Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

 

Italiano

Die 25 Iunii

IN APPARITIONE
S. MARCI EVANGELISTAE
VENETIARVM
PATRONI PRINCIPALIS

 

IN II NOCTURNO

Lectio iv

 

Beatissimi Evangelistae Marci corpore Venetias translato et in basilica in eius honorem constructa deposito, accidit ut per annos ducentos sexaginta sex ubi illud quiesceret nesciretur. Cumque nemo huius rei conscius inveniri potuerit, post diligentissimam inquisitionem triduanum indictum est ieiunium, quod ab omnibus in contritione cordis observatum fuit. Quarta die, quae fuit vigesima quinta Iunii, ad dictam basilicam clerus, dux populusque supplicantium ritu convenere; ibique, recitatis litaniis ac multis effusis lacrimis et orationibus, Deus, qui consolatur fideles in omni tribulatione, locum, in quo pretiosum pignus latuerat, benignissime declaravit. Scissis enim marmoribus columnae circumpositis, arca, in qua corpus claudebatur, in conspectu omnium apparuit, et ecclesia suavissimo odore perfusa est. Incredibile dictu quanta fuerit omnium laetitia, quae lacrimae et gratiarum actiones hoc beneficium sint subsecutae. Apparitionis igitur dies, et maxima totius civitatis gratulatio, ecclesiastico officio ac solemni cultu quotannis celebrantur.

 

Proprium Officiorum pro Patriarchatu Venetiarum, Romae, Typis Polyglottis Vaticanis, 1915, p. 116 

 

 

L' "inventio" di san Marco, di Silvio Tramontin

 

 

Ad principium

 

© 2001-2007 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.