Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

feria  sexta

infra  octavam  paschæ

Semduplex

Statio ad S. Mariam ad Martyres

   Introitus  

Ps. 77, 53

 

E

dúxit eos Dóminus in spe, allelúja: et inimícos eórum opéruit mare, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1. Attendite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. V/. Glória Patri. Edúxit.

Oratio

O

mnípotens sempitérne Deus, qui paschále sacraméntum in reconciliatiónis humánæ foédere contulísti: da méntibus nostris; ut, quod professióne celebrámus, imitémur efféctu. Per Dóminum.

Altera Oratio, ut supra.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
I Petr. 3, 18-22

C

aríssimi: Christus semel pro peccátis nostris mórtuus est, justus pro injústis, ut nos offérret Deo, mortificátus quidem carne, vivificátus autem spíritu. In quo et his, qui in cárcere erant, spirítibus véniens prædicávit: qui incréduli fúerant aliquándo, quando exspectábant Dei patiéntiam in diébus Noë, cum fabricarétur arca, in qua pauci, id est octo ánimæ salvæ factæ sunt per aquam. Quod et vos nunc símilis formæ salvos facit baptísma: non carnis deposítio sórdium, sed consciéntiæ bonæ interrogátio in Deum per resurrectiónem Jesu Christi, Dómini nostri, qui est in dextera Dei.

Graduale. Ps. 117, 24 et 26-27. Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea. V/. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini: eus Dóminus, et illúxit nobis.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 95, 10. Dícite in géntibus: quia Dóminus regnávit a ligno.

Sequentia

V

íctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.

Agnus redémit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.

Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitæ mórtuus regnat vivus.

Dic nobis, María, quid vidísti in via?

Sepúlcrum Christi vivéntis: et glóriam vidi resurgéntis.

Angélicos testes, sudárium et vestes.

Surréxit Christus, spes mea: præcédet vos in Galilaéam.

Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére. Amen. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum
        Matth. 28, 16-20

I

n illo témpore: Undecim discípuli abiérunt in Galilaéam, in montem, ubi constitúerat illis Jesus. Et vidéntes eum adoravérunt: quidam autem dubitavérunt. Et accédens Jesus locútus est eis, dicens: Data est mihi omnis potéstas in cælo et in terra. Eúntes ergo, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti: docentes eos serváre ómnia, quæcúmque mandávi vobis. Et ecce, ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem saéculi.

Credo.

Offertorium. Exodi 12, 14. Erit vobis hæc dies memoriális, allelúja: et diem festum celebrábitis sollémnem Dómino in progénies vestras: legítimum sempitérnum diem, allelúja, allelúja, allelúja.

Secreta

H

óstias, quaésumus, Dómine, placátus assúme: quas et pro renatórum expiatióne peccáti deférimus, et pro acceleratióne cæléstis auxílii. Per Dóminum.

Altera Secreta, ut supra.

Præfatio, Communicántes et Hanc ígitur, ut in die Paschæ, supra.

Communio. Matth. 28, 18-19. Data est mihi omnis potéstas in cælo et in terra, allelúja: eúntes, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti, allelúja, allelúja.

Postcommunio

R

éspice, quaésumus, Dómine, pópulum tuum: et, quem ætérnis dignátus es renováre mystériis, a temporálibus culpis dignánter absólve. Per Dóminum.

Altera Postcommunio, ut supra.

_______________

 

DOMINICA RESURRECTIONIS | Feria Secunda infra Octavam Paschæ | Feria Tertia infra Octavam Paschæ | Feria Quarta infra Octavam Paschæ | Feria Quinta infra Octavam Paschæ | Feria Sexta infra Octavam Paschæ | Sabbato in Albis | Dominica in Albis in Octava Paschæ | Dominica Secunda post Pascha | Dominica Tertia post Pascha | Dominica Quarta post Pascha | Dominica Quinta post Pascha | In Litaniis Majoribus et Minoribus | In Vigilia Ascensionis | IN ASCENSIONE DOMINI | Dominica infra Octavam Ascensionis | Sabbato in Vigilia Pentecostes | DOMINICA PENTECOSTES | Feria Secunda infra Octavam Pentecostes | Feria Tertia infra Octavam Pentecostes | Feria Quarta Quatuor Temporum Pentecostes | Feria Quinta infra Octavam Pentecostes | Feria Sexta Quatuor Temporum Pentecostes | Sabbato Quatuor Temporum Pentecostes

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve