Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Januarii

 

 

die  26  Januarii

sancti  polycarpi

ep.  et  mart.

Duplex

   Introitus  

Dan. 3, 84 et 87

 

S

acerdótes Dei, benedícite Dóminum : sancti et húmiles corde, laudáte Deum. Ibid., 57. Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino : laudáte et superexaltáte eum in saécula. V/. Glória Patri. Sacerdótes.

Oratio

D

eus, qui nos beáti Polycárpi Mártyris tui atque Pontíficis ánnua sollemnitáte lætíficas : concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Joánnis
Apóstoli   I Joann. 3, 10-16

C

aríssimi : Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non díligit fratrem suum : quóniam hæc est annuntiátio, quam audístis ab inítio, ut diligátis altérutrum. Non sicut Cain, qui ex malígno erat, et occídit fratrem suum. Et propter quid occídit eum? Quóniam ópera ejus malígna erant : fratris autem ejus justa. Nolíte mirári fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quóniam transláti sumus de morte ad vitam, quóniam dilígimus fratres. Qui non díligit, manet in morte : omnis qui odit fratrem suum, homicída est. Et scitis, quóniam omnis homicída non habet vitam ætérnam in semetípso manéntem. In hoc cognóvimus caritátem Dei, quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit : et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.

Graduale. Ps. 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum. V/. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.

Allelúja, allelúja. V/. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus : generátio rectórum benedicétur, V/. Glória et divítiæ in domo ejus : et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum
          
  Matth. 10, 26-32

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Nihil est opértum, quod non revelábitur; et occultum, quod non sciétur. Quod dico vobis in tenebris, dícite in lúmine : et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed potius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt : et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére : multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.

Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum : manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.

Secreta

M

únera tibi, Dómine, dicáta sanctífica : et, intercedénte beáto Polycárpo Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.

Communio. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Postcommunio

R

efécti participatióne múneris sacri, quaésumus, Dómine, Deus noster : ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Polycárpo Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

_______________

 

S. Hilarii Ep., Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Felice Presb. et Mart. | S. Pauli primi Erem. C. | Pro S. Mauro Abb. | S. Marcelli I Papæ et Mart. | S. Antonii Abb. | In Cathedra S. Petri Ap. Romæ | Pro S. Prisca Virg. et Mart. | Ss. Marii, Marthæ, Audifacis et Abachum Mm. | Pro S. Canuto Rege Mart. | Ss. Fabiani Papæ et Sebastiani Mm. | S. Agnetis Virg. et Mart. | Ss. Vincentii et Anastasii Mm. | S. Raimundi de Peñafort Conf. | Pro S. Emerentiana Virg. et Mart. | S. Timothei Ep. et Mart. | In Conversione S. Pauli Ap. | S. Polycarpi Ep. et Mart. | S. Joannis Chrysostomi Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Petri Nolasci Conf. | Pro S. Agnete Virg. et Mart. Secundo | S. Francisci Salesii Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Martinæ Virg. et Mart. | S. Joannis Bosco Conf.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2009 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve