Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

eadem  Die  18  JUNii

Pro  SANCTIS  MARCO

et  MARCELLIANO

martyribus

   Introitus  

Ps. 36, 39.

 

S

alus autem justórum a Dómino : et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus : neque zeláveris faciéntes iniquitátem. V/. Glória Patri. Salus.

Oratio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Marci et Marcelliáni natalítia cólimus; a cunctis malis imminéntibus eórum intercessiónibus liberémur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Romános            Rom. 5, 1-5

F

atres : Justificáti ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Jesum Christum : per quem et habémus accéssum per fidem in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei. Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus : sciéntes, quod tribulátio patiéntiam operátur, patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem, spes autem non confúndit : quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.

Graduale. Sap. 3, 1-2 et 3. Justórum ánimæ in manu Die sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ. V/. Visi sunt óculis insipiéntium mori : illi autem sunt in pace.

Allelúja, allelúja. V/. Hæc est vera fratérnitas, quæ numquam potuit violári certámine : qui, effúso sánguine, secúti sunt Dóminum. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                Luc. 11, 47-51

I

n illo témpore : Dicébat Jesus scribis et pharisaéis : Væ vobis, qui ædificátis monuménta prophetárum : patres autem vestri occidérunt illos. Profécto testificámini, quod consentítis opéribus patrum vestrórum : quóniam ipsi quidem eos occidérunt, vos autem ædificátis eórum sepúlcra. Proptérea et sapiéntia Dei dixit : Mittam ad illos prophétas et apóstolos, et ex illis occídent et persequéntur : ut inquirátur sanguis ómnium prophetárum, qui effúsus est a constitutióne mundi a generatióne ista, a sánguine Abel usque ad sánguinem Zacharíæ, qui périit inter altáre et ædem. Ita dico vobis, requirátur ab hac generatióne.

Offertorium. Ps. 123, 7. Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium : láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.

Secreta

M

únera tibi, Dómine, dicáta sanctífica : et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Marco et Marcelliáno, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.

Communio. Matth. 25, 40 et 34. Amen, dico vobis, quod uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis : veníte, benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum ab inítio saéculi.

Postcommunio

S

alutáris tui, Dómine, múnere satiáti, súpplices exorámus : ut, cujus lætámur gustu, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Marco et Marcelliáno, renovémur efféctu. Per Dóminum.

Tempore Paschali Missa Sancti tui, de Communi Martyrum 2° loco infra, cum Orationibus et Evangelio ut supra.

Sed post Epistolam dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Hæc est vera fratérnitas, quæ numquam potuit violári certámine : qui, effúso sánguine, secúti sunt Dóminum. Allelúja. V/. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.

_______________

 

Ss. Marcellini, Petri atque Erasmi Ep., Mm. | S. Francisci Caracciolo Conf. | S. Bonifatii Ep. et Mart. | S. Norberti Ep. et Conf. | Ss. Primi et Feliciani Mm. | S. Margaritæ Reginæ Vid. | S. Barnabæ Ap. | S. Joannis a S. Facundo Conf. | Pro Ss. Basilide, Cyrino, Nabore et Nazario Mm. | S. Antonii a Padua Conf. et Eccl. Doct. | S. Basilii Magni Ep. Conf. et Eccl. Doct. | Ss. Viti, Modesti atque Crescentiæ Mm. | S. Ephræm Syri Diac., Conf. et Eccl. Doct. | Pro Ss. Marco et Marcelliano Mm. | S. Julianæ de Falconeriis Virg. | S. Silverii Papæ et Mart. | S. Aloisii Gonzagæ Conf. | S. Paulini Ep. et Conf. | In Vigilia Nativitatis S. Joannis Baptistæ | IN Nativitate S. Joannis Baptistæ | S. Gulielmi Abb. | Ss. Joannis et Pauli Mm. | Die 27 Junii | S. Irenæi Ep. et Mart. | In Vigilia Ss. Petri et Pauli App. | Ss. Petri et Pauli App. | Commemoratio S. Pauli Ap.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve