Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  29  Julii

Sanctæ  marthæ

virginis

Semiduplex

   Introitus  

Ps. 44, 8.

 

D

ilexísti justítiam, et odísti iniquitátem : proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. Ps. ibid., 2. Eructávit cor meum verbum bonum : dico ego ópera mea Regi. V/. Glória Patri. Dilexísti.

Oratio

E

xáudi nos, Deus, salutáris noster : ut, sicut de beátæ Marthæ Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur affectu. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Ss. Felicis II Papae, Simplicii, Faustini et Beatricis Mm. :

Oratio

P

ræsta, quaésumus, Dómine : ut, sicut pópulus christiánus Mártyrum tuórum Felícis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis temporáli sollemnitáte congáudet, ita perfruátur ætérna; et, quod votis célebrat, comprehéndat efféctu. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoliad Corinthios
II Cor. 10, 17-18; 11, 1-2

F

ratres : Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me : aémulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.

Graduale. Ps. 44, 5. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. V/. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam : et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.

Allelúja, allelúja. V/. Ibid., 15 et 16. Adducántur Regi Vírgines post eam : próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam               Luc. 10, 38-42

I

n illo témpore : Intrávit Jesus in quoddam castéllum : et múlier quædam, Martha nómine, excépit illum in domum suam : et huic erat soror nómine María, quæ étiam sedens secus pedes Dómini, audiébat verbum illíus. Martha autem satagébat circa frequens ministérium : quæ stetit et ait : Dómine, non est tibi curæ, quod soror mea réliquit me solam ministráre? dic ergo illi, ut me ádjuvet. Et respóndens, dixit illi Dóminus : Martha, Martha, sollícita es et turbáris erga plúrima : porro unum est necessárium. María óptimam partem elégit, quæ non auferétur ab ea.

Offertorium. Ps. 44, 10. Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.

Secreta

A

ccépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum : quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.

Pro Ss. Felice, Simplicio, Faustino et Beatrice                                     Secreta

H

óstias tibi, Dómine, pro sanctórum Mártyrum tuórum Felícis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis commemoratióne deférimus : supplíciter deprecántes; ut indulgéntiam nobis páriter cónferant et salútem. Per Dóminum.

Communio. Matth. 25, 4 et 6. Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus : média autem nocte clamor factus est : Ecce, sponsus venit : exíte óbviam Christo Dómino.

Postcommunio

S

atiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris : ejus, quaésumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus. Per Dóminum.

Pro Ss. Felice, Simplicio, Faustino et Beatrice                                     Postcommunio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut sanctórum Mártyrum tuórum Felícis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis cæléstibus mýsteriis celebráta sollémnitas, indulgéntiam nobis tuæ propitiatiónis acquírat. Per Dóminum.

_______________

 

IN FESTO PRETIOSISSIMI SANGUINIS D. N. J. C. | In Visitatione B. Mariæ Virg. | Pro Ss. Processo et Martiniano Mm. | S. Leonis II Papæ et Conf. | De sexta die infra Octavam Ss. Petri et Pauli App. | S. Antonii Mariæ Zaccaria Conf. | In Octava Ss. Petri et Pauli App. | Ss. Cyrilli et Methodii Epp. et Cc. | S. Elisabeth Reginæ, Vid. | Ss. Septem Fratrum Mm. ac Rufinæ et Secundæ Vv. et Mm. | S. Pii I Papæ et Mart. | S. Joannis Gualberti Abb. | Pro Ss. Nabore et Felice Mm. | S. Anacleti Papæ et Mart. | S. Bonaventuræ Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Henrici Imperatoris, Conf. | In Commemoratione B. M. V. de Monte Carmelo | S. Alexi Conf. | S. Camilli de Lellis Conf. | Pro Ss. Symphorosa et septem Filiis ejus Mm. | S. Vincenti a Paulo Conf. | S. Hieronymi Æmiliani Conf. | Pro S. Margarita Virg. et Mart. | S. Praxedis Virg. | S. Mariæ Magdalenæ Pœnitentis | S. Apollinaris Ep. et Mart. | Pro S. Liborio Ep. et Conf. | In Vigilia S. Jacobi Ap. | Pro S. Christina Virg. et Mart. | S. Jacobi Ap. | Pro S. Christophoro Mart. | S. Annæ Matris B. Mariæ Virg. | S. Pantaleonis Mart. | Ss. Nazarii et Celsi Mm., Victoris I Papæ. et Mart. ac Innocentii I Papæ. et Conf. | S. Marthæ Virg. | Pro Ss. Felice II Papa Simplicio, Faustino et Beatrice Mm. | Ss. Abdon et Sennen Mm. | S. Ignatii Conf.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve