Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  13  decembris

SANCTÆ    LUCIÆ

VIRGINIS  ET  MATYRIS

Duplex

   Introitus  

Ps. 44, 8

 

D

ilexísti justítiam, et odísti iniquitátem : proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. Ps. ibid., 2. Eructávit cor meum verbum bonum : dico ego ópera mea Regi. V/. Glória Patri. Dilexísti.

Oratio

E

xáudi nos, Deus salutáris noster : ut sicut de beátæ Lúciæ Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavæ Conceptionis immaculatæ :

Oratio

D

eus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti : quaésumus; ut, qui ex morte ejúsdem Filii tui prævísa eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos ejus intercessióne ad te perveníre concédas. (Per eúndem Dóminum.)

Deinde fit Commemoratio Feriæ supra.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Corínthios      II Cor. 10, 17-18; 11, 1-2

F

ratres : Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me : aémulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.

Graduale. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. V/. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.

Allelúja, allelúja. V/. Ibid., 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis : proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. Allelúja.

In Missis votivis, post Septuagesimam, Tractus, et Tempore Paschali Allelúja cum suis Versibus, ex Missa Dilexísti, de Communi Virginum 3° loco infra.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum        Matth. 13, 44-52

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc : Simile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro : quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cælórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. íterum símile est regnum cælórum sagénæ, missæ in mare et ex omni génere píscium cóngregant! Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne saéculi : exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis : ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei : Etiam. Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova ei vétera.  

Credo, ratione Octavæ.

Offertorium. Ps. 44, 15 et 16. Afferéntur Regi vírgines post eam : próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne : adducéntur in templum Regi Dómino.

Secreta

A

ccépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum : quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.

Pro Octava Conceptionis immaculatæ    Secreta

S

alutárem hóstiam, quam in sollemnitáte immaculátæ Conceptiónis beátæ Vírginis Maríæ tibi, Dómine, offérimus, súscipe et præsta : ut, sicut illam tua grátia præveniénte ab omni labe immúnem profitémur; ita ejus intercessióne a culpis ómnibus liberémur. (Per Dóminum.)

Deinde Commemoratio Feriæ supra.

Præfatio de Octava.

Communio. Ps. 118, 161-162. Príncipes persecúti sunt me gratis, et a verbis tuis formidávit cor meum : lætábor ego super elóquia tua, quasi qui invénit spólia multa.

Postcommunio

S

atiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris : ejus, quaésumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus. Per Dóminum.

Pro Octava Conceptionis immaculatæ                                 Postcommunio

S

acraménta quæ súmpsimus, Dómine, Deus noster : illíus in nobis culpæ vúlnera réparent; a qua immaculátam beátæ Maríæ Conceptiónem singuláriter præservásti. (Per Dóminum.)

Deinde Commemoratio Feriæ supra.

_______________

 

Die 28 Novembris | In Vigilia S. Andreæ Apostoli | Pro S. Saturnino Mart. | S. Andreæ Apostoli | Die 1 Decembris | S. Bibianæ Virg. et Mart. | S. Francisci Xaverii Conf. | S. Petri Chrysologi Ep. Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Barbara Virg. et Mart. | Pro S. Sabba Abbate | S. Nicolai Ep. et Conf. | S. Ambrosii Ep. Conf. et Eccl. Doct. | In Vigilia Concept. Immaculatæ B. M. V. | IN CONCEPTIONE IMMACULATA B. M. V. | Pro S. Melchiade Papa et Mart. | S. Damasi Papæ et Conf. | S. Luciæ Virg. et Mart. | Die 14 Decembris | In Octava Concept. Immaculatæ B. M. V. | S. Eusebii Ep. et Mart. | Die 19 Decembris | In Vigilia S. Thomæ Apostoli | S. Thomæ Apostoli

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve