Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  17  Julii

Sancti  alexii

confessoris

Semiduplex

   Introitus  

Ps. 36, 30-31

 

O

s justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium : lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus : neque zeláverís faciéntes iniquitátem.  V/. Glória Patri. Os justi.

Oratio

D

eus, qui nos beáti Aléxii Confessóris tui ánnua sollemnitáte lætíficas : concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, étiam actiónes imitémur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Timótheum     I Tim. 6, 6-12

C

aríssime : Est quæstus magnus píetas cum sufficiéntia. Nihil enim intúlimus in hunc mundum : haud dúbium, quod nec auférre quid póssumus. Habéntes autem aliménta, et quibus tegámur, his conténti simus. Nam qui volunt dívites fíeri, incídunt in tentatiónem et in láqueum diáboli, et desidéria multa inutília et nocíva : quæ mergunt hómines in intéritum et perditiónem. Radix enim ómnium malórum est cupíditas : quam quidam appeténtes, erravérunt a fide, et inseruérunt se dolóribus multis. Tu autem, o homo Dei, hæc fuge : sectáre vero justítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit : sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. V/. Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.

Allelúja, allelúja. V/. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem : quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum        Matth. 19, 27-29

I

n illo témpore : Dixit Petrus ad Jesum : Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te : quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis : Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidebit.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso : et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.

Secreta

L

audis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum : quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus, et futúris. Per Dóminum.

Communio. Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem : amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.

Postcommunio

R

efécti cibo potúque cælésti, Deus noster, te súpplices exorámus : ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

_______________

 

IN FESTO PRETIOSISSIMI SANGUINIS D. N. J. C. | In Visitatione B. Mariæ Virg. | Pro Ss. Processo et Martiniano Mm. | S. Leonis II Papæ et Conf. | De sexta die infra Octavam Ss. Petri et Pauli App. | S. Antonii Mariæ Zaccaria Conf. | In Octava Ss. Petri et Pauli App. | Ss. Cyrilli et Methodii Epp. et Cc. | S. Elisabeth Reginæ, Vid. | Ss. Septem Fratrum Mm. ac Rufinæ et Secundæ Vv. et Mm. | S. Pii I Papæ et Mart. | S. Joannis Gualberti Abb. | Pro Ss. Nabore et Felice Mm. | S. Anacleti Papæ et Mart. | S. Bonaventuræ Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Henrici Imperatoris, Conf. | In Commemoratione B. M. V. de Monte Carmelo | S. Alexi Conf. | S. Camilli de Lellis Conf. | Pro Ss. Symphorosa et septem Filiis ejus Mm. | S. Vincenti a Paulo Conf. | S. Hieronymi Æmiliani Conf. | Pro S. Margarita Virg. et Mart. | S. Praxedis Virg. | S. Mariæ Magdalenæ Pœnitentis | S. Apollinaris Ep. et Mart. | Pro S. Liborio Ep. et Conf. | In Vigilia S. Jacobi Ap. | Pro S. Christina Virg. et Mart. | S. Jacobi Ap. | Pro S. Christophoro Mart. | S. Annæ Matris B. Mariæ Virg. | S. Pantaleonis Mart. | Ss. Nazarii et Celsi Mm., Victoris I Papæ. et Mart. ac Innocentii I Papæ. et Conf. | S. Marthæ Virg. | Pro Ss. Felice II Papa Simplicio, Faustino et Beatrice Mm. | Ss. Abdon et Sennen Mm. | S. Ignatii Conf.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve