicem et indicem dexteræ
manus, et cum illa supra Patenam signat seipsum signo
crucis, ita tamen ut Hostia non egrediatur limites
Patenæ dicens : Corpus Dómini nostri Jesu
Christi custódiat
ánimam meam in vitam ætérnam.
Amen
:
et se inclinans, cubitis super Altare positis, reverenter
easdem ambas partes sumit : quibus sumptis, deponit Patenam
super Corporale, et erigens se, junctis indicibus et
pollicibus, ambas quoque manus ante faciem jungit, et
aliquantulum quiescit in meditatione sanctissimi
Sacramenti. Deinde depositis manibus dicit secreto :
Quid retríbuam Dómino pro
ómnibus
quæ retríbuit mihi? et interim discooperit Calicem,
genuflectit, surgit, accipit Patenam, inspicit Corporale,
colligit fragmenta cum Patena, si quæ sint in eo, Patenam
quoque diligenter cum pollice et indice dexteræ manus super
Calicem extergit et ipsos digitos, ne quid fragmentorum in
eis remaneat.
5 Si vero adsint
Hostiæ consecratæ super Corporale positæ pro alio tempore
conservandæ, facta prius genuflexione, reponit eas in vas ad
hoc ordinatum, et diligenter advertit ne aliquod fragmentum,
quantumcumque minimum, remaneat super Corporale : quod si
fuerit, accurate reponit in Calicem. Post extersionem
Patenæ, junctis pollicibus et indicibus, Calicem dextera
manu infra nodum cuppæ accipit, sinistra Patenam, dicens
: Cálicem salutáris,
etc.,
et signans se signo crucis cum Calice, dicit :
Sanguis Dómini
nostri, etc.
et manu sinistra supponens Patenam Calici, stans
reverenter, sumit totum Sanguinem cum particula in
Calice posita. Quibus sumptis, dicit secreto :
Quod ore
súmpsimus, etc., et super Altare porrigit Calicem
ministro in cornu Epistolæ, quo vinum fundente, se
purificat : deinde vino et aqua abluit pollices et indices
super Calicem, quos abstergit Purificatorio, interim
dicens : Corpus tuum, Dómine,
quod sumpsi, etc. Ablutionem sumit, et extergit os et Calicem
Purificatorio : quo facto Purificatorium extendit super
Calicem et desuper Patenam ac super Patenam parvam Pallam;
et, plicato Corporali, quod reponit in Bursam, cooperit
Calicem Velo, et Bursam desuper ponit, et collocat in medio
Altaris, ut in principio Missæ.
6 Si qui sunt
communicandi in Missa, Sacerdos post sumptionem
Sanguinis, antequam se purificet, facta genuflexione,
ponat particulas consecratas in Pyxide, vel, si pauci
sint communicandi, super Patenam, nisi a principio
positæ fuerint in Pyxide seu alio Calice. Interim
minister ante eos extendit linteum seu velum album, et
pro eis facit Confessionem dicens :
Confíteor
Deo, etc. Tum
Sacerdos iterum genuflectit, et manibus junctis vertens
se ad populum in cornu Evangelii, dicit :
Misereátur vestri, et
Indulgéntiam, absolutiónem, et
remissiónem peccatórum
vestrórum, etc., et manu
dextera facit signum crucis super eos. Postea
genuflectens, accipit manu sinistra Pyxidem seu Patenam
cum Sacramento, dextera vero sumit unam particulam, quam
inter pollicem et indicem tenet aliquantulum elevatam
super Pyxidem seu Patenam, et conversus ad communicandos
in medio Altaris, dicit : Ecce Agnus Dei, ecce, qui
tollit peccáta mundi. Deinde dicit :
Dómine, non sum dignus, ut intres
sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanábitur
ánima
mea. Quibus verbis tertio
repetitis, accedit ad eorum
dexteram, hoc est, ad latus Epistolæ, et unicuique
porrigit Sacramentum faciens cum eo signum crucis super
Pyxidem vel Patenam, et simul dicens :
Corpus
Dómini nostri Jesu Christi custódiat
ánimam tuam in vitam
ætérnam. Amen. Omnibus communicatis, revertitur ad
Altare, nihil dicens : et non dat eis benedictionem, quia
illam daturus est in fine Missæ. Si particulæ positæ
erant super Corporale, extergit illud cum Patena, et si
qua in eo fuerint fragmenta, in Calicem immittit. Deinde
dicit secreto : Quod ore súmpsimus, Dómine,
etc., et se purificat, dicens :
Corpus tuum, Dómine,
quod sumpsi, etc., et alia facit ut supra. Minister autem dextera
manu tenens vas cum vino et aqua, sinistra vero mappulam,
aliquanto post Sacerdotem eis porrigit purificationem, et
mappulam ad os abstergendum.
7 Si in
Altari remaneant particulæ in Calice, seu in alio vase usque
ad finem Missæ, serventur ea, quæ in Feria V Coenæ Domini
præscribuntur circa finem Missæ.
8
In Missa sollemni Diaconus stans retro post Celebrantem
cum in Oratione Dominica dicitur :
et
dimítte nobis débita nostra, facta ibidem
genuflexione, vadit ad dexteram Celebrantis, et
Subdiaconus circa finem Orationis Dominicæ, facta itidem
genuflexione, revertitur ad Altare, et stans in cornu
Epistolæ porrigit Patenam Diacono, qui eam discooperit,
et Purificatorio abstergens dat Celebranti, illius manum
osculando, et quando opus est, discooperit et cooperit
Calicem, et cum Celebrante adorat. Subdiaconus, reddita
Patena et deposito Velo, quod ab humeris ejus pendebat,
genuflectit, et descendit retro post Celebrantem, et cum
dicitur : Pax Dómini, iterum genuflectens, accedit ad sinistram Celebrantis,
et simul dicunt : Agnus Dei. Deinde facta ibidem Sacramento genuflexione,
redit post
Celebrantem. Diaconus vero a dextris genuflexus exspectat
pacem : et cum Celebrans osculatur Altare, ipse se erigens
simul osculatur illud extra Corporale, et a Celebrante
dicenti : Pax tecum, complexus accipit pacem sinistris genis sibi invicem
appropinquantibus, et ei respondet :
Et cum spíritu tuo. Postea
iterum Sacramento in Altari adorato, vertit se ad
Subdiaconum retro post Celebrantem, et similiter dat ei
pacem. Subdiaconus accepta pace a Diacono et facta Altari
genuflexione, comitatus ab Acolytho vadit ad Chorum, et dat
pacem primo cujusque ordinis, dignioribus prius, deinde
minus dignis; et reversus ad Altare, facta genuflexione, dat
pacem Acolytho qui ipsum comitaverat, qui et aliis Acolythis
circa Altare dat pacem : deinde Subdiaconus vadit ad dexteram
Celebrantis, et quando opus est, discooperit Calicem,
accipit ampullam vini, et infundit, quando Celebrans vult
purificare.
Diaconus post
datam pacem Subdiacono vadit ad librum : et, dum Celebrans se
communicat, stant ipse et Subdiaconus profunde inclinati
versus Altare.
9 In
Missa Pontificali, Assistens accipit et defert pacem, ut in
Cæremoniali habetur. Si in Missa sollemni fiat Communio,
omnia serventur, ut supra, sed prius communicet Diaconum et
Subdiaconum, deinde alios per ordinem : et Diaconus
purificationem eis ministret. Interim a Choro cantatur
Antiphona quæ dicitur Communio.
XI -
De Communione
et Orationibus post
Communionem dicendis
elebrante purificato, dum Calicem collocat in Altari,
liber Missalis defertur per ministrum ad cornu Epistolæ,
et collocatur ut in Introitu. Ipse autem minister
genuflectit juxta cornu Evangelii, ut in principio Missæ.
Deinde Celebrans, stans junctis manibus, legit
Antiphonam quæ dicitur Communio; qua lecta, junctis
itidem manibus ante pectus, vadit ad medium Altaris, et
eo osculato, vertit se ad populum a manu sinistra ad
dexteram, et dicit : Dóminus vobíscum, et per eandem viam
redit ad librum, dicit Orationes post
Communionem, eisdem modo, numero et ordine, ut supra
dictæ sunt Collectæ. Quibus finitis, claudit librum, et
jungens manus ante pectus, revertitur ad medium Altaris,
ubi eo osculato, vertit se ad populum, et dicit, ut
supra : Dóminus vobíscum,
quo dicto, stans junctis manibus ante pectus versus
populum, dicit, si dicenduin est :
Ite, Missa
est, et per eandem viam
revertitur ad Altare. Si vero
non sit dicendum, dicto Dóminus
vobíscum,
revertitur eodem modo per eandem viam ad
medium Altaris, ubi stans versus ad illud, junctis ante
pectus manibus, dicit : Benedicámus
Dómino. In Missis autem Defunctorum eodem modo stans
versus Altare, dicit : Requiéscant in
pace.
2 In
Quadragesima autem a Feria IV Cinerum usque ad Feriam IV
Majoris Hebdomadæ in feriali Officio, postquam Celebrans
dixit Orationes post Communionem cum suis solitis
conclusionibus, antequam dicat : Dóminus vobíscum, stans in eodem loco ante librum dicit :
Orémus. Humiliáte cápita
vestra Deo, caput inclinans, et extensis manibus,
subjungit eadem voce Orationem super populum, ibidem
positam, qua finita, osculatur Altare, et vertens se ad
populum dicit :
Dóminus vobíscum, et alia ut supra.
3 In
Missa sollemni Diaconus defert librum Missalis ad cornu
Epistolæ, deinde vadit retro post Celebrantem, Subdiaconus
vero vadit ad cornu Evangelii, ubi Calicem mundat, aptat cum
Purificatorio, Patena et Palla cooperit, plicat Corporale,
reponit in Bursam, et illam ponit super Calicem coopertum
Velo, quem collocat in Altari, vel super Credentia ut prius
:
postea redit ad locum suum retro post Diaconum : qui cum
dicit : Ite, Missa est, cum Celebrante vertit se ad populum : et in Quadragesima,
dicto per Celebrantem Orémus,
Diaconus in cornu Epistolæ vertens se ad populum,
junctis manibus dicit ut supra :
Humiliáte,
etc.;
quo dicto vertit se versus Altare
a tergo Celebrantis, et Celebrans dicit Orationem super
populum.
XII -
De Benedictione in fine
Missæ et Evangelio
sancti Joannis
icto
Ite, Missa est, vel
Benedicámus Dómino, ut supra, Celebrans ante medium Altaris stans junctis
manibus super eo, et capite inclinato, dicit secreto :
Pláceat tibi,
sancta Trínitas,
etc. Quo dicto, extensis manibus
hinc inde super Altare positis, ipsum in medio osculatur :
tum erigens se, adhuc stans versus illud, elevat ad
cælum oculos et manus, quas extendit et jungit, caputque
Cruci inclinans, dicit voce intelligibili :
Benedícat vos omnípotens
Deus, et junctis manibus, ac demissis ad terram
oculis, vertens se ad populum a sinistro latere ad
dexterum, extensa manu dextera, junctisque digitis, et
manu sinistra infra pectus posita, semel benedicit
populo dicens : Pater, et Fílius,
et Spíritus
Sanctus.
R).
Amen; et circulum perficiens
accedit ad cornu Evangelii, ubi dicto
Dóminus vobíscum, et
R). Et cum spíritu tuo,
pollice dextero signans primum signo crucis Altare, seu
librum in principio Evangelii, deinde frontem, os et
pectus, dicit : Inítium sancti Evangélii secúndum
Joánnem, vel
Sequéntia sancti
Evangélii, ut dictum est in
Rubricis generalibus, et R).
Glória
tibi, Dómine, junctis
manibus legit Evangelium : In
princípio, vel aliud ut convenit. Cum dicit :
Et Verbum caro factum est, genuflectit versus cornu Evangelii, et surgens prosequitur
ut prius : quo finito, minister stans a parte Epistolæ
respondet : Deo grátias.
2 Si Celebrans in Altari vertit faciem ad populum, non vertit se,
sed stans ut erat, benedicit populo, ut supra, in medio
Altaris; deinde accedit ad cornu Evangelii, et dicit
Evangelium S. Joannis.
3 Si celebravit coram Summo Pontifice, Cardinale, et Legato Sedis
Apostolicæ, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in
Provincia, Civitate, vel Dioecesi sua exsistenti, Celebrans
dicto Pláceat
tibi, sancta Trínitas,
etc., dicit : Benedícat vos
omnípotens Deus, et convertens se ad Summum
Pontificem genuflexus, ad Cardinalem vero, et Legatum,
vel alium ex supradictis Prælatis, capite inclinato,
quasi licentiam benedicendi petens, prosequitur :
Pater, et Fílius,
et Spiritus
Sanctus, benedicens astantes a parte ubi non adest
Pontifex, Cardinalis, Legatus aut Prælatus prædicti. Si
autem celebravit coram Patriarcha, Archiepiscopo, et
Episcopo extra eorum Provinciam, Civitatem, vel Dioecesim
constitutis, eis absque alio respectu, ut ceteris qui
intersunt, more consueto benedicit.
4 Si autem
celebravit pro Defunctis, dicto Pláceat
tibi, sancta Trínitas, ut supra, et osculato
Altari, accedit ad cornu Evangeii, et dicit Evangelium S.
Joannis, prætermissa benedictione, quæ in Missis Defunctorum
non datur.
5 Finito Evangelio in fine Missæ, si celebravit coram Summo Pontifice,
Cardinali, et Legato Sedis Apostolicæ, vel Patriarcha,
Archiepiscopo et Episcopo, convertit se ad illum coram quo
ex prædictis celebravit, et facit reverentiam convenientem.
Si non celebravit coram aliquo prædictorum, hujusmodi
reverentiam prætermittit.
6 Quibus
omnibus absolutis, exstinguuntur per ministrum candelæ :
interim Sacerdos accipit sinistra Calicem, dexteram ponens
super Bursam, ne aliquid cadat, descendit ante infimum
gradum Altaris, et, ibi in medio vertens se ad illud, se
profunde inclinat (vel, si in eo est Tabernaculum
sanctissimi Sacramenti, genuflectit); et, facta reverentia,
accipit biretum a ministro, caput cooperit, ac præcedente
eodem ministro, eo modo quo venerat, redit ad Sacristiam,
interim dicens Antiphonam Trium puerórum et Canticum
Benedícite. Si vero sit dimissurus paramenta apud
Altare ubi celebravit, finito Evangelio prædicto, ibidem
illis se exuit, et dicit Antiphonam Trium
puerórum cum Cantico et aliis Orationibus, ut
suo loco ponuntur.
7 In
Missa sollemni Celebrans, eadem voce et modo quo in Missis
privatis, semel tantum benedicit populo, nisi sit Episcopus,
vel Abbas, ut infra : et dicto Evangelio secundum Joannem,
vel alio, ut supra, ministrante Subdiacono librum, si opus
est, discedit cum ministris ordine et modo quo venerat.
8
Episcopus autem, vel Abbas, ter benedicit populo, etiam in
Missis privatis.
XIII -
De his,
quæ omittuntur
in Missa pro
Defunctis
n Missa
pro Defunctis ante Confessionem non dicitur Psalmus
Júdica me, Deus, sed,
pronuntiata Antiphona : Introíbo ad
altáre Dei, et
responso a ministro : Ad Deum, qui lætíficat,
etc.,
dicitur V).
Adjutórium nostrum,
et Confessio, cum reliquis ut supra.
Cum Celebrans ad Altare
incipit Introitum, non signat se, sed, manu dextera
extensa, facit signum crucis super librum, quasi aliquem
benedicens. Non dicitur : Glória Patri, sed post Psalmum
repetitur : Réquiem
ætérnam; nec dicitur
Glória
in excélsis, nec
Allelúia, nec
Jube, Dómine, benedicére, nec
Dóminus sit in corde meo; nec
osculatur librum in fine. Non dicitur
Credo, non
benedicitur
aqua in Calicem fundenda; dicitur tamen Oratio :
Deus, qui humánæ substántiæ,
etc.
Cum lavat manus, in fine Psalmi Lavábo
inter innocéntes, non
dicitur Glória Patri. Ad
Agnus Dei non dicitur :
miserére nobis, cujus
loco dicitur : dona eis réquiem; nec tertio :
dona nobis pacem, cujus loco
dicitur : dona eis réquiem
sempitérnam; neque percutitur pectus.
Non
dicitur
prima Oratio ante Communionem, scilicet :
Dómine Jesu Christe, qui dixísti
Apóstolis tuis,
etc.,
nec datur pax. In fine
non dicitur : Ite, Missa est, nec
Benedicámus Dómino, sed :
Requiéscant in pace. Et non
datur Benedictio : sed dicto Pláceat, et osculato Altari,
dicitur, ut supra : In príncipio erat Verbum,
etc.
Alia omnia ut in aliis Missis.
2 In
Missa sollemni non incensatur Altare ad Introitum, et
Subdiaconus, finita Epistola, non osculatur manum
Celebrantis, nec benedicitur : Diaconus non petit
benedictionem, nec osculatur Celebrantis manum : non tenentur
luminaria ad Evangelium, nec portatur incensum, sed duo
tantum Acolythi sine candelabris stant unus a dextris et
alter a sinistris Subdiaconi tenentis librum Evangeliorum.
Non incensatur liber, nec in fine Celebrans : nec defertur
liber Evangeliorum osculandus. Oblata et Altare incensantur
ut supra : incensatur solus Celebrans, et non incensantur
alii. Subdiaconus non tenet Patenam post Celebrantem; sed
tempore elevationis Sacramenti genuflexus in cornu Epistolæ,
illud incensat. Ministri cum aliquid porrigunt Celebranti,
in hac Missa non osculantur ejus manum, neque rem quæ
porrigitur.
3 Si
distribuendæ sunt candelæ, distribuantur post Epistolam, et
accendantur ad Evangelium, ad elevationem Sacramenti, et
post Missam, dum fit Absolutio. Si habendus est sermo,
habeatur, finita Missa, ante Absolutionem.
4 Finita Missa, si facienda est Defunctorum Absolutio,
Celebrans retrahit se ad cornu Epistolæ, ubi exuitur Casula,
et, deposito Manipulo, accipit Pluviale nigrum. Subdiaconus
medius inter duos Acolythos cum candelabris accensis defert
Crucem, sicut in Processionibus, pracedentibus duobus aliis
Acolythis, uno cum thuribulo et navicula incensi, alio cum
vase aquæ benedictæ et aspersorio : sequitur Celebrans, facta
prius Altari reverentia, et Diaconus a sinistris ejus.
Subdiaconus cum Cruce sistit se ad pedes tumuli, seu lecticæ
mortuorum contra Altare, medius inter dictos Acolythos
tenentes luminaria : Celebrans vero ex alia parte in capite
loci inter Altare et tumulum, aliquantulum versus cornu
Epistolæ, ita ut Crucem Subdiaconi respiciat : a sinistris
ejus Diaconus, et prope eum alii duo Acolythi deferentes
thuribulum et vas aquæ benedictæ. Interim cantatur R).
Líbera me, Dómine, et circa illius finem Celebrans ponit
incensum in thuribulum, benedicens illud more solito,
ministrante Diacono naviculam : et finito
Kýrie,
eléison, incipit intelligibili voce :
Pater noster,
et secreto prosequendo reliqua, accipit aspersorium de manu
Diaconi, et facta Altari reverentia, comitante eodem Diacono
a dexteris, et tenente fimbriam anteriorem Pluvialis,
circuiens tumulum, aspergit illum aqua benedicta, ter a
parte dextera, et ter a sinistra. Cum transit ante Crucem,
profunde se inclinat, Diaconus vero genuflectit : postea de
manu ejusdem Diaconi accipit thuribulum, et eodem modo qua
asperserat, incensat.
Et rediens ad
pristinum locum, Diacono tenente librum, junctis manibus
dicit Versus et Orationem, ut eodem loco notatur. Post
Orationem autem, faciens Crucem manu dextera supra tumulum,
dicit Versum
Réquiem ætérnam
et, dicta per Cantores
Requiéscat in pace
et
Amen,
subjungit Versum Anima ejus, ut
ibidem notatur. Tunc inchoat Antiphonam
Si iniquitátes,
et cum clero recitans Psalmum De profúndis,
præcedente Cruce, redit cum aliis ad Sacristiam. Ibi, ab
omnibus repetita Antiphona, Sacerdos, antequam paramentis
exuatur, dicit Preces, quæ item post Missas Defunctorum
infra habentur.
Antiphona tamen
Si iniquitátes
et Psalmus cum Precibus non dicuntur, si absolutio facta
fuerit pro omnibus Defunctis.