Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  25  aprilis

sancti   marci   evangelistæ

Duplex  II  classis

Litaniæ  majores

Statio ad S. Petrum

Ad Processionem dicitur Missa de Rogationibus, ut habetur suo loco in Proprio de Tempore supra, et, si contingat transferri Festum S. Marci, non tamen transfertur Processio, nisi quando proedictum Festum occurrat in die Paschae : tunc enim in Feriam III sequentem transferatur.

   Introitus  

Ps. 63, 3

 

P

rotexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja : a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja. allelúja. Ps. ibid., 2. Exáudi, Deus, oratiónem meam, cum déprecor : a timore inimíci éripe ánimam meam. V/. Glória Patri. Protexísti.

Oratio

D

eus, qui beátum Marcum Evangelístam tuum evangélicæ prædicatiónis grátia sublimásti : tríbue, quaésumus; ejus nos semper et eruditióne profícere et oratióne deféndi. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Rogationum, præterquam in Missa conventuali vel cantata, si altera dicatur Missa de Rogationibus : de quibus tamen, etiam in Missis privatis, non legitur Evangelium in fine :

De Rogationibus                                   Oratio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. Per Dóminum.

Léctio Ezechiélis Prophétæ
Ezech. 1, 10-14

S

imilitúdo vultus quátuor animálium : fácies hóminis, et fácies leónis a dextris ipsórum quatuor : fácies autem bovis a sinístris ipsórum quátuor, et fácies áquilæ désuper ipsórum quátuor. Fácies eórum et pennæ eórum exténtæ désuper : duæ pennæ singulórum jungebántur et duæ tegébant córpora eórum : et unumquódque eórum coram fácie sua ambulábat : ubi erat ímpetus spíritus, illuc gradiebántur, nec revertebántur cum ambulárent. Et similitúdo animálium, aspéctus eórum quasi carbónum ignis ardéntium et quasi aspéctus lampadárum. Hæc erat visio discúrrens in médio animálium, splendor ignis, et de igne fulgur egrédiens. Et animália ibant et revertebántur in similitúdinem fúlguris coruscántis.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 88, 6. Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine : étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja. V/. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam
             Luc. 10, 1-9

I

n illo témpore : Designávit Dóminus et alios septuagínta duos : et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis : Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite : ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portare sǽculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite : Pax huic dómui : et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertátur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt : dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis : et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis : Appropinquávit in vos regnum Dei.

Credo.

Offertorium. Ps. 88, 6. Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine : et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja. allelúja.

Secreta

B

eáti Marci Evangelístæ tui sollemnitáte tibi múnera deferéntes, quaésumus, Dómine : ut, sicut illum prædicátio evangélica fecit gloriósum : ita nos ejus intercéssio et verbo et ópere tibi reddat accéptos. Per Dóminum.

De Rogationibus                             Secreta

H

æc múnera, quaésumus, Dómine, et víncula nostræ pravitátis absólvant, et tuæ nobis misericórdiæ dona concílient. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis.

Communio. Ps. 63, 11. Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo : et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.

Postcommunio

T

ríbuant nobis, quaésumus, Dómine, contínuum tua sancta præsídium : quo, beáti Marci Evangelístæ tui précibus, nos ab ómnibus semper tueántur advérsis. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ, ut supra; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.

De Rogationibus                    Postcommunio

V

ota nostra, quaésumus, Dómine, pio favore proséquere : ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de consolatióne nostra in tuo amóre crescámus. Per Dóminum.

Pro votiva extra Tempus Paschale Missa de Festo S. Lucæ Evangelistæ, die 18 Octobris, cum Orationibus et Epistola ut supra.

_______________

 

S. Francisci de Paula Conf. | S. Isidori Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Vincentii Ferrerii Conf. | S. Leonis I Papæ, Conf. et Eccl. Doct. | S. Hermenegildi Mart. |  S. Justini Mart. | Pro Ss. Tiburtio, Valeriano et Maximo Mm. | S. Aniceti Papæ et Mart. |  S. Anselmi Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Soteris et Caji Pp. et Mm. | S. Georgii Mart. | S. Fidelis a Sigmaringa Mart. | S. Marci Ev. | Ss. Cleti et Marcellini Pp. et Mm. | S. Petri Canisii Conf. et Eccl. Doct. | S. Pauli a Cruce Conf. | Pro S. Vitale Mart. | S. Petri Mart. | S. Catharinæ Senensis Virg. | In sollemnitate S. Joseph, Sponsi B. M. V., Conf. et Ecclesiæ universalis Patroni

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve