Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Italiano

sACRA rituum congregatiO

DECLARATIO

In bina illa precatione qua sancta Mater Ecclesia in orationihus sollemnibus feriae sextae in Parasceve etiam pro populo hebraico Dei misericordiam implorat, haec verba occurrunt: "perfidi iudaei", et "iudaica perfidia". Porro quaesitum est de vero sensu istius locutionis latinae, praesertim cum in variis translationibus, ad usum fidelium in linguas vulgares factis, illa verba espressa fuerint locutionibus quae auribus istius populi offensivae videantur.

Sacra haec Congregatio, de re interrogata, haec tantum declarare censuit: "Non improbari, in translationibus in linguas vulgares, locutiones quarum sensus sit: 'infidelitas, infideles in credendo'".

Romae, die 10 Iunii 1948.

C. Card. Micara, Episc. Veliternus, Praefectus.

L. S.

† A. Carinci, Archiep. Seleuc., Secretarius.

 

da AAS 40, 1948, p. 342

 

 

 

 

Ad principium

Ad S. R. C. Decreta

_______________

2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve