Feria VI post
Dominicam
Passionis
Septem
Dolorum B. M.
V.
Introitus
Joann. 19, 25
STABANT juxta
Crucem Jesu mater ejus, et soror
matris ejus María Cléophæ, et Salóme, et María Magdaléne.
V). Ibid., 26-27. Múlier,
ecce filius tuus :
dixit Jesus; ad discípulum autem
: Ecce mater tua. V). Glória Patri.
Oratio
Eus in cujus passióne, secúndum Simeónis prophétiam, dulcíssimam ánimam gloriósæ Vírginis et Matris Maríæ dolóris gladius pertransívit : concéde propítius; ut, qui transfixiónem ejus et passiónem venerándo recólimus, gloriósis méritis et précibus ómnium Sanctórum Cruci fidéliter astántium intercedéntibus, passiónis tuæ efféctum felícem consequámur : Qui vivis.
Et, in Missis non conventualibus, fit Commemoratio
Feriæ, juxta Rubricas.
____________
In Missis votivis dicatur
sequens
Oratio
Ntervéniat pro nobis, quǽsumus, Dómine Jesu Christe : nunc, et in hora mortis nostræ, apud tuam cleméntiam
beáta Virgo María Mater
tua; cujus sacratíssimam ánimam
in hora tuæ passiónis dolóris gládius pertransívit : Qui vivis.
____________
Léctio libri Judith.
Judith 13, 22 et 23-25
Enedíxit te Dóminus
in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. Benedícta es tu fília a Dómino Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creávit cælum et terram : quia hódie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum, qui mémores fúerint virtútis Dómini in ætérnum, pro quibus non pepercísti ánimæ tuæ propter
angústias et tribulatiónem
géneris tui, sed subvenísti ruínæ ante conspéctum Dei nostri.
Graduale. Dolorósa
et lacrimábilis es, Virgo
María, stans juxta Crucem
Dómini Jesu Fílii tui Redemptóris.
V). Virgo Dei Génitrix, quem
totus non capit orbis, hoc Crucis fert supplícium, auctor vitæ factus homo.
Tractus. Stabat sancta María, coeli Regína et mundi Dómina, juxta Crucem Dómini nostri Jesu Christi dolorósa. V). Thren. 1, 12. O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite et vidéte, si est dolor sicut
dolor meus.
____________
In Missis votivis
per Annum :
Graduale. Dolorósa et lacrimábilis es, Virgo María, stans juxta Crucem Dómini Jesu Fílii tui Redemptóris. V). Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, hoc Crucis fert supplícium, auctor vitæ factus homo.
Allelúja, allelúja. V). Stabat sancta María, cæli Regína et mundi Dómina, juxta Crucem Dómini nostri Jesu Christi dolorósa. Allelúja.
In Missis votivis
Tempore Pascali :
Allelúja, allelúja. V). Stabat sancta María, cæli Regína et mundi Dómina, juxta Crucem Dómini nostri Jesu Christi dolorósa. Allelúja. V). Thren. 1, 12. O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite et vidéte, si est dolor
sicut dolor meus. Allelúja.
____________
Sequentia
in Missis votivis
omittenda
Tabat Mater dolorosa
Juxta Crucem lacrimósa,
Dum pendébat Filius.
Cujus ánimam geméntem,
Contristátam et doléntem,
Pertransívit gládius.
O quam tristis et afflícta
Fuit illa benedícta
Mater Unigéniti!
Quæ mærébat, et dolébat,
Pia Mater, dum vidébat
Nati pœnas ínclyti.
Quis est homo, qui non fleret,
Matrem Christi si vidéret
In tanto supplício?
Quis non posset contristári,
Christi Matrem contemplári
Doléntem cum Fílio?
Pro peccátis suæ gentis
Vidit Jesum in torméntis,
Et flagéllis súbditum.
Vidit suum dulcem natum
Moriéndo desolátum,
Dum emísit spíritum.
Eja Mater, fons amóris,
Me sentíre vim dolóris
Fac, ut tecum lúgeam.
Fac, ut árdeat
cor meum
In amándo Christum Deum,
Ut sibi compláceam.
Sancta
Mater, istud agas,
Crucifíxi fige plagas
Cordi meo válide.
Tui nati vulneráti,
Tam dignáti pro me pati,
Pœnas mecum dívide.
Fac me tecum pie flere,
Crucifíxo condolére,
Donec ego víxero.
Juxta Crucem tecum stare,
Et me tibi sociáre
In planctu desidero.
Virgo vírginum præclára,
Mihi jam non sis amára :
Fac me tecum plángere.
Fac, ut portem
Christi mortem,
Passiónis fac consórtem,
Et plagas recólere.
Fac me plagis vulnerári,
Fac me Cruce
inebriári,
Et
cruóre Fílii.
Flammis ne urar succénsus,
Per
te, Virgo, sim defenses
In
die judícii.
Christe, cum sit hinc exíre,
Da per Matrem me venire
Ad palmam victóriæ.
Quando corpus moriétur,
Fac, ut ánimæ donétur
Paradísi glória. Amen.
Sequéntia
sancti Evangélii secún-
dum Joánnem. Joann. 19, 25-27
N illo témpore : Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris
ejus María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ : Múlier, ecce fílius tuus. Deínde dicit discípulo : Ecce mater
tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua. Credo.
Offertorium. Recordáre, Virgo Mater Dei, dum stéteris in conspéctu Dómini, ut loquáris pro nobis bona, et ut
avértat indignatiónem suam a nobis.
Secreta
Fférimus tibi preces et hóstias, Dómine Jesu Christe, humíliter supplicántes : ut, qui Transfixiónem dulcíssimi spíritus beátæ Maríæ Matris tum précibus recensémus; suo, suorúmque
sub Cruce Sanctórum consórtium multiplicáto piíssimo intervéntu, méritis mortis tuæ, méritum cum beátis habeámus : Qui vivis.
Et fit Commemoratio Feriæ,
ut supra.
Præfatio de B. Maria Virg.
Et te
in Transfixióne. [↑]
Communio. Felíces sensus beátæ Maríæ Vírginis, qui sine morte meruérunt martýrii palmam sub Cruce Dómini.
Postcommunio
Acrifícia quæ súmpsimus, Dómine Jesu Christe, Transfixiónem Matris tuæ et Vírginis devóte celebrántes : nobis ímpetrent apud cleméntiam tuam omnis boni salutáris efféctum : Qui vivis.
Et fit Commemoratio Feriæ,
ut supra; et de ea legitur Evangelium Feriæ
in fine, juxta Rubricas.
|