issa
cotidie dicitur secundum Ordinem Officii : de Festo
duplici, vel semiduplici, vel simplici : de Dominica, vel
Feria, vel Vigilia, vel Octava : et extra Ordinem Officii,
votiva, vel pro Defunctis.
I - De Duplici
issa
dicitur de Duplici illis diebus, quibus in Kalendario
ponitur hĉc nota Duplex, et
in Festis mobilibus, quandocumque Officium est duplex.
In Duplicibus dicitur una tantum Oratio, nisi aliqua
Commemoratio fieri debeat. Alia omnia dicuntur, ut in
propriis Missis assignatum est. Quando dici debeat
Glória in excélsis Deo et
Credo, inferius ponitur in
propriis Rubricis.
II - De Semiduplici et Simplici
issa
de
Semiduplici dicitur, quando in Kalendario ponitur hĉc
vox Semiduplex. Prĉterea in
Dominicis, et diebus infra Octavas. In semiduplicibus
tam Festis, quam Dominicis, et infra Octavas, dicuntur
plures Orationes, ut infra dicetur in Rubrica de
Orationibus. Infra Octavam dicitur Missa sicut in die
Festi, nisi propriam Missam habuerit : in Dominicis vero,
sicut in propriis locis assignatur. De Simplici dicitur
Missa sicut de Semiduplici, ut suis locis ponitur.
III - De Feria et Vigilia
Missa de Feria dicitur,
quando non occurrit Festum, vel Octava, vel Sabbatum, in
quo fiat Officium beatĉ Mariĉ. In Feriis tamen
Quadragesimĉ, Quatuor Temporum, Rogationum et Vigiliarum,
etiamsi duplex vel semiduplex Festum, vel Octava
occurrat, in Ecclesiis Cathedralibus et Collegiatis
cantantur duĉ Missĉ : una de Festo post Tertiam, alia de
Feria post Nonam. Missĉ autem Feriarum majorum
occurrentium celebrari possunt etiam in Festis
semiduplicibus.
2 In Vigiliis autem et Feriis Quatuor Temporum, vel Feria II
Rogationum, quĉ veniunt infra
Octavam, Missa dicitur de Vigilia, vel Feriis
supradictis, cum Commemoratione
Octavĉ : prĉterquam infra Octavam Corporis
Christi, in qua in Ecclesiis
Cathedralibus et Collegiatis cantantur
duĉ Missĉ : una de Octava post Tertiam,
alia de Vigilia post Nonam; in Missis
autem privatis dicitur Missa de
Octava cum Commemoratione Vigiliĉ. Si autem in
die Vigiliĉ vel prĉdictis Feriis
fiat Officium de aliquo Festo, tunc
dicitur Missa de Festo cum Commemoratione
Octavĉ et Vigiliĉ, vel Feriarum
prĉdictarum. Quod si Vigilia occurrat in
die alicujus Festi ex majoribus primĉ
classis, in Missa non fit Commemoratio de ea,
sicut nec in Officio.
3 Si Festum habens Vigiliam celebretur Feria secunda, Missa
Vigiliĉ dicitur in Sabbato, sicut
etiam de ea fit Officium, excepta Vigilia Nativitatis Domini, et Epiphaniĉ.
4 Missa Vigiliĉ in Adventu occurrentis dicitur cum
Commemoratione Feriĉ Adventus, licet de ea
non sit factum Officium, Vigilia
Nativitatis excepta.
5 Si in Quadragesima et Quatuor Temporibus occurrat
Vigilia, dicatur Missa de Feria, cum
Commemoratione Vigiliĉ.
6 Tempore Paschali non dicitur Missa de Vigilia, nisi in
Vigilia Ascensionis, quĉ tamen non
jejunatur, sicut nec Vigilia Epiphaniĉ.
IV - De Missis votivis S. Mariĉ et aliis
n Sabbatis
non impeditis Festo duplici vel Semiduplici, Octava,
Vigilia, Feria Quadragesimĉ vel Quatuor Temporum, vel
Officio alicujus Dominicĉ, quĉ supersit, in prĉcedens
Sabbatum translato, dicitur Missa de sancta Maria
secundum varietatem temporum, ut in fine Missalis
ponitur.
2 In Adventu autem, licet Officium non fiat de
sancta Maria in Sabbato, dicitur tamen Missa principalis
de ea, cum Commemoratione de Adventu, nisi fuerint
Quatuor Tempora, vel Vigilia, ut supra.
3 Aliis diebus infra hebdomadam, quando Officium
fit de Feria et non est resumenda Missa Dominicĉ
prĉcedentis, quĉ fuerit impedita (exceptis Feriis
Adventus, Quadragesimĉ, Quatuor Temporum, Rogationum et
Vigiliarum), dici potest aliqua ex Missis votivis, etiam
in principali Missa, quĉ vocatur conventualis, secundum
ordinem dierum in fine Missalis assignatum, cum
Commemoratione Feriĉ, de qua factum est Officium. Quĉ
tamen Missĉ et omnes aliĉ votivĉ, in Missis privatis
dici possunt pro arbitrio Sacerdotum, quocumque die
Officium non est duplex aut Dominica, cum Commemoratione
ejus de quo factum est Officium, et Commemoratione item Festi simplicis, si de aliquo occurrat eo die fieri
Commemorationem in Officio. Id vero passim non fiat,
nisi rationabili de causa. Et quoad fieri potest, Missa
cum Officio conveniat.
V - De Missis Defunctorum
rima
die
cujusque mensis (extra Adventum,
Quadragesimam et Tempus Paschale) non
impedita Officio duplici vel
semiduplici, dicitur Missa principalis
generaliter pro defunctis Sacerdotibus,
Benefactoribus et aliis. Si vero in ea fuerit
Festum simplex, vel Feria quĉ propriam
habeat Missam, aut resumenda sit
Missa Dominicĉ prĉcedentis, quĉ fuit
impedita, et infra hebdomadam non
occurrat alius dies in quo resumi possit : in Ecclesiis Cathedralibus et Collegiatis
dicantur duĉ Missĉ : una pro Defunctis,
alia de Festo simplici vel Feria prĉdicta.
Sed in Ecclesiis non Cathedralibus nec
Collegiatis dicatur Missa de die cum
Commemoratione generaliter pro
Defunctis.
2 Prĉterea Feria secunda cujusque hebdomadĉ, in qua
Officium fit de Feria, Missa
principalis dici potest pro Defunctis. Si
autem fuerit propria Missa de Feria, vel de
Festo simplici, vel resumenda sit
Missa Dominicĉ prĉcedentis, ut supra,
in Missa de die fiat Commemoratio (ut
dictum est) pro Defunctis. Excipitur
tamen Quadragesima, et totum Tempus
Paschale, et quando per annum
Officium est duplex vel semiduplex, quibus
temporibus non dicitur Missa conventualis pro Defunctis (nisi in die
depositionis Defuncti, et in Anniversario pro
Defunctis), neque pro eis fit
Commemoratio. Missĉ autem privatĉ pro Defunctis
quocumquedie dici possunt,
prĉterquam in Festis duplicibus et
Dominicis diebus. Missĉ privatĉ pro Defunctis
ut in die obitus seu depositionis etiam
in Duplicibus celebrari possunt
prĉsente, insepulto, vel etiam sepulto non
ultra biduum cadavere; exceptis
Duplicibus primĉ classis, diebus
Duplicia primĉ classis excludentibus, et
Festis de prĉcepto.
3 Una tantum Oratio dicenda est in Missis omnibus quĉ
celebrantur in die Commemoratioms Omnium
Fidelium Defunctorum, die et
pro die obitus seu depositionis,
atque etiam in Missis cantatis vel lectis,
permittente ritu, diebus tertio, septimo,
trigesimo et die Anniversario alicujus
Defuncti necnon quandocumque pro Defunctis Missa sollemniter celebratur,
nempe sub ritu qui Duplici respondet,
uti in Officio quod recitatur post
acceptum nuntium de alicujus obitu, et
in Anniversariis late sumptis.
4 In Missis cotidianis quibuscumque sive lectis, sive cum
cantu, plures sunt dicendĉ Orationes,
quarum prima est pro Defuncto vel
Defunctis certo designatis, pro quibus sacrificium
offertur, ex iis quĉ infra in
Missali habentur, secunda ad libitum,
ultima pro omnibus Defunctis. Si vero pro
Defunctis in genere Missa
celebretur, Orationes sunt dicendĉ, quĉ pro
Missis cotidianis in hoc Missali
prostant, eodemque ordine quo sunt
inscriptĉ. Quod si in iisdem cotidianis
Missis plures Orationes Celebranti placuerit
recitare, ut de Feriis et Simplicibus
dicetur infra in Rubrica de Orationibus,
id fieri potest tantum in Missis
lectis, impari cum aliis prĉscriptis servato
numero, et Orationi pro omnibus Defunctis
postremo loco assignato.
5 Sequentia pro Defunctis dicitur in die Commemorationis
Omnium Fidelium Defunctorum et
Depositionis Defuncti, in quibusvis
cantatis Missis, uti etiam in lectis
quĉ diebus ut supra privilegiatis fiunt :
in reliquis autem Missis vel recitari
vel omitti potest ad libitum Celebrantis.
VI - De Translatione Festorum
n dicendis
Missis servetur Ordo Breviarii de
Translatione Festorum duplicium, quando
majori aliquo Festo, seu Dominica
impediuntur. In Ecclesiis autem ubi Titulus est,
Ecclesiĉ, vel concursus populi ad celebrandum
Festum quod transferri debet,
possunt cantari duĉ Missĉ, una de die,
alia de Festo : excepta Dominica I
Adventus, Feria IV Cinerum, Dominica I
Quadragesimĉ, Dominica Passionis,
Dominica Palmarum cum tota Hebdomada
majori, Dominica
Resurrectionis cum sequenti biduo, Dominica in
Albis, Dominica Pentecostes cum duabus
sequentibus Feriis, Dominica
sanctissimĉ Trinitatis, die Nativitatis
Domini, Epiphaniĉ, Ascensionis et Festo Corporis
Christi.
VII - De Commemorationibus
ommemorationes
in Missis fiunt sicut in Officio. De
Festo duplici aut semiduplici, cujus
facta est Commemoratio per modum simplicis in
Officio, etiam in Missa fit
Commemoratio, non excepta Missa sollemni
in Festis duplicibus II classis, sed
excepta Dominica Palmarum ac Vigilia Pentecostes. De Festo simplici fit
Commemoratio in Missa, quando de eo in
Officio facta est Commemoratio in
primis Vesperis. Quando autem de eo fit
Commemoratio tantum ad Laudes, in
Missa sollemni non fit Commemoratio
de eo, sed in Missis tantum privatis.
Excipitur pariter Dominica Palmarum et
Vigilia Pentecostes, in quibus nulla fit
Commemoratio etiam in Missis
privatis de Festo simplici occurrenti, licet facta sit in Officio. De Dominica fit
Commemoratio quando in ea agitur de Festo
duplici. De Octava fit Commemoratio quando infra Octavam celebratur aliquod
Festum, nisi illud Festum fuerit de
exceptuatis in Rubrica Breviarii de Commemorationibus. Item quando infra Octavam
fit de Dominica.
2 De Feria fit Commemoratio in Adventu, Quadragesima, Quatuor Temporibus,
Rogationibus et Vigiliis, quando Missa dicenda
est de Festo illis temporibus occurrente.
Sed in Ecclesiis Cathedralibus et
Collegiatis, ubi plures Sacerdotes cotidie
celebrant, in Feriis, Rogationibus et
Vigiliis prĉdictis, quĉ habent Missas proprias,
dicuntur duĉ Missĉ, una de Festo,
alia de Feria, Rogationibus et
Vigilia, absque ulla utrorumque
Commemoratione; in Festis tamen majoribus
I classis nihil fit de Vigilia occurrenti, ut dictum est supra.
3 Quando infra hebdomadam dicuntur Missĉ votivĉ,
post primam Orationem semper
dicatur Oratio ejus, de quo fit Officium,
ut supra explicatum est in propria
Rubrica.
4 Quando fit Commemoratio de Feria Quatuor
Temporum, pro Feriĉ Commemoratione dicitur
prima Oratio, quĉ concordat cum
Officio.
5 In faciendis Commemoratiolibus servetur ordo ut in
Breviario, Primo loco illĉ Commenorationes
prĉponuntur quĉ ad Dfficium
cujuscumque ritus pertinent; exceptis
illis, quĉ ab Officio, de quo agitur, numquam
separantur. Deinde : 1 de Dominica
privilegiata, 2 de die Octava, 3 de
Duplici majori, 4 de Duplici mmori ad
instar Simplicium redacto, 5 de Dominica communi, 6 de die infra Octavam
Corporis Christi, 7 de Semiduplici, 8 de
die infra Octavam communem ad simplicem
ritum pariter redacto, 9 de Feria
majori vel Vigilia, 10 de Simplici : de Festo simplici fiat Commemoratio ante
Orationes quĉ secundo vel
tertio loco dicendĉ assignantur; et hĉ
dicantur ante Orationes votivas; in
quibus votivis servetur deinde
dignitas Orationum, ut de Ssma Trinitate,
de Spiritu Sancto, de Ssmo Sacramento,
de S. Cruce ante votivam de B. Maria,
et de Angelis, de S. Joanne Baptista
et S. Joseph ante Apostolos, et
similiter m aliis.
6 Si facienda sit Commemoratio pro Defunctis, semper
ponitur pĉnultimo loco. In Missis autem
Defunctorum nulla fit Commemoratio
pro vivis, etiam si Oratio esset
communis pro vivis et defunctis.
7 Quando dicuntur plures Orationes, prima tantum et ultima
cum sua conclusione
terminantur : et ante primam et secundam
Orationem tantum dicitur Orémus,
ante primam dicitur etiam Dóminus
vobíscum.
8 Cum vero dicuntur plures Orationes et una Oratio eadem
sit cum alia ibidem dicenda, Oratio
hujusmodi, illa scilicet quĉ eadem est, non
aliĉ, commutetur cum alia de Communi,
vel proprio, quĉ sit diversa. Idem
servetur in Secretis, et Orationibus post
Communionem.
VIII - De Introitu,
Kŭrie,
eléison,
et Glória in excélsis
ntroitus
semper eodem modo dicitur cum Glória Patri ut in
Ordinario, prĉterquam Tempore
Passionis et in Missis Defunctorum, ut
etiam ibi adnotatum est.
2
Kŭrie, eléison
dicitur novies post Introitum, alternatim cum
ministro, idest, ter Kŭrie, eléison, ter
Christe, eléison, ter
Kŭrie, eléison.
3
Glória in excélsis
dicitur quandocumque in Matutino dictus est
Hymnus Te Deum, prĉterquam in
Missa Feriĉ V in Cœna
Domini et Sabbati Sancti, in quibus
Glória in
excélsis dicitur, quamvis in Officio non sit
dictus Hymnus Te Deum.
4 In Missis votivis
Glória in excélsis
non dicitur, etiam
Tempore Paschali vel infra Octavam,
nisi in Missa beatĉ Mariĉ in Sabbato, et
Angelorum : et nisi Missa votiva
sollemniter dicenda sit pro re gravi, vel pro
publica Ecclesiĉ causa, dummodo non dicatur
Missa cum paramentis violaceis.
Neque dicitur in Missis Defunctorum.
IX - De Orationibus
n Festis
duplicibus dicitur una tantum Oratio, nisi facienda
sit aliqua Commemoratio, ut
dictum est supra.
2 In Festis semiduplicibus occurrentibus ab Octava Pentecostes
usque ad Adventum, et a
Purificatione usque ad Quadragesimam, dicitur
secunda Oratio A cunctis, tertia ad
libitum.
3 In Festis semiduplicibus occurrentibus ab Octava Epiphaniĉ usque ad
Purificationem dicitur secunda Oratio
Deus, qui salútis, tertia
Ecclésiae tuĉ, vel pro Papa
Deus, ómnium fidélium.
4 In Festis semiduplicibus a Feria IV Cinerum usque ad
Dominicam Passionis, secunda Oratio de
Feria, tertia A cunctis.
5 In Semiduplicibus a Dominica Passionis usque ad Dominicam
Palmarum, secunda Oratio de
Feria, tertia Ecclésiae tuĉ, vel pro Papa.
6 In Festis semiduplicibus ab Octava Paschĉ usque ad
Ascensionem, secunda Oratio de sancta Maria
Concéde nos, tertia
Ecclésiĉ tuĉ, vel pro Papa.
7 In Festis semiduplicibus infra Octavas occurrentibus, secunda
Oratio dicitur de Octava,
tertia, quĉ secundo loco infra Octavam
ponitur.
8 Infra Octavas Paschĉ et Pentecostes in Missa de Octava
dicuntur duĉ tantum Orationes, una de die,
alia Ecclésiae tuĉ, vel pro Papa.
9 Infra alias Octavas, et in Vigiliis quĉ jejunantur (excepta
Vigilia Nativitatis Domini et Pentecostes),
dicuntur tres Oratione, una de die,
secunda de sancta Maria, tertia Ecclésiĉ
tuĉ, vel pro Papa. Sed infra Octavas
sanctae Mariĉ, et in Vigilia et infra
Octavam Omnium Sanctorum, secunda
Oratio dicitur de Spiritu Sancto Deus,
qui corda, tertia Ecclésiĉ tuĉ, vel pro
Papa.
10 In Dominicis infra Octavas occurrentibus dicuntur duĉ Orationes,
una de Dominica, secunda
de Octava : et in die Octava dicitur una
tantum Oratio, nisi facienda sit
aliqua Commemoratio.
11 In Dominicis dicuntur tres, ut in Ordinario assignantur,
quibusdam exceptis, ut suis
etiam locis notatur.
12 In Festis simplicibus et Feriis per annum, nisi alitur in
propriis locis notetur, dicuntur tres, ut in
Semiduplicibus, aut quinque : possunt
etiam dici septem ad libitum.
13 In Feriis Quatuor Temporum, et ubi plures leguntur
Lectiones, hujusmodi plures Orationes
dicuntur post ultimam Orationem ante
Epistolam, ut suis locis in Proprio
Missarum de Tempore.
14 In Missis votivis, quando sollemniter dicuntur pro re gravi,
vel pro publica Ecclesiĉ causa, dicitur una tantum Oratio
: sed in Missa
pro gratiarum actione additur alia Oratio,
ut in proprio loco notatur. In aliis
autem dicuntur plures, ut in Festis
simplicibus.
15 In votivis beatĉ Mariĉ secunda Oratio dicitur de
Officio illius diei, et tertia de Spiritu
Sancto : sed in Sabbato, quando de ea factum
est Officium, secunda Oratio erit de Spiritu
Sancto, tertia Ecclésiĉ tuĉ, vel pro
Papa. In votivis de Apostolis, quando
ponitur Oratio A cunctis, ejus loco
dicitur Oratio de sancta Maria Concéde nos.
16 Si, cum plures dicuntur Orationes, occurrat fieri Commemorationem alicujus Sancti, ea ponitur
secundo loco, et tertia Oratio dicitur,
quĉ alias secundo loco dicenda erat.
17 In conclusione Orationum hic modus servatur. Si
Oratio dirigatur ad Patrem, concluditur
Per Dóminum nostrum, etc. Si ad Filium,
Qui vivis et regnas cum Deo Patre,
etc. Si in principio Orationis fiat mentio
Filii, concluditur Per eúndem Dóminum
nostrum, etc. Si in fine Orationis ejus fiat mentio,
Qui tecum vivit, etc.
Si facta sit mentio Spiritus Sancti, in
conclusione dicitur : In unitáte ejúsdem
Spíritus Sancti, etc.
Alia quoque in
dicendis Orationibus serventur, quĉ
superius in Rubrica de Commemorationibus
dicta sunt.
X - De Epistola, Graduali,
Allelúja,
et
Tractu,
ac de Evangelio
ost
ultimam Orationem dicitur Epistola : qua finita, a
Ministris respondetur Deo grátias. Et
similiter quando leguntur plures
Lectiones, post singulas dicitur Deo grátias, prĉterquam in fine quintĉ Lectionis
Danielis in Sabbatis Quatuor Temporum, et
in fine Lectionum Feriĉ sextĉ
in Parasceve et Sabbati sancti.
2 Post Epistolam dicitur Graduale, quod semper dicitur,
prĉterquam Tempore Paschali, cujus loco
tunc dicuntur duo Versus, ut habetur
in Rubrica in Sabbato in Albis.
3 Post Graduale dicuntur duo
Allelúja, deinde Versus, et post
Versum unum Allelúja. Tempore Paschali, quando non dicitur Graduale, dicitur aliud
Allelúja post secundum Versum
: et quando dicitur Sequentia, non dicitur
post ultimum Versum, sed post
Sequentiam.
4 A Septuagesima usque ad Sabbatum Sanctum non dicitur
Allelúja, neque dicitur in Missa de
Feria in Adventu, Quatuor Temporibus, et
Vigiliis quĉ jejunantur, exceptis
Vigilia Nativitatis Domini si venerit in
Dominica, et Vigilia Paschĉ et Pentecostes,
ac Quatuor Temporibus Pentecostes.
Nec dicitur in Festo sanctorum
Innocentium, nisi venerit in Dominica.
5 A Septuagesima usque ad Pascha ejus loco dicitur
Tractus : qui Tractus prĉdicto tempore in aliquibus Feriis non dicitur, ut suis
locis ponitur, nec dicitur in Feriis a
Septuagesima usque ad Quadragesimam,
quando repetitur Missa Dominicĉ.
6 Dicto Graduali, seu
Allelúja, seu Tractu, dicitur
Evangelium. Et in principio Evangelii dicitur :
Dóminus vobíscum.
R). Et cum spíritu tuo. Deinde
: Sequéntia sancti
Evangélii secúndum
N. R).
Glória tibi,
Dómine. In fine Evangelii a Ministro respondetur
: Laus
tibi, Christe, quod etiam
dicitur in fine illius partis Passionis, quĉ
legitur in tono Evangelii, prĉterquam
in Parasceve. Postea, si dicendum
est, dicitur Credo.
XI - De Symbolo
Symbolum dicitur post
Evangelium in omnibus Dominicis
per annum, etiamsi in illis fiat
de Festo, in quo alias non diceretur, vel
Dominica vacet. In tribus Missis de
Nativitate Domini, et deinceps usque ad
Octavam S. Joannis Apostoli inclusive. In
Festo Ssmi Nominis Jesu. In Epiphania, et
per Octavam. Feria V in Cœena
Domini. In Paschate Resurrectionis, et per Octavam. In
Ascensione Domini, et per Octavam. In
Pentecoste, et per Octavam. In Festo
Corporis Christi, et per Octavam. In Festo
Cordis Jesu, et per Octavam. In omnibus Festis B.
Mariĉ, et per Octavas. In Festis duodecim
Apostolorum, et Evangelistarum, et
per Octavas. In utraque Cathedra S.
Petri, et in Festo S. Petri ad Vincula. In
Festis Conversionis et Commemorationis S.
Pauli Ap. In Festo S. Joannis ante
Portam Latinam. In Festo S. Barnabĉ Ap.
In Festis Inventionis et Exaltationis S.
Crucis. In Festo Pretiosissimi
Sanguinis, et in Transfiguratione Domini. In Festis
Angelorum. In Festis S. Joseph Sponsi B. M. V. In Festo S. Mariĉ Magdalenĉ. In
Festis Quatuor Doctorum, videlicet,
Gregorii, Ambrosii, Augustini et Hieronymi :
additis Festis S. Hilarii, S.
Francisci Salesii, S. Petri Damiani, S.
Thomĉ de Aquino, S. Isidori, S. Leonis I
Papĉ, S. Anselmi, S. Petri Canisii, S. Bedĉ
Venerabilis, S. Bonaventurĉ, S. Alfonsi Mariĉ de
Ligorio, S. Bernardi, S.
Joannis a Cruce et S. Petri Chrysologi. Item in
Festis Ss. Doctorum Athanasii, Basilii,
Cyrilli Alexandrini, Cyrilli
Hierosolymitani, Ephrĉm Syri, Gregorii Nazianzeni,
Joannis Chrysostomi et Joannis Damasceni.
In die Octava S. Joannis Baptistĉ et
S. Laurentii. In Festo Omnium
Sanctorum et per Octavam. In Dedicatione Archibasilicĉ Ssmi Salvatoris, et
Ss. Apostolorum Petri et Pauli. In
Anniversario Dedicationis propriae Ecclesiĉ, et
per Octavam. In die Consecrationis
Ecclesiĉ, vel Altaris. In Festis Sanctorum
quibus dedicata est Ecclesia, et ubi
habetur Corpus, vel insignis Reliquia
Sancti, de quo agitur. In die Creationis, et
Coronationis Summi Pontificis et in
Anniversario ejusdem diei. In die, et in
Anniversario Electionis et Consecrationis
Episcopi. Item in omnibus Festis, quĉ in
Dominicis, et infra Octavas celebrantur :
in quibus ratione Dominicĉ et Octavĉ
dici debet. Item in Festo Patroni
alicujus loci, vel Tituli Ecclesiĉ (non autem
alicujus Capellĉ, vel Altaris), et in
Festis principalibus Ordinum et per eorum
Octavas, in Ecclesiis tantum illius Ordinis. Item dicitur Credo in
Missis votivis, quĉ sollemniter pro re
gravi, vel pro publica Ecclesiĉ causa
celebrantur, etiamsi dicantur in paramentis
violaceis in Dominica.
XII - De Offertorio, Secretis,
Prĉfationibus et Canone
ost
Symbolum, vel, si non sit dicendum, post Evangelium,
dicitur : Dóminus vobíscum. Orémus;
deinde Offertorium; postea fit oblatio cum Orationibus,
ut in Ordine Missĉ. Qua oblatione facta, dicuntur
Orationes secretĉ, secundum numerum Orationum, quĉ clara
voce in principio dictĉ sunt; sed ante primam Orationem
non dicitur Dóminus vobíscum,
nec aliquid aliud, sed dicto Suscípiat Dóminus sacrifícium, absolute dicuntur
: neque etiam ante secundam Orationem dicitur
Orémus. Terminantur autem prima et ultima Oratio, ut dictum est
supra in Rubrica de Orationibus : et secreto dicuntur
usque ad illa verba in conclusione :
Per ómnia saécula sĉculórum,
quĉ clara voce proferuntur, et incipitur Prĉfatio.
2 Prĉfationes autem dicuntur, ut in Ordine Missĉ adnotatum
est : et quĉ in Quadragesima,
Tempore Passionis, et Paschali, et infra
Octavas propriĉ assignantur, dicuntur
etiam in Dominicis, et Festis, quĉ illis
temporibus celebrantur : nisi illa
Festa propriam Prĉfationem habeant.
3 Si infra Octavam alicujus Festi, quod habet Prĉfationem
propriam, occurrat Festum ex majoribus
non habens propriam Prĉfationem,
dicitur Prĉfatio de Octava, quamvis de
ea nulla fiat Commemoratio in Missa.
4 In Missis votivis dicitur etiam Prĉfatio propria, si
propriam habeant : si vero non habuerint,
dicitur Prĉfatio de Tempore, vel Octava,
infra quam contigerit hujusmodi
Missas celebrari : alioquin, Prĉfatio
communis. Et quando aliqua Missa votiva
pro causa publica sollemniter celebratur,
dicitur in cantu sollemni, ut in
Duplicibus. In Missis Defunctorum quocumque
tempore semper dicitur
Prĉfatio communis.
5 In Dominicis per annum, quando non habeatur Prĉfatio
propria, dicitur Prĉfatio de Trinitate,
ut adnotatum jam est in Ordine Missĉ.
6 Post Prĉfationem incipitur Canon Missĉ secreto
: in quo serventur omnia, ut in Ordine Missĉ.
Ubi vero infra actionem Communicántes, et
Hanc
ígitur, vel alia variari
contingit, suo loco in propriis Missis
adnotatur.
XIII - De Communione, Orationibus
post
Communionem, Ite, Missa est,
vel Benedicámus Dómino,
de Benedictione, et
Evangelio S. Joannis
xpleto
Canone, et aliis omnibus usque ad Communionem, ea
peracta, dicitur Communio, et
Orationes post Communionem eodem modo
et ordine, ut in principio Missĉ
: et repetito Dóminus vobíscum, dicitur :
Ite, Missa est, vel
Benedicámus
Dómino, pro Temporis ratione.
Ite,
Missa est, dicitur quandocumque dictum
est Glória in excélsis. Cum non
dicitur, ejus loco dicitur Benedicámus
Dómino. V). Deo grátias. In Missis Defunctorum dicitur
: Requiéscant in pace. V).
Amen.
2 Dicto
Pláceat, datur Benedictio : quĉ a Celebrante semper
datur in Missa, prĉterquam in Missis
Defunctorum. Deinde legitur
Evangelium S. Joannis In princípio, prĉmisso
Dóminus vobíscum, et
Inítium, ut moris
est : quod Evangelium numquam
prĉtermittitur in Missa, nisi quando
fit de Festo in aliqua Dominica, vel
Feria, quĉ habet Evangelium proprium,
quod legitur ejus loco. Excipitur
Dominica IV Adventus, cujus Evangelium non
legitur in fine Missĉ, quando
in ea occurrit Vigilia Nativitatis
Domini, quia nec in Officio lectum est. In
tertia Missa de die Nativitatis Domini
legitur in fine Evangelium de Epiphania
Cum natus esset Jesus. Et in
Dominica Palmarum in Missis privatis
legitur Evangelium, quod ponitur in
benedictione Palmarum, quod etiam lectum est
in Officio. In Vigiliis, quĉ
occurrunt in Quadragesima vel Quatuor Temporibus,
non legitur Evangelium Vigiliĉ in
fine Missĉ. Et similiter in Missis
votivis numquam legitur in fine aliud
Evangelium, nisi S. Joannis.
XIV - De ordinanda Missa
ex supradictis Rubricis
upradictis
Rubricis cognitis, si quis velit ordinare Missam
diei, recurrat ad Ordinarium Missarum
de Tempore, vel de Sanctis,
secundum qualitatem Officii. Si proprium
non habeat, recurrat ad Commune Sanctorum.
Si de Feria agendum sit, et
propria Missa non fuerit de Feria, dicatur
Missa prĉcedentis Dominicĉ, omissis
Glória in excélsis, et Symbolo : prĉterquam
Tempore Paschali, in quo
semper dicitur Glória in excélsis, ut supra,
excepta Missa Rogationum; et in Adventu
prĉtermittitur Allelúja post
Graduale, cum suo Versu. Si dicenda sit Missa
votiva, requiratur post Commune Sanctorum
suo loco. Si plures Orationes
dicendĉ sint, requirantur post Missas votivas
suo loco de singulis rebus
singulae. Si pro Defunctis dicenda sit Missa,
habetur post Missas votivas, cum collectis
diversis circa finem Missalis. Ordo
totius Missĉ, cum Prĉfationibus, Canone,
et aliis dicendis, habetur suo loco, cum
Proprio Missarum de Tempore.
XV - De Hora celebrandi Missam
issa
privata saltem post Matutinum et Laudes quacumque hora
ab aurora usque ad meridiem dici potest.
2 Missa autem Conventualis et sollemnis
sequenti ordine dici debet. In Festis duplicibus et
semiduplicibus, in Dominicis, et infra Octavas, dicta in
Choro Hora Tertia. In Festis simplicibus et in Feriis
per annum, dicta Sexta. In Adventu, Quadragesima et
Quatuor Temporibus, etiam infra Octavam Pentecostes, et
Vigiliis quĉ jejunantur, quamvis sint dies sollemnes,
Missa de Tempore debet cantari post Nonam.
3 Missa autem Defunctorum dici debet post Primam diei : ubi
vero dicuntur eorum Vigiliĉ mane post
Matutinum diei, dictis hujusmodi Vigiliis cum
Laudibus, immediate dici potest Missa pro
Defunctis. Sed in die Commemorationis
Omnium Fidelium Defunctorum Missa
conventualis dicitur post Nonam, quia eo
die est principalis. In die autem depositionis
Defuncti, vel tertio, septimo, trigesimo aut
Anniversario sollemni, in quo fit concursus
populi, poterit similiter dici ultimo
loco post Nonam.
4 Excipiuntur ab hoc ordine dicendi Missam conventualem,
Missĉ in Nativitate Domini, quarum prima
dicitur post mediam noctem, finito Te Deum
laudámus in Matutino : secunda in aurora,
dictis Laudibus et Prima : tertia vero
in die post Tertiam, vel ubi aliter ex
dispensatione Apostolica disponatur.
5 Missĉ votivĉ, quia non correspondent Officio, si
sollemniter celebrentur pro re gravi, vel publica
Ecclesiĉ causa, cum populi frequentia, dicantur
post Nonam.
XVI - De his quĉ clara voce, aut
secreto
dicenda sunt in Missa
n Missa
privata, clara voce dicuntur Antiphona et Psalmus ad
Introitum, Confessio et quĉ sequuntur, excepta Oratione
Aufer a nobis, et
Orámus te, Dómine, per mérita Sanctórum tuórum,
etc. Item Introitus,
Kŭrie, eléison, Glória in excélsis,
Dóminus vobíscum, Orémus, Flectámus génua, Leváte,
Oratio vel Orationes, Prophetiĉ, Epistola, Graduale,
Versus, Tractus, Sequentia, Evangelium,
Credo, Offertorium,
Oráte, fratres, solum hĉc
duo verba, Prĉfatio, Nobis quoque
peccatóribus, solum hĉc tria verba. Item,
Per ómnia saécula sĉculórum,
etc.
cum Pater noster, Per ómnia
saécula sĉculórum, cum Pax
Dómini, Agnus Dei, Dómine, non sum dignus, hĉc
quatuor verba tantum, Communio, Oratio vel Orationes
post Communionem, Humiliáte cápita
vestra Deo, Ite, Missa est, vel
Benedicámus Dómino, vel
Requiéscant in pace,
Benedictio et Evangelium In
princípio, vel aliud Evangelium. Alia omnia
dicuntur secreto.
2 Sacerdos autem maxime curare debet, ut ea quĉ
clara voce dicenda sunt, distincte et apposite proferat,
non admodum festinanter, ut advertere possit quĉ legit,
nec nimis morose, ne audientes tĉdio afficiat; neque
etiam voce nimis elata, ne perturbet alios, qui fortasse
in eadem Ecclesia tunc temporis celebrant; neque tam
submissa, ut a circumstantibus audiri non possit, sed
mediocri et gravi : quĉ et devotionem moveat, et
audientibus ita sit accommodata, ut quĉ leguntur
intellegant. Quĉ vero secrete dicenda sunt, ita
pronuntiet, ut et ipsemet se audiat, et a
circumstantibus non audiatur.
3 In Missa sollemni, quando dici debent, a
Celebrante Glória in excélsis
et Credo
intonantur; et cantantur Dóminus vobíscum,
et Orationes ante Epistolam,
Dóminus vobíscum, Orémus
ante Orationes, et ante Offertorium, Prĉfatio, Per ómnia saécula sĉculórum
cum Pater noster, Per ómnia
saécula sĉculórum cum
Pax Dómini, et Orationes
post Communionem. Alia quĉ in Missa privata dicuntur
clara voce, in Missa sollemni a Celebrante dicuntur submissa voce.
XVII - De Ordine genuflectendi,
sedendi,
et
standi in Missa privata et sollemni
n Missa
privata Sacerdos genuflectit, quando legit Evangelium S.
Joannis In princípio, ad
illa verba : Et Verbum caro factum
est, et in Evangelio Epiphaniĉ
Cum natus esset Jesus, ad
illa verba : Et procidéntes
adoravérunt eum. Item in Evangelio Feriĉ IV post
Dominicam IV Quadragesimĉ, ad illa verba in fine :
Et prócidens adorávit eum.
Item genuflectit in Dominica Palmarum, et in Missis de
Cruce ad illa verba in Epistola : In nómine Jesu omne genu flectátur,
etc.; et
quando legitur Passio ad illa verba :
Exspirávit, vel
Emísit spíritum, ut suis
locis notatur. Item genuflectit, cum dicit :
Flectámus génua. Item
quando in Quadragesima dicit in Tractu V).
Adjuva nos, Deus, etc. et
in omnibus Missis de Spiritu Sancto, cum dicit V).
Veni, Sancte Spíritus, reple
tuórum, etc. Item quando Sacramentum in Altari
discoopertum apparet, genuflectit quoties ante illud
transit in medio Altaris, et quandocumque in Ordine
Missĉ et ritu servando in celebratione Missĉ notatur
quod debeat genuflectere.
2 Circumstantes autem in Missis privatis semper
genua flectunt, etiam Tempore Paschali, prĉterquam dum
legitur Evangelium.
3 In Missa sollemni Celebrans genuflectit ad
omnia supradicta, prĉterquam ad
Flectámus génua, et tunc
ipse solus stat, Diaconus vero et Subdiaconus et omnes
alii genuflectunt. Ad Versum vero
Adjuva nos, Deus, etc.
et ad Versum : Veni, Sancte
Spíritus, etc. genuflectit usque ad finem.
Item genuflectit in die Annuntiationis B. Mariĉ et in
tribus Missis Nativitatis Domini, quando cantatur in
Choro V). Et incarnátus est,
etc. Aliis diebus, si sedeat cum cantantur ea
verba, non genuflectit, sed caput tantum profunde
inclinat apertum; si non sedet, genuflectit.
4 Ministri semper genuflectunt cum Celebrante,
prĉterquam Subdiaconus tenens librum ad Evangelium, et
Acolythi tenentes candelabra, qui tunc non genuflectunt.
Et cum Diaconus cantat illa verba ad quĉ est
genuflectendum, ipse versus librum, Celebrans et omnes
alii versus Altare genuflectunt.
5 In Choro semper genuflectitur ab iis, qui
non sunt Prĉlati, ad Confessionem cum suo Psalmo. In
Missis autem Feriarum Adventus, Quadragesimĉ, Quatuor
Temporum et Vigiliarum quĉ jejunantur, ac in Missis
Defunctorum, genuflectunt omnes etiam ad Orationes, et
dicto per Celebrantem Sanctus
usque ad Pax Dómini,
et ad Orationes post Communionem et Super populum,
excepta Vigilia Paschĉ et Pentecostes ac Nativitatis
Domini, et Quatuor Temporibus Pentecostes. Et similiter
ab omnibus genuflectitur, quando elevatur Sacramentum.
6 In Missa item sollemni Celebrans medius
inter Diaconum et Subdiaconum sedere potest a cornu
Epistolĉ juxta Altare, cum cantantur
Kŭrie, eléison, Glória in excélsis
et Credo : alio tempore stat
ad Altare, vel genuflectit, ut supra.
7 In Choro non sedent qui actu cantant,
reliqui autem possunt sedere quando Celebrans sedet, et prĉterea dum cantantur Epistola et Prophetiĉ, Graduale,
Tractus vel Allelúja cum Versu ac Sequentia; et ab Offertorio usque ad
incensationem Chori, et, si non incensatur, usque ad
Prĉfationem, et ad Antiphonam quĉ dicitur Communio. Ad alia stant vel genuflectunt, ut supra.
XVIII - De Coloribus Paramentorum
aramenta
Altaris, Celebrantis et Ministrorum debent esse coloris
convenientis Officio et Missĉ diei, secundum usum Romanĉ
Ecclesiĉ : quĉ quinque coloribus uti consuevit, Albo,
Rubeo, Viridi, Violaceo et Nigro.
2 Albo colore utitur a Vesperis Vigiliĉ
Nativitatis Domini usque ad Octavam Epiphaniĉ inclusive,
exceptis Festis Martyrum quĉ infra eam veniunt. In Festo
Ssmi Nominis Jesu, Feria V in Cœna
Domini et Sabbato sancto in Officio Missĉ, et ab illo
die usque ad Sabbatum in Vigilia Pentecostes ad Nonam in
Officio de Tempore, prĉterquam in Missa Litaniarum et
Rogationum. In Festo Ssmĉ Trinitatis. In Festo Corporis
Christi. In Festo Cordis Jesu. In Festo
Transfigurationis Domini. In Festis beatĉ Mariĉ Virginis,
prĉterquam in benedictione Candelarum et Processione,
quĉ fit in Festo Purificationis ejusdem. In Festis
Angelorum. In Nativitate S. Joannis Baptistĉ. In
principali Festo S. Joannis Evangelistĉ quod celebratur
infra Octavam Nativitatis Domini. In utraque Cathedra S.
Petri. In Festo S. Petri ad Vincula. In Conversione S.
Pauli. In Festo Omnium Sanctorum. In Festis Confessorum
Pontificum, et non Pontificum, et Doctorum. In Festis
Ss. Virginum non Martyrum, et nec Virginum nec Martyrum.
In Dedicatione et Consecratione Ecclesiĉ vel Altaris, ac
in Consecratione Summi Pontificis, et in Anniversario
Creationis et Coronationis ejusdem, et Electionis et
Consecrationis Episcopi. Item per Octavas prĉdictorum
Festorum, quĉ Octavas habent, quando dicitur Missa de
Octava, et in Dominicis infra eas occurrentibus, quando
in eis fit Officium de Dominica; prĉterquam in illis
Dominicis, quibus tributus est color violaceus. In
Missis votivis supradictorum Festorum, quocumque tempore
dicantur : et in Missa pro Sponso et Sponsa.
3 Rubeo colore utitur a Vigilia Pentecostes in
Missa usque ad Sabbatum sequens finita Nona et Missa. In
Festis S. Crucis et Pretiosissimi Sanguinis Domini. In
Decollatione S. Joannis Baptistĉ. In Natali Ss.
Apostolorum Petri et Pauli, et in Festis aliorum
Apostolorum (exceptis Festo principali S. Joannis
Evangelistĉ post Nativitatem Domini, et Festis
Conversionis S. Pauli, et Cathedrĉ S. Petri, et ejus
Vinculorum). In Festo S. Joannis ante Portam Latinam. In
Commemoratione S. Pauli Apostoli. In Festis Martyrum,
excepto Festo Ss. Innocentium, quando non venerit in
Dominica; si autem in Dominica venerit, utitur rubeo, in
ejus vero die Octava semper utitur rubeo, quocumque die
occurrat. In Festis Ss. Virginum Martyrum, et Martyrum
non Virginum. Item per Octavas prĉdictorum Festorum, quĉ
Octavas habent, quando fit de Octava, et in Dominicis
infra eas Octavas occurrentibus, eodem modo, ut dictum
est supra de colore albo. Item in Missis votivis
supradictorum Festorum, et in Missa pro eligendo Summo
Pontifice.
4 Viridi colore utitur ab Octava Epiphaniĉ usque
ad Septuagesimam, et ab Octava Pentecostes usque ad
Adventum exclusive, in Officio de Tempore, excepta
Dominica Trinitatis, ut supra, ac exceptis Dominicis
infra Octavas occurrentibus, in quibus color Octavarum
servatur; exceptis etiam Vigiliis et Quatuor Temporibus,
ut infra.
5 Violaceo colore utitur a prima Dominica
Adventus in pri mis Vesperis usque ad Missam Vigiliae
Nativitatis Domini inclusive : et a Septuagesima usque ad
Sabbatum sanctum ante Missam inclusive, in Officio de
Tempore, excepta Feria V in Cœna
Domini, in qua utitur albo : et Feria VI in Parasceve, in
qua utitur nigro, ut infra : et benedictione Cerei in
Sabbato sancto, in qua Diaconus, illius Prĉfationem
dicens, solus utitur albo : ea autem finita, violaceo, ut
prius. Item in Vigilia Pentecostes ante Missam a prima
Prophetia usque ad benedictionem Fontis inclusive. In
Quatuor Temporibus, et Vigiliis quĉ jejunantur, exceptis
Vigilia et Quatuor Temporibus Pentecostes. In Missa
Litaniarum in die S. Marci Evangelistĉ, et Rogationum,
et in Processionibus, quĉ his diebus fiunt. In Festo Ss.
Innocentium, quando non venerit in Dominica. In
benedictione Candelarum in die Purificationis B. Mariĉ,
et in benedictione Cinerum, ac Palmarum, et in ipsa
Dominica in Palmis, et in earumdem, ac generaliter in
omnibus Processionibus : exceptis Processionibus
sanctissimi Sacramenti, et quĉ fiunt in diebus
sollemnibus vel pro gratiarum actione. In Missis de
Passione Domini, pro quacumque necessitate, pro peccatis,
ad postulandam gratiam bene moriendi, ad tollendum
schisma, contra paganos, tempore belli, pro pace, pro
vitanda mortalitate, pro iter agentibus, et pro infirmis.
6 Nigro colore utitur Feria VI in Parasceve, et
in omnibus Officiis et in Missis Defunctorum.
XIX - De Qualitate Paramentorum
n Officio
Missĉ, Celebrans semper utitur Planeta super Albam.
2 Si autem sit Episcopus, sive Abbas habens
usum Mitrĉ et Baculi ac ceterorum Pontificalium, et
sollemniter celebret, super Dalmaticam et Tunicellam.
3 Pluviali utitur in Processionibus, et
Benedictionibus quĉ fiunt in Altari. Item in Officio
Laudum et Vesperarum, quando sollemniter dicuntur. Eodem
utitur Assistens Celebranti in Missa Pontificali. Item
quando Celebrans post Missam Defunctorum facit in fine
Absolutionem.
4 Cum Celebrans utitur Pluviali, semper
deponit Manipulum, et ubi Pluviale haberi non potest, in
Benedictionibus quĉ fiunt in Altari, Celebrans stat sine
Planeta cum Alba et Stola.
5 Dalmatica et Tunicella utuntur Diaconus et
Subdiaconus in Missa sollemni, et Processionibus, et
Benedictionibus, quando Sacerdoti ministrant.
6 In diebus vero jejuniorum (prĉterquam in
Vigiliis Sanctorum), et in Dominicis et Feriis Adventus
et Quadragesimĉ, ac in Vigilia Pentecostes ante Missam
(exceptis Dominica Gaudéte,
etiam si ejus Missa infra hebdomadam repetatur, et
Dominica Lĉtáre,
Vigilia Nativitatis Domini, Sabbato sancto in
benedictione Cerei et in Missa, ac in Quatuor Temporibus
Pentecostes), item in benedictione Candelarum et
Processione in die Purificationis B. Mariĉ, et in
benedictione Cinerum, ac benedictione Palmarum et
Processione : in Cathedralibus et prĉcipuis Ecclesiis
utuntur Planetis plicatis ante pectus : quam Planetam
Diaconus dimittit cum lecturus est Evangelium, eaque
tunc super sinistrum humerum super Stolam complicatur :
aut ponitur aliud genus Stolĉ latioris in modum Planetĉ
plicatĉ; et facta Communione resumit Planetam, ut prius.
Similiter Subdiaconus dimittit eam cum lecturus est
Epistolam, quam legit in Alba, et ea finita, osculataque
Celebrantis manu, Planetam resumit, ut prius.
7 In minoribus autem Ecclesiis, prĉdictis
diebus jejuniorum Alba tantum amicti ministrant : Subdiaconus cum Manipulo, Diaconus etiam cum Stola ab
humero sinistro pendente sub dexterum.
XX - De Prĉparatione Altaris,
et
Ornamentorum ejus
ltare, in
quo sacrosanctum Missĉ sacrificium celebrandum est,
debet esse lapideum, et ab Episcopo, sive ab Abbate
facultatem a Sede Apostolica habenti, consecratum; vel
saltem ara lapidea, similiter ab Episcopo, vel Abbate,
ut supra, consecrata, in eo inserta, quĉ tam ampla sit,
ut Hostiam et majorem partem Calicis capiat. Hoc Altare
operiatur tribus mappis seu tobaleis mundis, ab Episcopo
vel alio habenti potestatem benedictis, superiori saltem
oblonga, quĉ usque ad terram pertingat, duabus aliis
brevioribus, vel una duplicata. Pallio quoque ornetur
coloris, quoad fieri potest, diei Festo vel Officio
convenientis. Super Altare collocetur Crux in medio, et
Candelabra saltem duo cum candelis accensis hinc et inde in utroque ejus latere. Ad Crucis pedem ponatur Tabella Secretarum
appellata. In cornu Epistolĉ cussinus supponendus
Missali : et ab eadem parte Epistolĉ paretur cereus ad
elevationem Sacramenti accendendus, parva campanula,
ampullĉ vitreĉ vini et aquĉ cum pelvicula et manutergio
mundo, in fenestella seu in parva mensa ad hĉc prĉparata.
Super Altare nihil omnino ponatur,
quod ad Missĉ sacrificium vel
ipsius Altaris ornatum non pertineat.