Missale Romanum > Rubricae > Additiones et Variationes in Rubricis Missalis

 

 

Rubricæ generales Missalis

ADDITIONES  ET  VARIATIONES

IN  RUBRICIS  MISSALIS

AD  NORMAM  BULLÆ  " DIVINO  AFFLATU "

ET  SUBSEQUENTIUM  S.  R.  C.  DECRETORUM

 

I - De Feria et de Vigilia | II - De Missis votivis | III - De Missis Defunctorum | IV - De occurrentia et de Translatione Festorum | V - De Commemorationibus | VI - De Orationibus | VII - De Hymno Angelico, de Sequentia et de Symbolo | VIII - De Præfatione | IX - De Evangelio in fine Missæ | X - De Colore Paramentorum et de Cantu in Missa

 

I - De Feria et de Vigilia

I

n omnibus Feriis Quadragesimæ post diem Cinerum, ac Passionis ante Dominicam Palmarum, in Feriis Quatuor Temporum extra Octavam Pentecostes, et in Vigiliis communibus, si occurrat Officium duplex aut semiduplex, in Ecclesiis in quibus adest obligatio Chori, duæ dicuntur Missæ conventuales : una de Officio diei, sine Commemoratione Feriæ aut Vigiliae, sed cum aliis Commemorationibus forte occurrentibus; altera de Feria aut Vigilia, sine Commemoratione Officii diei. Harum tamen una tantum dicitur in Choro, cum assistentia Choralium; altera vero, sine hujusmodi assistentia, legitur extra Chorum. Missa porro in Choro dicenda cum assistentia Choralium, in Duplicibus I et II classis et per Octavas privilegiatas n ordinis, est Missa de Officio currenti; in reliquis Duplicibus et Semiduplicibus, Missa de Feria aut Vigilia. In Duplicibus tamen I classis nihil umquam fit de Vigilia non privilegiata, juxta Rubricas. De die item infra Octavam communem, si in Feriis aut Vigiliis supra recensitis occurrat, non dicitur Missa conventualis, sed fit tantum Commemoratio in Missa de Feria vel Vigilia. Missæ autem privatæ omnibus his diebus ad libitum Celebrantium dici possunt aut de Feria vel Vigilia, cum Commemoratione Officii diei; aut de Officio diei, cum Commemoratione Feriæ vel Viigiliæ. Si tamen Officium occurrens sit Duplex I aut II classis, aut Octava privilegiata II ordinis, Missa privata de Feria vel, Vigilia non permittitur.

2 Si qua ex dictis Feriis et Vigilia simul occurrant, Missa conventualis dicitur de Feria, cum Commemoratione Vigiliæ; et Missæ privatæ dici possunt aut de Feria aut de Vigilia, cum Commemoratione alterius. At, si fiat Officium duplex, vel Octavæ privilegiatæ, vel Festi semiduplicis, duæ dicuntur Missæ conventuales, ut supra : una de Officio diei, sine Commemoratione Feriæ et Vigiliæ, sed cum aliis Commemorationibus forte occurrentibus; altera de Feria, cum Commemoratione Vigiliæ; et Missæ privatæ dici possunt aut de Feria, aut de Vigilia, aut de Officio diei, cum Commemoratione de eis de quibus non dicitur Missa.

3 Item in Feria II Rogationum, si occurrat Officium duplex, vel Octavæ privilegiatæ, vel Festi semiduplicis, duæ dicuntur Missæ conventuales, ut supra, num. 1; sed, ubi fiat Processio, occurrente Duplici I aut II classis, in Choro dicitur tum Missa de Officio diei, tum Missa de Rogationibus, ut supra. In reliquis vero diebus Litaniarum, tam majorum quam minorum, in quibus occurrat Officium duplex, aut semiduplex, aut diei Octavæ vel Festi simplicis, aut Vigiliæ Ascensionis :

1) Si non fiat Processio, dicitur unica Missa conventualis de eodem Officio, cum Commemoratione Rogationum. Dicitur etiam unica Missa conventualis de Rogationibus in Feria III Rogationum, si Officium fuerit de Feria currenti; et unica pariter Missa conventualis de Vigilia Ascensionis, cum Commemoratione Octavæ ac Rogationum, si ipsa Vigilia in Officio diei infra Octavam comune commemorata fuerit. At, si eadem Vigilia ab Officio vel duplici, quod non sit I classis, vel Octavæ privilegiatæ, vel Festi semiduplicis fuerit impedita, duæ dicuntur Missæ conventuales, ut supra, num. 1, cum Commemoratione Rogationum in Missa Vigiliæ.

2) Si vero fiat Processio, in Choro dicitur Missa de Rogationibus, et extra Chorum, præter Missam de Vigilia commemorata Ascensionis in Feria IV Rogationum, etiam Missa de Officio diei, ut supra, num. 1; nisi Officium fuerit duplex I vel II classis, aut de Octava Paschatis, quo in casu Missa conventualis tam de Officio diei quam de Rogationibus dicitur in Choro, ut supra. Attamen non dicitur Missa conventualis, sed fit tantum Commemoratio, in Feria quidem III Rogationum, de Officio diei infra Octavam communem, ac diei Octavæ semplici vel Festi simplicis, in Missa Rogationum; in Feria autem IV Rogationum, de Officio ipsius diei infra Octavam, in Missa Vigiliæ Ascensionis. Missæ porro privatæ de Rogationibus permittuntur tantum in Feria II Rogationum, si Duplex I vel II classis non occurrerit; et in Feria III Rogationum, si Officium fuerit de Feria currenti. In omnibus autem Litaniarum diebus fit Commemoratio Rogationum in omnibus Missis privatis, quæ non sint Defunctorum; et etiam in Missis cantatis et conventualibus, nisi celebretur Missa in cantu vel conventualis de Rogationibus.

4 In Ecclesiis autem in quibus una tantum habeatur Missa conventualis, quoties occurrat aliqua ex Feriis vel Vigiliis num. 1 et 2 recensitis, et, si non fiat Processio, in Feria II Rogationum, ipsa Missa conventualis, in Duplicibus I et II classis et per Octavas privilegiatas II ordinis, dicitur de Officio diei, cum Commemoratione Feriæ, et, extra Duplicia I classis, Vigiliæ. In Duplicibus vero majoribus vel minoribus, et in Semiduplicibus, eadem Missa dicitur de Feria aut Vigilia, cum Commemoratione Officii diei; et, si Feria ac Vigilia simul occurrant, de Feria, cum Commemoratione Officii diei ac Vigiliæ, et aliis Commemorationibus forte occurrentibus. Item in diebus Litaniarum, tam majorum quam minorum, si fiat Processio, et in Ecclesia habeatur unica Missa, ea dicitur de Rogationibus, cum Commemoratione Officii diei; nisi hoc fuerit Duplex I classis, quo in casu dicitur Missa de Festo, cum Commemoratione Rogationum.

5 In Sabbatis Quatuor Temporum et in Sabbato infra hebdomadam IV Quadragesimæ, Missa, in qua Ordines conferantur, semper dicitur de Sabbato; et in ea, si alia ibi non habeatur Missa cantata vel conventualis, fit Commemoratio de Officio currenti, etiam Duplici I aut II classis, cum aliis Orationibus, quæ occurrant.

6 Si Missa alicujus Dominicæ (non tamen Dominicæ in die 5 Januarii repositæ, nec Dominicæ post Epiphaniam aut Pentecosten in Sabbato anticipatæ) sua die ab Officio nobiliori impediatur, et nulla infra hebdomadam subsequentem occurrat dies, in qua fieri valeat Officium de Feria Missam propriam non habenti; tunc ipsa Dominicæ Missa (inclusa etiam Missa Dominicæ tum infra Octavam Nativitatis, tum infra Octavam Epiphaniæ Domini, si juxta peculiares Rubricas infra respectivam Octavam celebrari nequeat) resumitur prima infra hebdomadam die, in qua unum e sequentibus persolvatur Officiis, selecto quidem Officio, si suppetat, juxta hunc ordinem minus nobili, scilicet : 1) de Festo simplici; 2) de sancta Maria in Sabbato; 3) de die Octava simplici; 4) de die infra Octavam communem, vel, hac deficiente, de die infra Octavam privilegiatam pro particulari tantummodo Ecclesia concessam; excepta tamen die in quam simul inciderit Feria Missam propriam habens, aut quælibet Vigilia; 5) denique de die infra Octavam in universali Ecclesia privilegiatam, dummodo agatur de Dominica infra respectivam Octavam occurrenti, et non de alia Dominica ante eam Octavam impedita, et nulla item occurrat Vigilia. In hujusmodi porro resumptionis die dicitur unica Missa conventualis de ipsa Dominica, et in eadem Missa fit Commemoratio de Officio diei, et aliæ dici possunt aut de Officio diei, cum Commemoratione Dominicæ, aut de ipsa Dominica, cum Commemoratione Officii diei; additis in utraque Missa aliis Commemorationibus, ut supra.

 

II - De Missis votivis

I

n omnibus Officiis duplicibus, in Dominicis, licet anticipatis, vel, etiam quoad Officium, repositis, per Octavas privilegiatas, in Feriis Quatuor Temporum, in Feriis Adventus a die 17 ad 23 Decembris inclusive occurrentibus, in Feriis Quadragesimæ a die Cinerum, et Passionis ad Feriam IV Majoris Hebdomadæ inclusive, in Feria II Rogationum, in Vigiliis, et in diebus Octavis simplicibus, etiam si de eis Commemoratio tantum facta fuerit in Officio, necnon diebus in quibus primo resumenda sit Missa Dominicæ impedita, prohibentur Missæ votivæ privatæ sine cantu; quæ proinde legi tantum possunt, ex rationabili tamen causa, in Festis semiduplicibus, diebus infra Octavas communes, Feria VI post Octavam Ascensionis, et in omnibus Officiis ritus simplicis superius non exceptis.

2 Missa votiva pro Sponsis, cum propria benedictione, permittitur cotidie per annum extra tempus clausum; et etiam tempore clauso, quoties Ordinarius loci justa causa benedictionem nuptialem permiserit. Excipiuntur Dominicæ, Festa de præcepto, licet suppressa, Duplicia I et II classis, Octavæ privilegiatæ I et II ordinis, Feriæ ac Vigiliae privilegiatæ. In his autem casibus exceptis dicitur Missa de die, in eaque additur Oratio pro Sponsis, sub unica conclusione cum prima, atque datur benedictio pro eis propria. Attamen in die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum prohibentur et Missa et Oratio necnon benedictio. Item hæc benedictio numquam dari potest extra Missam, si tum Missa pro Sponsis, tum ejus Commemoratio, ideoque benedictio locum habere nequeat, si Sponsi non sint præsentes, vel si uterque aut alteruter alias benedictionem acceperit; servata nihilominus, sicubi vigeat, consuetudine benedictionis, ut supra impertiendæ, si hanc vir tantum obtinuerit. Quod si nuptiæ tempore clauso contractæ fuerint, non concessa a loci Ordinario venia benedictionis nuptiarum, Missa cum propria benedictione differtur ad diem in qua, extra tempus clausum, Missa pro Sponsis vel ejus Commemoratio permittitur.

3 Singulis diebus, extra Dominicas I classis, Vigilias Nativitatis Domini et Pentecostes, Ferias privilegiatas, Duplicia I classis, et Commemorationem Omnium Fidelium Defunctorum, permittitur pro re gravi et publica simul causa Missa votiva sollemnis, quæ scilicet de mandato vel consensu Ordinarii loci, pro qualibet vice obtinendo, in cantu celebratur cum concursu populi. Hæc tamen Missa cani nequit die in qua fiat Officium aut Commemoratio, vel occurrat Vigilia aut dies infra Octavam, quamvis simplicem, de identico Domini Mysterio, vel de eadem Sancti Persona, de qua esset canenda Missa; tunc enim, loco Missæ votivæ, canitur Missa Officio vel Commemorationi, Vigiliae aut Octavæ conveniens, cum Commemorationibus quæ in ipsa Missa votiva faciendæ essent, ut infra, tit. V, n. 3, habetur. Aliis vero diebus in quibus hujusmodi Missa ut supra, vel ut infra, num. 11, impediatur, sed ejus Commemoratio, juxta eundem tit. V, num. 3, non vetetur, in Missa cantata diei currentis, etsi conventuali, sub unica conclusione additur Oratio de Missa votiva impedita, et fiunt tantummodo Commemorationes, quæ huic Missæ conveniant.

4 In anniversariis electionis et coronationis Summi Pontificis, in omnibus Missis, juxta normas numero proxime sequenti statuendas, additur Oratio pro Papa. Missa vero votiva, quæ pro iisdem anniversariis in Missali assignatur, modo privato celebrari nequit.

5 In anniversariis autem electionis, vel, si Episcopus ex alia Sede translatus fuerit, translationis, et consecrationis Episcopi, in Ecclesiis Cathedralibus et Collegiatis Diœcesis, præter Missam de die vel aliam, ut supra, accedente quidem Episcopi mandato, in Choro canitur etiam Missa de ipso anniversario; dummodo non occurrat Officium Missas votivas pro re gravi impediens, quo in casu de anniversario fit tantum Commemoratio, ut supra, num. 3, dictum est. Hæc Missa modo privato celebrari nequit. At in omnibus Ecclesiis, etiam Regularium, dummodo saltem Commemoratio Missæ votivæ, juxta tit. V, num. 3, non prohibeatur, ad omnes Missas cantatas et conventuales, si Missa de ipso anniversario non canatur, et ad omnes Missas privatas, præter quam Defunctorum, ultimo loco post Orationes a Rubricis præscriptas additur Oratio pro Episcopo.

6 Quod si hujusmodi anniversaria Summi Pontificis pro tota Ecclesia, vel Episcopi pro tota Diœcesi respective, in perpetuum a Duplici I classis, aut a Vigilia Nativitatis Domini, aut a Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum impediantur, fixe reponuntur in proximiori sequenti die, in Kalendario universali vel diœcesano respective libera a Festo duplici I classis. Et similiter in proximiori sequenti die libera fixe reponitur anniversarium Episcopi, si eadem die occurrat cum alterutro anniversario Summi Pontificis.

7 In ipsa die Dedicationis Ecclesiæ, etsi ejus Officium ab Officio nobiliori impeditum fuerit, celebratur Missa de Dedicatione, ad modum votivæ sollemnis pro re gravi, ut num. 3 disponitur; et in ea, sub unica conclusione cum prima Oratione, additur Commemoratio Mysterii vel Sancti, in cujus honorem Ecclesia dedicatur. Hæc tamen Missa prohibetur in Duplicibus I classis Domini primariis universalis Ecclesiæ, et in Dominica Palmarum; quibus diebus Commemoratio tantum Dedicationis et Titularis additur in Missa diei, ut supra, num. 3.

8 Similiter in ipsa die consecrationis Altaris dicitur Missa de Dedicatione, et fit Commemoratio Mysterii vel Sancti, in cujus honorem Altare dedicatur; sed, si occurrat Officium Missas votivas pro re gravi excludens, dicitur, Missa diei, cum Commemoratione Dedicationis ac Titularis, ut supra, num. 3 et 7.

9 In benedictione primarii lapidis et in benedictione sollemni alicujus Ecclesiæ, dicitur Missa de Mysterio vel Sancto, in cujus honorem Ecclesia fundatur vel benedicitur; dummodo pariter non occurrat dies Missas votivas pro re gravi excludens, quo in casu in Missa diei additur Commemoratio Titularis, ut supra, num. 3.

10 Singulis diebus liberis ab Officio duplici, a Dominica quavis, licet anticipata, vel, etiam quoad Officium, reposita, et ab aliqua ex Feriis, Vigiliis aut Octavis privilegiatis, permittuntur Missæ votivæ in cantu, quamvis non sint pro re gravi et publica simul causa.

11 Attamen Missæ omnes superius indicatæ, exceptis Missis num. 7-9 comprehensis, sicut et Missæ inferius, tit. IV, num. 1-5, recensendæ, quamvis eas ritus diei currentis alioquin permitteret, prohibentur in Ecclesiis ubi cujuslibet Missæ conventualis onus urgeat, cui per alios Sacerdotes satisfieri nequeat; et, in Ecclesiis unam tantum Missam habentibus, prohibentur etiam die 2 Februarii, si fiat benedictio Candelarum, et in Litaniis majoribus et minoribus, si fiat Processio.

 

III - De Missis Defunctorum

I

n Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum tres Missæ pro Defunctis permissæ sunt.

2 Prima die cujusque mensis, extra Adventum, Quadragesimam et Tempus Paschale, in qua Officium fiat de Feria, in Choro, loco Missæ de Officio diei, dicitur Missa conventualis de Requie pro defunctis Sacerdotibus, Benefactoribus et aliis; et in omnibus Missis privatis, quæ non sint Defunctorum, etiam in iis Ecclesiis aut Oratoriis in quibus non adsit obligatio Chori, pænultimo loco inter omnes Orationes, comprehensis iis quæ ad Celebrantis libitum sint dicendæ, additur Oratio Fidélium, non omissa ob eam ulla ex Orationibus pro diversi Missa omittitur mense Novembri, in quo Omnium Fidelium Defunctorum Commemorationem universa celebrat Ecclesia. Quod si prima die libera mensis, ut supra, occurrat Feria Quatuor Temporum, aut aliqua Vigilia, aut primo resumenda sit Missa Dominicæ præcedentis impedita, eadem Missa conventualis pro Defunctis et Oratio Fidélium dicantur in proximiori sequenti die similiter non impedita.

3 Præterea Feria II cujusque hebdomadæ, extra Quadragesimam et Tempus Paschale, in qua Officium fiat de Feria, dummodo aliqua Vigilia non occurrat, aut primo resumenda non sit Missa Dominicæ præcedentis impedita, in Choro, loco Missæ conventualis de die, dici potest Missa pro Defunctis. Si vero Missa conventualis celebretur de Feria currenti vel votiva de Ssma Trinitate, pænultimo loco, ut supra, num. 2, additur Oratio Fidelium pro Defunctis. Quæ item Oratio, etiam in iis Ecclesiis aut Oratoriis in quibus non adsit obligatio Chori, additur insuper in omnibus Missis privatis, quæ non sint Defunctorum.

4 In Ecclesia in qua agitur exsequiale funus alicujus Defuncti, etiam absente rationabilem ob causam vel jam sepulto cadavere, permittitur unica Missa cantata, vel etiam, pro pauperibus, lecta pro die obitus. Hæc vero prohibetur in Duplicibus I classis primariis universalis Ecclesiæ, exceptis Feriis II et III post Pascha et Pentecosten in quibus permittitur, in Festis Dedicationis ac Tituli Ecclesiæ ipsius in qua funus agi deberet, necnon Patroni principalis loci, et, pro Religiosis Institutis, in Festis Tituli aut Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis; dummodo hæc Festa non fuerint eo anno quoad sollemnitatem translata, quo in casu prohibetur in Dominicis in quibus agitur sollemnitas externa Festorum hujusmodi. Quoties autem a Rubricis, ut supra, hæc Missa impediatur, transferri potest in proximiorem sequentem diem, similiter non impeditam. Quod si in die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum agatur funus alicujus Defuncti, sumatur prima Missa, et in Ecclesiis et Oratoriis ubi prima Missa sollemniter celebrata fuerit, aut pro Officio diei distincte sit dein celebranda, dicatur secunda, aut demum tertia Missa; addita tamen in ipsa Missa exsequiali, sub unica conclusione, Oratione pro eodem Defuncto, ut pro die obitus.

5 Item in Ecclesia, aut Oratorio publico, ubi funus Defuncti sollemniter agitur, dummodo sacrificium pro ipso Defuncto applicetur, ipsa die dici possunt Missæ privatæ de Requie pro die obitus, ut supra, nisi occurrat Officium Missas Defunctorum sequenti numero indicatas impediens. Missæ hujusmodi privatæ pariter celebrari possunt unica die ad libitum, ab obitu usque ad depositionem Defuncti, in Oratoriis semipublicis, quæ, deficiente Ecclesia vel Oratorio publico, horum locum teneant; necnon cotidie per idem tempus in Oratoriis semipublicis, quæ locum non teneant Ecclesiæ aut Oratorii publici, et in Oratoriis stricte privatis domus Defuncti, dummodo cadaver sit physice præsens in domo, ubi erecta sunt ipsa Oratoria, et dies impedita non occurrat.

6 In die autem III, VII, XXX et anniversaria ab obitu vel depositione Defunctorum, et opportuniori die post acceptum mortis nuntium, in qualibet Ecclesia permittitur unica Missa pro Defuncto, cantata vel etiam lecta; dummodo non occurrat Dominica, aut Festum de præcepto, licet suppressum, Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum, Duplex I vel II classis, etiam translatum, aut aliqua ex Feriis, Vigiliis vel Octavis privilegiatis, quo in casu, hujusmodi Missa in proximiorem diem, pariter non impeditam anticipari, si anticipari valeat, aut transferri potest, dummodo in cantu celebretur.

7 Idem servatur pro unica Missa cantata in anniversariis quæ extra diem obitus ex fundatione celebrantur, vel quæ pro omnibus Defunctis alicujus cœtus semel quolibet anno habentur. Idem quoque servatur pro Missis quæ per octiduum, a Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum inclusive computandum, pro fidelium pietate pariter in cantu peraguntur; quæ tamen Missæ extra octiduum ipsum anticipari et transferri nequeunt.

8 Item, in Ecclesia vel Oratorio publico ac principali sepulcreti, immo et in quolibet Sacello sepulcreti rite erecto vel erigendo, Missæ quæ inibi celebrari permittuntur, possunt esse de Requie; dummodo non occurrat Dominica, aut Festum de præcepto, licet suppressum, Duplex I vel II classis, etiam translatum, aut aliqua ex Feriis, Vigiliis vel Octavis privilegiatis. Hoc tamen privilegium non favet aliis Ecclesiis vel Capellis extra cœmeterium, subter quas, licet ad legitimam distantiam, alicujus Defuncti cadaver quiescit; neque Ecclesiis, Oratoriis publicis et Sacellis sepulcreti, in quo olim cadavera sepeliebantur, quod sepulcretum tamen qualibet ex causa derelictum est, ita ut Defuncti sepeliri in eo non amplius soleant; neque Ecclesiis, quæ, licet circumjacens habeant cœmeterium, tamen adjunctum chorale onus, aut curam animarum adnexam habent.

9 Missæ cotidianæ Defunctorum quæ celebrentur in cantu, permittuntur singulis diebus in quibus non fiat Officium duplex, neque occurrat Dominica, licet anticipata, vel, etiam quoad Officium, reposita, aut aliqua ex Feriis, Vigiliis vel Octavis privilegiatis. Missæ vero cotidianæ Defunctorum sine cantu, iis tantum permittuntur diebus in quibus fiat Festum semiduplex, Officium de die infra Octavam communem, de Feria VI post Octavam Ascensionis, de Feria majori Adventus, de sancta Maria in Sabbato, de Festo simplici et de Feria minori per annum; dummodo Octavæ privilegiatæ, Feriæ Quatuor Temporum, Feria II Rogationum, Feriæ Antiphonarum majorum a die 17 ad 23 Decembris inclusive, aliqua Vigilia, aut dies Octava simplex non occurrant, nec primo resumenda sit Missa alicujus Dominicæ impedita. In Quadragesima, Missæ cotidianæ Defunctorum sine cantu permittuntur prima tantum die cujusque hebdomadæ libera, in qua nempe, extra Quatuor Tempora et Vigilias, fiat de Festo semiduplici aut de Feria non privilegiata, juxta Kalendarium Ecclesiæ in qua Missa celebratur.

10 In omnibus Missis quæ num. 4-7 recensentur, et in Missis quæ respondent Officio Defunctorum celebrato sub ritu duplici, una tantum dicitur Oratio; in reliquis tres dicuntur. Si Missa applicetur pro Defunctis in genere, dicuntur Orationes quæ in Missa cotidiana Defunctorum prostant; si vero applicetur pro Defunctis certo designatis, prima dicitur pro iisdem Defunctis (deficiente vel ignorata designatione, Oratio Deus, véniæ largítor), secunda ad libitum, tertia Fidélium pro omnibus Defunctis. In omnibus tamen cotidianis Missis lectis addere licit ad libitum Sacerdotis alias Orationes, juxta Rubr. gen. Missalis, tit. V, num. 4, ac tit. IX, num. 12, dummodo ultimo loco ponatur semper Oratio Fidélium.

11 Item in omnibus Missis cum unica Oratione, et in Missis cotidianis in cantu et conventualibus, addenda est Sequentia pro Defunctis; in aliis Missis cotidianis lectis dici vel omitti potest ad libitum Celebrantis.

12 Quælibet tamen Missa Defunctorum, etiam in die aut pro die obitus, in Ecclesiis ubi habeatur expositio Ssmi Sacramenti, prohibetur toto expositionis tempore, præter quam Missæ de Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum. Prohibetur insuper quoties urgeat obligatio Missæ cujuslibet conventualis vel parochialis, cui per alios Sacerdotes satisfieri nequeat; item in Ecclesiis unam tantum Missam habentibus prohibetur die 2 Februarii, Feria IV Cinerum, Dominica Palmarum et in Vigilia Pentecostes, si respective fiat benedictio Candelarum, Cinerum, Palmarum, aut Fontis baptismalis, et in Litaniis majoribus et minoribus, si fiat Processio.

 

IV - De occurrentia et de Translatione Festorum

S

i Festum Patroni principalis, aut Tituli vel Dedicationis propriæ Ecclesiæ, aut etiam Tituli vel Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis, per accidens impediatur, de eo in sua die permittitur una Missa in cantu, vel Commemoratio in Missa cantata diei currentis, quamvis conventuali, juxta ea quæ de Missis votivis sollemnibus tit. II, num. 3, habentur.

2 Idem etiam servatur in Ecclesiis, ubi cum magno populi concursu, cujus rei judex est loci Ordinarius, celebretur Festum quod transferri aut commemorari vel accidentaliter omitti debeat, aut de Mysterio, Sancto vel Beato, cujus mentio illa die fiat in Martyrologio, vel in ejus appendice pro respectivis Ecclesiis approbata. Hujusmodi tamen Missa dicenda est cum Commemorationibus, quæ respondeant ritui duplici I vel II classis, si sub hoc ritu Festum in proprio Kalendario fuerit inscriptum; secus cum omnibus Commemorationibus ritui duplici majori et minori congruentibus, juxta Rubricas.

3 In Dominicis minoribus per annum, in Ecclesiis et Oratoriis publicis aut semipublicis, ubi reponatur solemnitas externa Festi Patroni principalis, aut Tituli vel Dedicationis propriæ Ecclesiæ, aut etiam Tituli vel Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis, quod infra præcedentem hebdomadam occurrerit, cani potest Missa de sollemnitate translata, et de ea pariter legi potest unica Missa, nisi occurrat Duplex I classis. Quod si sollemnitas externa transferenda sit in Dominicam majorem, aut in Dominicam, ut supra, impeditam, Missæ de sollemnitate externa prohibentur; sed in Missa cantata diei currentis, etsi conventuali, et in altera lecta, fit Commemoratio de sollemnitate externa, juxta normas pro Missis votivis sollemnibus traditas tit. II, num. 3.

4 De Festis duplicibus majoribus vel minoribus aut semiduplicibus, quæ perpetuo vel accidentaliter impediantur, dici possunt Missæ etiam privatæ ad libitum Sacerdotis; dummodo Officium impediens non fuerit duplex I vel II classis, Dominica quævis, licet anticipata, vel, etiam quoad Officium, reposita, Octava privilegiata I et II ordinis, dies Octava privilegiata III ordinis, vel aliqua ex Feriis aut Vigiliis privilegiatis.

5 Singulis diebus, in quibus non occurrat Officium duplex, Dominica quævis, etiam anticipata, vel, licet quoad solam Missam, primo reposita, Octava privilegiata, Feria Quadragesimæ a die Cinerum, Passionis, Quatuor Temporum et n Rogationum, aut quælibet Vigilia, dici possunt, ritu festivo, Missæ etiam privatæ de quovis Officio ad Laudes commemorato, aut de Mysterio, Sancto vel Beato, cujus mentio illa die fiat in Martyrologio, vel in ejus appendice pro respectivis Ecclesiis approbata; salvis amplioribus privilegiis, quæ in præsenti tit. IV, num. 1-4, ac tit. II, num. 10, sunt indicata.

6 Omnes et singuli Sacerdotes, tam sæculares quam regulares, Missas, etsi Regularium proprias, omnino celebrent juxta Kalendarium Ecclesiæ, vel Oratorii publici, in quo celebrant; exclusis tamen peculiaribus ritibus Ordinum et Ecclesiarum propriis. Idem servetur in Oratorio semipublico, sive in Capella principali Seminariorum, Collegiorum, piarum Communitatum, Hospitalium, Carcerum et similium. Si vero, juxta Kalendarium Ecclesiæ aut Oratoriorum præfatorum, Missæ votivæ vel aliæ permittantur, easdem celebrare valeant, servatis tamen Rubricis et Decretis.

 

V - De Commemorationibus

I

n Missa diei fiunt omnes Commemorationes quæ præscribuntur ad Laudes, juxta Kalendarium Ecclesiæ, aut Oratorii publici vel semipublici (ut supra, tit. IV, num. 6), in quo Missa celebratur; excluso tamen Suffragio de omnibus Sanctis, nisi Oratio A cunctis, pro diversitate Temporum assignata, dicenda sit, et exclusa pariter Commemoratione de Cruce infra Tempus Paschale. Excipiuntur etiam Vigiliæ communes in Feriis Adventus, extra Quatuor Tempora, occurrentes; de quibus, quamvis non sit factum Officium neque Commemoratio, dicitur Missa, cum Commemoratione Feriæ. Item excipiuntur Vigiliæ communes in Feriis Quadragesimæ et Quatuor Temporum (vel in Dominica quoad Officium in Sabbato anticipata, aut in Vigilia digniori) occurrentes, et Dominicæ, quoad Missam, juxta tit. I, num. 6, repositæ; de quibus ad Missam fit Commemoratio, quamvis facta non sit in Officio. Item excipiuntur dies Litaniarum, tam majorum quam minorum; de quibus fit Commemoratio ad Missam, quamvis, extra Feriam II Rogationum, nihil factum sit ad Laudes. E contra in Vigilia Pentecostes, et in Dominica Palmarum, nihil fit de quolibet Officio ad Laudes commemorato. Excipiuntur etiam dies Octava communis, et Festum aliquod duplex aut semiduplex, in Duplicibus I classis ad Laudes commemorata; sicut et dies Octava simplex vel Festum simplex, in Duplicibus II classis pariter commemorata; de quibus Commemoratio fit tantum in Missis privatis, non vero in Missis cantatis vel conventualibus.

2 Idem servatur pro Missis votivis privatis, et pro Missis quæ celebrentur juxta tit. IV, num. 4-5; omissa tamen ea Commemoratione, de qua dicitur Missa, et cauto ut, post Orationem Missæ propriam, de eo prima dicatur Oratio de quo celebratum fuerit Officium, nisi huic Orationi præmittenda sit Commemoratio a Missa inseparabilis, ut S. Pauli Ap. in Missa S. Petri Ap., et vicissim.

3 In Missis autem votivis sollemnibus pro re gravi et publica simul causa aliisque Missis tit. II, num. 3-9, ac tit. IV, num. 1, recensitis, in Missis de Duplici I classis impedito quod cum magno populi concursu, juxta eundem tit. IV, num. 2, celebretur, et in Missis de sollemnitate externa Duplicis item I classis in Dominicam, juxta ipsum tit. IV, num. 3, translata, fit tantum Commemoratio de Duplici II classis, et, in ipsa die Dedicationis Ecclesiæ, etiam de Duplici I classis occurrenti, de Dominica quavis, de Feria majori, de Rogationibus, et de aliqua ex Vigiliis aut Octavis privilegiatis; de aliis vero Officiis nihil fit. In Missa autem de Duplici II classis impedito, quod cum magno populi concursu, juxta tit. IV, num. 2, celebretur, et in Missis de sollemnitate externa Duplicis item II classis in Dominicam translata, fiunt omnes Commemorationes ea die occurrentes, præter quam de die infra Octavam communem, et, extra Missas privatas, de Festo vel die Octava simplici. Quoties tamen aliqua ex Missis hujusmodi juxta superiores Rubricas impediatur, in Missa diei currentis, quamvis cantata vel conventuali, fieri potest Commemoratio Missæ secus dicendæ, sub unica conclusione cum prima Oratione; nisi occurrat Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum, aut, pro Missis tit. II, num. 7-9 non comprehensis, Duplex I classis Domini primarium universalis Ecclesiæ, præter quam Feria n et m Paschatis vel Pentecostes, in quibus id permittitur; aut nisi Officium vel Commemoratio sit de identico Domini Mysterio vel de eadem Sancti Persona.

4 Attamen, si plures habeantur Missæ cantatæ aut conventuales, vel etiam aliæ habeantur Missæ in cantu præter conventualem, in qualibet ex eis, ad tramitem Rubr. gen. Missalis, tit. VII, num. 2, nulla fit Commemoratio de aliis, neque dicuntur Præfatio aut aliæ partes quæ vel propriæ sint alterius Missæ, vel propriæ item alicujus Commemorationis in altera Missa factæ vel faciendæ. Commemorationes nempe, quæ aliqua die occurrant, si plures Missæ in cantu vel conventualiter dicantur, fiunt in Missa cujus indolem seu rationem participant. Itaque, si una tantum, vel nulla ex his Missis sit de currenti die, in Missa diei currentis, aut secus in prima ex Missis ea die in cantu vel conventualiter celebratis, omnes fiant Commemorationes occurrentes; et in aliis Missis dicantur Orationes quæ Missis votivis conveniant. Si vero plures ita celebrentur Missæ ea die occurrentes, juxta Rubricas, Comme!moratio de Vigilia fiat in Missa Feriæ, et de Octava in Missa Festi, et vicissim. Orationes autem pro diversitate Temporum assignatæ, si juxta Missæ et Commemorationis in ea faciendæ ritum admittantur, sicut et Collectæ ab Ordinario imperatæ, in qualibet Missa dicuntur; ita tamen, ut Orationes quæ infra Octavam vel in Vigilia aliter quam pro Tempore occurrenti fuerint præscriptæ, dicantur in Missis tantum de Octava aut de Vigilia, vel cum earum Commemoratione celebratis, in ceteris vero Missis dicantur Orationes Tempori assignatæ.

5 Idem servatur quoad Præfationem de Octava communi, ac de Feria VI post Octavam Ascensionis, etiam non commemoratis in Officio, necnon quoad Præfationem de Nativitate Domini a die 2 ad 4 Januarii inclusive, ac Præfationem de Tempore Paschali in Feriis communibus ejusdem Temporis; quæ pariter in una tantum ex Missis cantatis vel conventualibus adhibentur, nempe in Missa propria, si dicatur, secus in Missa de Officio diei, et, ea deficiente, in prima ex Missis ea die, ut supra, in cantu vel conventualiter celebratis.

 

VI - De Orationibus

I

n Missis de Officio semiduplici aut simplici, extra Tempus Passionis atque Octavas Paschatis et Pentecostes, post Orationem diei, duæ dicuntur Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut infra. Altera tamen ex eis omittitur, si qua Commemoratio fiat; et utraque, si duæ jam Commemorationes occurrerint. Idem servatur in Missis votivis, quæ in die ritus semiduplicis aut simplicis, pro re non gravi vel pro privata causa, juxta tit. II, num. 1 et 10, celebrentur; in quibus, addita semper secundo loco Commemoratione Officii diei, nisi huic præponenda sit Commemoratio a Missa inseparabilis, ut supra, tit. V, num. 2, dicitur tertio loco prima ex Orationibus pro diversitate Temporum assignatis, quoties alia Commemoratio non occurrerit. A Dominica autem Passionis usque ad Sabbatum in Albis inclusive, et per Octavam Pentecostes, unica additur Oratio pro diversitate Temporum assignata; quæ pariter omittitur, si qua fiat Commemoratio. Orationi tamen ad libitum pro diversitate Temporum assignatæ substitui potest Collecta, si qua exstet, ab Ordinario imperata. Si autem Oratio ad libitum præferatur, in Missis cantatis et conventualibus eligitur ad libitum Præfecti Capituli vel Superioris Communitatis; in Missis privatis vero, et, ubi Capitulum et Communitas desit, etiam in cantatis, ad libitum Celebrantis. Orationes tamen hujusmodi omittuntur in Dominica Palmarum et in Vigilia Pentecostes; in quavis insuper Dominica, si fiat Commemoratio alicujus Octavæ; et in omnibus Missis in quibus pariter agatur Commemoratio Duplicis, aut Missæ votivæ pro re gravi et publica simul causa celebratæ, aut alicujus ex Missis tit. II, num. 4-9, ac tit. IV, num. 1-3 recensitis. Hujusmodi autem Orationes, pro diversitate Temporum assignatæ, sunt sequentes :

1) Per Adventum, exceptis Missis de beata Maria Virgine, et iis in quibus de eadem fit Commemoratio, et excepta pariter Missa votiva de Omnibus Sanctis, 2ª Oratio de sancta Maria, Deus, qui de beátæ, 3ª contra persecutores Ecclesiæ vel pro Papa.

2) A Nativitate Domini usque ad diem 2 Februarii inclusive, exceptis Missis de beata Maria Virgine, et iis in quibus de eadem fit Commemoratio, et excepta pariter Missa votiva de Omnibus Sanctis, 2ª Oratio de sancta Maria, Deus, qui salútis, 3ª contra persecutores Ecclesiæ vel pro Papa.

3) A die 3 Februarii usque ad Feriam III post Dominicam Quinquagesimæ, et a Dominica I post Pentecosten usque ad Sabbatum ante Dominicam I Adventus inclusive, exceptis tamen omnibus Octavis et Vigiliis, si de eis fiat saltem Commemoratio; item exceptis Missis de beata Maria Virgine, et iis in quibus de eadem fit Commemoratio, et excepta pariter Missa votiva de Omnibus Sanctis, 2ª Oratio ad poscenda suffragia Sanctorum, A cunctis, 3ª ad libitum.

4) Per omnes Octavas, tam privilegiatas quam communes, et in diebus Octavis simplicibus, quæ infra Tempus num. 3) descriptum incidant, et in Vigiliis, quæ infra idem Tempus vel in Quadragesima usque ad Sabbatum post Dominicam IV inclusive occurrant, si de Octava vel Vigilia fiat saltem Commemoratio, et dummodo Octava ipsa vel Vigilia non sit de beata Maria Virgine aut de Omnibus Sanctis, 2ª Oratio de sancta Maria, Concéde, 3ª contra persecutores Ecclesiæ vel pro Papa.

5) A Feria IV Cinerum usque ad Sabbatum post Dominicam IV Quadragesimæ inclusive, exceptis Missis de beata Maria Virgine, et iis in quibus de eadem fit Commemoratio, et exceptis pariter Vigiliis ac Missa votiva de Omnibus Sanctis, ut num. 4) dictum est, 2ª Oratio ad poscenda suffragia Sanctorum, A cunctis, 3ª pro vivis et defunctis, Omnípotens.

6) A Dominica Passionis usque ad Sabbatum in Albis inclusive, et per Octavam Pentecostes, 2ª tantum Oratio contra persecutores Ecclesiæ vel pro Papa.

7) A Dominica in Albis usque ad Feriam VI post Octavam Ascensionis inclusive, exceptis Missis de beata Maria Virgine, et iis in quibus de eadem fit Commemoratio, et excepta pariter Missa votiva de Omnibus Sanctis, 2ª Oratio de sancta Maria, Concéde, 3ª contra persecutores Ecclesiæ vel pro Papa.

8) In omnibus Missis de beata Maria Virgine (ad quam refertur etiam Missa tum de Festo Circumcisionis Domini, tum de Festo Sanctæ Familiæ Jesu, Mariæ, Joseph, et utriusque Festi Octava, sicubi hæc celebrari debeat), necnon in Vigilia et per Octavam atque in Missa votiva Omnium Sanctorum, extra Tempus num. 6) descriptum, 2ª Oratio de Spiritu Sancto, 3ª contra persecutores Ecclesiæ vel pro Papa. Quod si de beata Maria Virgine, vel de Omnibus Sanctis, in horum Vigilia et per Octavam, fiat tantum Commemoratio, 3ª Oratio dicitur de Spiritu Sancto, si tertia Oratio de Tempore addenda sit.

2 In consecratione Episcopi et in collatione Ordinum, in Missa de die dicitur, sub unica conclusione cum prima, Oratio propria quæ habetur inter Missas votivas.

3 In anniversario propriæ ordinationis sacerdotalis, a die fixa mensis computando, si Vigilia Nativitatis vel Pentecostes, Dominica Palmarum aut Duplex I classis non occurrerit, secus autem in proximiori sequenti die similiter non impedita, cuivis Sacerdoti licet, extra Missas Defunctorum, et post Orationes a Rubricis præscriptas, addere Orationem pro seipso Sacerdote, ut inter Orationes diversas.

4 Orationes seu Collectæ ab Ordinario imperatæ numquam plures sint quam duæ; eæque ponuntur, et numquam sub unica conclusione cum Oratione Missæ, ultimo loco post Orationes a Rubricis præscriptas, vel loco Orationis ad libitum pro diversitate Temporum assignatæ, quoties nempe tertia Oratio ad libitum sit eligenda. Omitti tamen debent, propter respectivam Missam vel Commemorationem, in omnibus Duplicibus I et II classis, in Dominicis majoribus, nisi loco Orationis ad libitum prima ex iis eligatur, in Feriis, Vigiliis et Octavis privilegiatis, in Missis votivis pro re gravi et publica simul causa vel ad instar sollemnium, ut supra, celebratis, et quoties in Missa, juxta Rubricas, jam quatuor dictæ sint Orationes, quinimmo Collectæ pro Defunctis (quæ, secus atque aliæ Collectæ, in Missis etiam de Requie tres admittentibus Orationes, qu ovis anni Tempore, locum habent) omitti insuper debent Tempore Paschali, et in omnibus Missis quæ de Officio duplici vel semiduplici aut cum alterutrius Commemoratione celebrentur. Et, si jussa fuerit Oratio contra persecutores Ecclesiæ vel pro Papa, in diebus in quibus alterutra a Rubricis præscribitur, unica Oratione utrumque adimpletur præceptum. Si tamen, jubente Ordinario, hujusmodi Collectæ fuerint dicendæ pro re gravi, omittuntur tantum in Vigiliis Nativitatis et Pentecostes, in Dominica Palmarum, et in omnibus Duplicibus I classis. Quod si expresse eæ ordinentur dicendæ etiam in Duplicibus I classis, tunc omittuntur tantum in Nativitate Domini, Epiphania Domini, Feria V in Cena Domini, Sabbato sancto, Dominica Resurrectionis, Ascensione Domini, Pentecoste, Festo Ssmæ Trinitatis, Festo Ssmi Corporis Christi, Festo sacratissimi Cordis Jesu et Festo D. N. Jesu Christi Regis.

5 Ordo autem in dicendis hujusmodi Collectis, præter Collectam pro Defunctis, pænultimo semper loco inter Orationes etiam ad Celebrantis libitum permissas collocandam, est sequens : Prius ponitur Collecta dicenda pro re gravi, si habeatur. Si vero ambæ Collectæ sint jussæ pro re gravi aut non gravi, prius ponitur, juxta ordinem Litaniarum, Collecta de aliquo Mysterio vel Sancto, quæ præcepta fuerit; postea, quæ desumenda sit ex Missis votivis diversis vel ex Orationibus quæ in fine Missalis habentur, servato, si ambæ sint hujusmodi, eodem ordine quo in Missali prostant.

6 In omnibus Missis lectis, Missa quidem conventuali excepta, quæ in die ritus simplicis, extra Ferias majores privilegiatas, vel de occurrenti Officio celebrentur, vel ex votivis pro re non gravi nec publica simul causa eligantur, plures, ut in Rubr. gen. Missalis, tit. IX, num. 12, dici possunt ad Celebrantis libitum Orationes, et in iis, extra Tempus Paschale, etiam Oratio pro Defunctis apponi; cauto tamen semper ut Orationes hujusmodi : 1) Post Orationes a Rubricis præscriptas et Collectas ab Ordinario imperatas locum habeant; et cum eis septenarium numerum non excedant, atque imparem præterea numerum retineant vel inducant. 2) Inter se illum ordinem servent qui supra, num. 5, pro duabus Collectis, cum ambæ sint pro re gravi aut non gravi, est præfinitus; et Oratio pro Defunctis pænultimum semper locum inter alias occupet.

 

VII - De Hymno Angelico,
de Sequentia et de Symbolo

I

n Missis Dominicæ anticipatæ, vel, etiam quoad Officium, repositæ, semper dicitur Gloria in excelsis; non vero in Missis de Dominica infra hebdomadam resumendis, nisi sit infra Octavas in universali Ecclesia privilegiatas aut Tempus Paschale, vel nisi agatur de Missa tum Dominicæ infra Octavam Nativitatis, tum Dominicæ infra Octavam Epiphaniæ respective post diem 1 et 13 Januarii resumenda. Item Glória in excélsis dicitur in Missis de quolibet Festo quæ infra ipsius Octavam simplicem dicuntur; et in aliis Missis quæ ritu festivo, juxta tit. II, num. 3-9, ac tit. IV, num. 1-5, celebrantur, dummodo colorem violaceum non requirant.

2 Sequentia, quæ aliquibus assignatur Festis, addenda est etiam in Missis in cantu et conventualibus, quæ de Octava eorundem Festorum dicantur; in Missis autem privatis lectis de die infra Octavam, non autem de die Octava, dici vel omitti potest ad libitum Celebrantis. Excipiuntur tamen Octavæ Paschatis et Pentecostes, in quibus Sequentia semper dicitur.

3 In Missis festivis ritus duplicis vel semiduplicis Credo dicitur quoties conveniat aut Missæ quæ celebratur, aut alicui ex Commemorationibus occurrentibus. Itaque dicitur in Dominicis, licet anticipatis, vel, etiam quoad Officium, repositis, et in Vigilia Epiphaniæ, etsi tantum commemoratis; in omnibus Missis votivis quæ pro re gravi et publica simul causa sollemniter celebrantur, et in aliis Missis quæ tit. II, num. 4-9, ac tit. IV, num. 1-3, recensentur; atque in Festis etiam secundariis Doctorum, principalium Patronorum loci, Titularium Ecclesiæ, ac Tituli et Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis, si hæc Festa sub ritu saltem duplici celebrentur. Numquam autem dicitur in Missis Dominicæ infra hebdomadam resumendis, nisi agatur de Missis Dominicæ infra Octavas in universali Ecclesia privilegiatas occurrentis, quæ intra respectivæ Octavæ ambitum sint resumendæ; neque additur in aliis Missis ritus simplicis, etiamsi Credo alicui ex Commemorationibus occurrentibus conveniret.

 

VIII - De Præfatione

I

n qualibet Missa dicitur semper ejus Præfatio propria, si habeatur; secus propria Missæ sive Officii primo loco inter cetera, quæ Præfationem propriam habeant, commemorati; aut, ea deficiente, salvisque semper normis ut supra, tit. V, num. 4-5, de Præfatione in Missis cantatis et conventualibus adhibenda, Præfatio de Octava communi, vel de Tempore; aut demum Præfatio communis. Pro Dominicis infra Octavas Nativitatis, Epiphaniæ et Ascensionis censetur propria Præfatio Octavæ; item pro Dominicis infra Octavas Corporis Christi et Cordis Jesu, nisi Commemoratio Octavæ omittenda sit; in ceteris Dominicis Præfatio de Tempore, si habeatur; secus, etiam in Dominicis anticipatis, et, si Commemoratio Octavæ Corporis Christi vel respective Cordis Jesu sit omittenda, in Dominicis II vel III post Pentecosten, Præfatio de Trinitate. Pro Missa denique Rogationum, etiam in Litaniis majoribus infra Octavam Paschatis (nisi addenda sit Commemoratio Octavæ, quo in casu dicitur : in hac potissimum die), et pro Missa Vigiliae Ascensionis, censetur propria Præfatio de Tempore Paschali in hoc potissimum.

2 Excipiuntur ab hac regula Præfatio de Nativitate Domini, quæ infra Octavam ejusdem Nativitatis dicitur in omnibus Missis, etiam in iis quæ secus Præfationem propriam haberent, dummodo in his et de ipsa Octava vel de Dominica infra Octavam fiat Commemoratio et Missa aut Commemoratio prius habita, aliam de divinis Mysteriis vel Personis non exigant Præfationem; Præfatio Missæ sive Officii commemorati vel Octavæ, quæ non sint de aliquo Mysterio Domini, et Præfatio de Tempore Quadragesimæ, quæ numquam adhibentur in Missis de Dedicatione Ecclesiæ, vel de alio Festo Domini alicubi celebrato, quod propria Præfatione careat; et Præfatio de beata Maria Virgine, quæ numquam adhibetur in Missis de Tempore Adventus.

 

IX - De Evangelio in fine Missæ

I

n qualibet Missa in qua facta fuerit Commemoratio de Dominica, licet anticipata, vel, etiam quoad Officium, reposita, de Feria Quadragesimæ a die Cinerum inclusive, Temporis Pasionis, Quatuor Temporum, et II Rogationum, de Vigilia qualibet, de die Octava Epiphaniæ, aut de die infra Octavam privilegiatam I ordinis, semper legitur Evangelium Dominicæ, Feriæ, Vigiliæ, aut Octavæ in fine, dummodo hoc (etsi tantum a principio) non sit idem Evangelium quod lectum fuerit in Missa.

2 Si autem Feria et Vigilia, vel duæ Vigiliæ simul occurrant, de ea dicitur Evangelium de qua primo facta est Commemoratio. In Vigilia tamen Nativitatis Domini, si ipsa in Dominicam incidat, et in Dominica quæ a die 2 ad 4 Januarii inclusive occurrat, non legitur Evangelium Dominicæ in fine; quod, pariter non legitur cum fit Commemoratio de Missa Dominicæ primo infra hebdomadam resumenda, ut supra tit. I, num. 6.

3 Denique, si nullum Dominicæ, Feriæ, Vigiliæ, aut alicujus ex Octavis supra, num. 1, recensitis, Evangelium in fine Missæ fuerit legendum, dicitur ultimum pariter Evangelium Missæ sive Officii primo loco inter cetera, quæ Evangelium stricte proprium (et non appropriatum, vel ex aliquo Communi assignatum, vel per Octavam e Festo repetitum) habeant, commemorati.

 

X - De Colore Paramentorum et de Cantu in Missa

M

issa quælibet semper retinet colorem proprium, præter Missas de Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum, tempore expositionis Ssmi Sacramenti celebratas, quæ dicuntur in colore violaceo; ac præter Missam de Dominica infra Octavam Corporis Christi et de Dominica infra Octavam Cordis Jesu, in qua, nisi omittenda sit Commemoratio de Octava, adhibetur color albus.

2 In qualibet Missa cantus servatur qui suo ritui conveniat. In Missis autem votivis pro re gravi et publica simul causa celebratis, sicuti et in Missis tit. II, num. 4-9, ac tit. IV, num. 1-4, recensitis, adhibetur cantus festivus; et in aliis votivis cantus ferialis.

Missa quælibet semper retinet colorem proprium, præter Missas de Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum, tempore expositionis Ssmi Sacramenti celebratas, quæ dicuntur in colore violaceo; ac præter Missam de Dominica infra Octavam Corporis Christi et de Dominica infra Octavam Cordis Jesu, in qua, nisi omittenda sit Commemoratio de Octava, adhibetur color albus.

2 In qualibet Missa cantus servatur qui suo ritui conveniat. In Missis autem votivis pro re gravi et publica simul causa celebratis, sicuti et in Missis tit. II, num. 4-9, ac tit. IV, num. 1-4, recensitis, adhibetur cantus festivus; et in aliis votivis cantus ferialis.

Ritus servandus in celebratione Missæ

 

 

 

Ad principium

Ad Missale Romanum


Scribe | Ad paginam principalem

© 2001 - 2012 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.