Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  26  JUNii

Ss.  JOANNIS  et  PAULI

martyrum

Duplex

   Introitus  

Ps. 33, 20-21

 

M

ultæ tribulationes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus : Dóminus custodit ómnia ossa eórum : unum ex his non conterétur. Ps. ib., 2. Benedícam Dóminum in omni témpore : semper laus ejus in ore meo. V/. Glória Patri. Multæ.

Oratio

Q

uaésumus, omnípotens Deus : ut nos gemináta lætítia hodiérnæ festivitátis excípiat, quæ de beatórum Joánnis et Pauli glorificatióne procédit; quos eadem fides et pássio vere fecit esse germános. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavæ S. Joannis :

Oratio

D

eus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Joánnis nativitáte fecísti : da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis ætérnæ. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli. 44, 10-15

H

i viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt : cum semine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum : et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent : semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.

Graduale. Ps. 132, 1-2. Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! V/. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.

Allelúja, allelúja. V/. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina : Christum secúta est, ínclita tenens regna cæléstia. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                Luc. 12, 1-8

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur : neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicántur : et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amicis meis : Ne terreámini ab hjs, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis : timéte eum, qui, postquam cecíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis : hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére : multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis : Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.

Offertorium. Ps. 5, 12-13. Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, quóniam tu, Dómine, benedíces justo : Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos.

Secreta

H

óstias tibi, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Joánnis et Pauli dicátas méritis, benígnus assúme : et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Pro Oct. S. Joannis                           Secreta

T

ua, Dómine, munéribus altária cumulámus : illíus nativitátem honóre débito celebrántes, qui Salvatórem mundi et cécinit ad futúrum et adésse monstrávit, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit.

Communio. Sap. 3, 4, 5 et 6. Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentavit eos : tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.

Postcommunio

S

úmpsimus, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Joánnis et Pauli sollémnia celebrántes, sacraménta cæléstia : præsta, quaésumus; ut, quod temporáliter gérimus, ætérnis gáudiis consequámur. Per Dóminum.

Pro Oct. S. Joannis                     Postcommunio

S

umat Ecclésia tua, Deus, beáti Joánnis Baptístæ generatióne lætítiam : per quem suæ regeneratiónis cognóvit auctórem, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit.

_______________

 

Ss. Marcellini, Petri atque Erasmi Ep., Mm. | S. Francisci Caracciolo Conf. | S. Bonifatii Ep. et Mart. | S. Norberti Ep. et Conf. | Ss. Primi et Feliciani Mm. | S. Margaritæ Reginæ Vid. | S. Barnabæ Ap. | S. Joannis a S. Facundo Conf. | Pro Ss. Basilide, Cyrino, Nabore et Nazario Mm. | S. Antonii a Padua Conf. et Eccl. Doct. | S. Basilii Magni Ep. Conf. et Eccl. Doct. | Ss. Viti, Modesti atque Crescentiæ Mm. | S. Ephræm Syri Diac., Conf. et Eccl. Doct. | Pro Ss. Marco et Marcelliano Mm. | S. Julianæ de Falconeriis Virg. | S. Silverii Papæ et Mart. | S. Aloisii Gonzagæ Conf. | S. Paulini Ep. et Conf. | In Vigilia Nativitatis S. Joannis Baptistæ | IN Nativitate S. Joannis Baptistæ | S. Gulielmi Abb. | Ss. Joannis et Pauli Mm. | Die 27 Junii | S. Irenæi Ep. et Mart. | In Vigilia Ss. Petri et Pauli App. | Ss. Petri et Pauli App. | Commemoratio S. Pauli Ap.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve