Missale Romanum > Commune Sanctorum > Commune plurimorum Martyrum extra Tempus Paschale

 

 

Commune unius Martyris extra Tempus Paschale

Commune   PLURIMORUM   MartyrUM

extra  Tempus  Paschale

 
 

I

Pro  PLURIBUS  MartyrIBUS

Introitus                                Ps. 78, 11, 12 et 10

I

ntret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum : redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum : víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. Ps. ibid., 1. Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam : polluérunt templum sanctum tuum : posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam. V). Glória Patri. Intret.

Oratio

B

eatórum Mártyrum paritérque Pontíficum N. et N. nos, quaésumus, Dómine, festa tueántur : et eórum comméndet orátio veneránda. Per Dóminum.

Si non fuerint Pontifices, dicitur oratio ut in sequenti Missa.

Léctio libri Sapiéntiæ
Sap. 3, 1-8

J

ustórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt óculis insipiéntium mori : et æstimáta est afflíctio éxitus illórum : et quod a nobis est iter, extermínium : illi autem sunt in pace. Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est. In paucis vexáti, in multis bene disponéntur : quóniam Deus tentávit eos, et invénit illos dignos se. Tamquam aurum in fornáce probávit illos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore erit respéctus illórum. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent. Judicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.

Graduale. Exodi 15, 11. Gloriósus Deus in Sanctis suis : mirábilis in majestáte, fáciens prodígia. V). Ibid., 6. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte : déxtera manus tua confrégit inimícos.

Allelúja, allelúja. V). Eccli. 44, 14. Córpora sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 125, 5-6. Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V). Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. V). Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                 Luc. 21, 9-19

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Cum audiéritis praélia et seditiónes, nolíte terréri : opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Tunc dicébat illis : Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de cælo, et signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia inícient vobis manus suas, et persequéntur, tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et prǽsides propter nomen meum : contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári quemádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non póterunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis : et éritis ódio ómnibus propter nomen meum : et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.  

Offertorium. Ps. 67, 36. Mirábilis Deus in sanctis suis : Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ : benedíctus Deus, (allelúja.)

Secreta

A

désto, Dómine, supplicatiónibus nostris, quas in Sanctórum tuórum commemoratióne deférimus : ut, qui nostræ justítiæ fidúciam non habémus, eórum, qui tibi placuérunt, méritis adjuvémur. Per Dóminum.

Communio. Sap. 3, 4, 5 et 6. Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos : tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.

Postcommunio

Q

uaésumus, Dómine, salutáribus repléti mystériis : ut, quorum sollémnia celebrámus, eórum oratiónibus adjuvémur. Per Dóminum.

II

Pro  PLURIBUS  MartyrIBUS

Altera  Missa

Introitus                                   Eccli. 44, 15 et 14

S

apiéntiam sanctórum narrent pópuli, et laudes eórum núntiet ecclésia : nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi. Ps. 32, 1. Exsultáte, justi, in Dómino : rectos decet collaudátio. V). Glória Patri. Sapiéntiam.

Oratio

D

eus, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum N. et N. natalícia cólere : da nobis in ætérna beatitúdine de eórum societáte gaudére. Per Dóminum.

Si fuerint Pontifices, dicatur Oratio præcedentis Missæ; quod et in sequentibus servetur.

Léctio libri Sapiéntiæ
Sap. 5, 16-20

J

usti autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum. Ideo accípient regnum decóris et diadéma speciéi de manu Dómini : quóniam déxtera sua teget eos, et brácchio sancto suo deféndet illos. Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. Induet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum. Sumet scutum inexpugnábile, æquitátem.

Graduale. Ps. 123, 7-8. Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium. V). Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus : adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cælum et terram.

Allelúja, allelúja. V). Ps. 67, 4. Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei : et delecténtur in lætítia. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 125, 5-6. Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V). Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. V). Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                Luc. 6 , 17-23

I

n illo témpore : Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judaéa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum, et sanaréntur a languóribus suis. Et qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere : quia virtus de illo exíbat et sanábat omnes. Et ipse, elevátis óculis in discípulos suos, dicébat : Beáti páuperes : quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis : quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis : quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die, et exsultáte : ecce enim merces vestra multa est in cælo.

Post Septuagesimam in fine sequentis Offertorii Allelúja omittitur.

Offertorium. Ps. 149, 5-6. Exsultábunt sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis : exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.

Secreta

M

únera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus : quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.

Communio. Luc. 12, 4. Dico autem vobis amícis meis : Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.

Postcommunio

P

ræsta nobis, quǽsumus, Dómine : intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N.; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.

III

Pro  PLURIBUS  MartyrIBUS

Tertia  Missa

Introitus                                                Ps. 36, 39

S

alus autem justórum a Dómino : et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus : neque zeláveris faciéntes iniquitátem. V). Glória Patri. Salus.

Oratio

D

eus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum N. et N. sollemnitáte lætíficas : concéde propítius; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Hebraéos      Hebr. 10, 32-38

F

ratres : Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti, magnum certámen sustinuístis passiónum : et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti : in áltero autem sócii táliter conversántium effecti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habére meliórem et manéntem substántiam. Nolíte ítaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est : ut voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.

Graduale. Ps. 33, 18-19. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos : et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. V). Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde : et húmiles spíritu salvábit.

Allelúja, allelúja. V). Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 125, 5-6. Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V). Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. V). Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                  Luc. 12, 1-8

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur : neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur : et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis : Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis quem timeátis : timéte eum, qui, postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam; ita dico vobis, hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére : multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis : Omnis quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.  

Post Septuagesimam in fine sequentis Offertorii Allelúja omittitur.

Offertorium. Sap. 3, 1, 2 et 3. Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ : visi sunt óculis insipiéntium mori : illi autem sunt in pace, allelúja.

Secreta

O

blátis, quaésumus, Dómine, placáre munéribus : et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N., a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.

Communio. Mt. 10, 27. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus : et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.

Postcommunio

H

æc nos commúnio, Dómine, purget a crímine : et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N., cæléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.

Item aliæ Epistolæ et alia Evangelia pro pluribus Martyribus :

Epistola Réddidit Deus justis mercédem labórum suórum, ut in Festo Ss. Nazarii et Sociorum Mm., die 28 Julii.

Epistola Justificáti ex fide, ut pro Ss. Marco et Marcelliano Mm., die 18 Junii.

Epistola Exístimo quod non sunt condígnæ passiónes, ut pro Ss. Tryphone et Sociis Mm., die 10 Novembris.

Epistola Exhibeámus nosmetípsos, ut pro Ss. Abdon et Sennen Mm., die 30 Julii.

Epistola Sancti per fidem, ut in Festo Ss. Fabiani Papæ et Sebastiani Mm., die 20 Januarii.

Epistola Respóndit unus de senióribus, ut pro Ss. Mauritio et Sociis Mm., die 22 Septembris.

Evangelium Sedénte Jesu, ut in Festo Ss. Marii, Marthæ, Audifacis et Abachum Mm., die 19 Januarii.

Evangelium Videns Jesus turbas, ascéndit, ut in Festo Omnium Sanctorum, die 1 Novembris.

Evangelium Confíteor tibi, Pater, ut in Festo S. Francisci Conf., die 4 Octobris.

Evangelium Væ vobis, qui ædificátis, ut pro Ss. Marco et Marcelliano Mm., die 18 Junii.

Evangelium Qui vos audit, me audit, ut pro Ss. Vito et Sociis Mm., die 15 Junii.

 

Commune Martyrum Tempore Paschali

 

Ad principium


Scribe | Ad paginam principalem


© 2001 - 2011  Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.