Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

dominica  quarta

post  pascha

Semiduplex

Introitus                                          Ps. 97, 1 et 2

C

antáte Dómino cánticum novum, allelúja : quia mirabília fecit Dóminus, allelúja : ante conspéctum géntium revelávit justítiam suam, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1. Salvávit sibi déxtera ejus : et bráchium sanctum ejus. V). Glória Patri. Cantáte.

Oratio

D

eus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis : da pópulis tuis id amáre quod praécipis, id desideráre quod promíttis; ut inter mundánas varietátes ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra ante Missam Dominicæ in Albis.

Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli
Jac. 1, 17-21

C

aríssimi : Omne datum óptimum, et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium áliquod creatúræ ejus. Scitis, fratres mei dilectíssimi. Sit autem omnis homo velox ad audiéndum : tardus autem ad loquéndum et tardus ad iram. Ira enim viri justítiam Dei non operátur. Propter quod abjiciéntes omnem immundítiam et abundántiam malítiæ, in mansuetúdine suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.

Allelúja, allelúja. V). Ps. 117, 16. Déxtera Dómini fecit virtútem : déxtera Dómini exaltávit me. Allelúja. V). Rom. 6, 9. Christus resúrgens ex mórtuis jam non móritur : mors illi ultra non dominábitur. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem          Joann. 16, 5-14

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Vado ad eum, qui misit me : et nemo ex vobis intérrogat me : Quo vadis? Sed quia hæc locútus sum vobis, tristítia implévit cor vestrum. Sed ego veritátem dico vobis : expédit vobis, ut ego vadam : si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos : si autem abíero, mittam eum ad vos. Et cum vénerit ille, árguet mundum de peccáto et de justítia et de judício. De peccáto quidem, quia non credidérunt in me : de justítia vero, quia ad Patrem vado, et jam non vidébitis me : de judício autem, quia princeps hujus mundi jam judicátus est. Adhuc multa hábeo vobis dícere : sed non potéstis portáre modo. Cum autem vénerit ille Spíritus veritátis, docébit vos omnem veritátem. Non enim loquétur a semetípso : sed quæcúmque áudiet, loquétur, et quæ ventúra sunt, annuntiábit vobis. Ille me clarificábit : quia de meo accípiet et annuntiábit vobis.

Credo.

Offertorium. Ps. 65, 1-2 et 16. Jubiláte Deo, univérsa terra, psalmum dícite nómini ejus : veníte et audíte, et narrábo vobis, omnes qui timétis Deum, quanta fecit Dóminus ánimæ meæ, allelúja.

Secreta

D

eus, qui nos, per hujus sacrifícii veneránda commércia, uníus summæ divinitátis partícipes effecísti : præsta, quaésumus; ut, sicut tuam cognóscimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur.Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio Paschalis, in qua dicitur : in hoc potíssimum gloriósius prædicáre.

Communio. Joann. 16, 8. Cum vénerit Paráclitus Spíritus veritátis, ille árguet mundum de peccáto et de justítia et de judício, allelúja, allelúja.

Postcommunio

A

désto nobis, Dómine, Deus noster : ut per hæc, quæ fidéliter súmpsimus, et purgémur a vítiis et a perículis ómnibus eruámur. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

_______________

 

DOMINICA RESURRECTIONIS | Feria Secunda infra Octavam Paschæ | Feria Tertia infra Octavam Paschæ | Feria Quarta infra Octavam Paschæ | Feria Quinta infra Octavam Paschæ | Feria Sexta infra Octavam Paschæ | Sabbato in Albis | Dominica in Albis in Octava Paschæ | Dominica Secunda post Pascha | Dominica Tertia post Pascha | Dominica Quarta post Pascha | Dominica Quinta post Pascha | In Litaniis Majoribus et Minoribus | In Vigilia Ascensionis | IN ASCENSIONE DOMINI | Dominica infra Octavam Ascensionis | Sabbato in Vigilia Pentecostes | DOMINICA PENTECOSTES | Feria Secunda infra Octavam Pentecostes | Feria Tertia infra Octavam Pentecostes | Feria Quarta Quatuor Temporum Pentecostes | Feria Quinta infra Octavam Pentecostes | Feria Sexta Quatuor Temporum Pentecostes | Sabbato Quatuor Temporum Pentecostes

 

Ad principium

_______________

© 2001-2011 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve