Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Brixiae | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Proprium Missarum pro Venetiarum Patriarchatu > Festa Januarii > In Translatione S. Marci Evangelistæ, Venetiarum Patroni Principalis

 

 

die  31  januarii

In  Translatione

S.  MARCI  evangelistæ

Venetiarum  Patroni  Principalis

Introitus                                                 Ps. 138.

M

Ihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus : nimis confortátus est principátus eórum.

Ps. ibid. Dómine, probásti me, et cognovísti me tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam.

V). Glória Patri.

Oratio

D

Eus, qui fámulos tuos pretiósis beati Marci Evangelístæ exúviis misericórditer ditáre voluísti, quaésumus, ut sicut hódie ejus córporis Translatiónem venerándo recólimus, ita ipsíus in cælis beatitúdini adjúngi mereámur. Per Dóminum.

Et fit comm. S. Petri Nolasci Conf., ut in Missali.

Léctio Ezechiélis Prophétæ                           c. 1.

S

Imilitúdo vultus quátuor animálium : fácies hóminis, et fácies leónis a dextris ipsórum quatuor : fácies autem bovis a sinístris ipsórum quátuor, et fácies áquilæ désuper ipsórum quátuor. Fácies eórum et pennæ eórum exténtæ désuper : duæ pennæ singulórum jungebántur et duæ tegébant córpora eórum : et unumquódque eórum coram fácie sua ambulábat : ubi erat ímpetus spíritus, illuc gradiebántur, nec revertebántur cum ambulárent. Et similitúdo animálium, aspéctus eórum quasi carbónum ignis ardéntium et quasi aspéctus lampadárum. Hæc erat visio discúrrens in médio animálium, splendor ignis, et de igne fulgur egrédiens. Et animália ibant et revertebántur in similitúdinem fúlguris coruscántis.

Graduale. Ps. 44. Constítues eos principes super omnem terram : mémores erunt nóminis tui, Dómine. V). Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii : proptérea pópuli confitebúntur tibi.

Allelúja, allelúja. V). Ps. 138. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus : nimis confortátus est principátus eórum. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 125. Qui séminant in lácrymis, in gáudio metent. V). Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. V). Veniéntes autem vénient cum exsultatióne portántes manípulos suos.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Marcum                                  c. 16.

I

N illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit : qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur : In nómine meo dæmónia ejícient : linguis loquéntur novis : serpéntes tollent : et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit : super ægros manus impónent, et bene habébunt.

Credo.

Offertorium. Ps. 18. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Secreta

B

Eáti Marci Evangelístæ tui sollemnitáte tibi múnera deferéntes, quaésumus, Dómine : ut, sicut illum prædicátio evangélica fecit gloriósum : ita nos ejus intercéssio et verbo et ópere tibi reddat accéptos. Per Dóminum.

Præfatio Apostolorum.

Communio. Matth. 19. Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.

Postcommunio

T

Ríbuant nobis, quaésumus, Dómine, contínuum tua sancta præsídium : quo, beáti Marci Evangelístæ tui précibus, nos ab ómnibus semper tueántur advérsis. Per Dóminum.

 

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2010 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve