Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

PROPRIUM  DE  SANCTIS

____________

Missæ, quæ de singulis Festis in hoc Proprio habentur, exceptis tamen Missis de peculiaribus Mysteriis Domini aut de Festis beatæ Mariæ Virginis pro quibus specialis non habeatur indicatio, necnon Missis de S. Joseph ac de Ss. Petro et Paulo App., dicuntur etiam ut votivæ; sed in eis, nisi aliter suis locis habeatur, post Epistolam sumitur Graduale cum Versu sequenti aut cum suo Tractu, vel, Tempore Paschali, Allelúja cum suis Versibus, quæ desint, de respectivo Communi. Pro Martyribus autem, Tempore Paschali, dicitur Missa Protexísti vel Sancti tui, prout casus ferat, et in ea dicuntur Orationes, Epistola et Evangelium propria, si habeantur. In singulis tamen Orationibus omittuntur verba hodiérna die, ánnua et similia, ubicumque habentur, et immutantur voces natális, natalítium, festívitas in commemorátio, memória. Itemque, loco Introitus Gaudeámus, dicitur Introitus de respectivo Communi, et extra Tempus Paschale omittuntur Allelúja, quæ ad Introitum, Offertorium et Communionem ob Tempus Paschale addita reperiantur.

____________

FESTA   NOVEMBRIS

Die  28  Novembris

Ante Adventum in omnibus Missis de Officio semiduplici aut simplici et in Missis votivis, quæ pro re gravi et publica simul causa non sint, dicuntur, juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, nempe 2ª ad poscenda suffragia Sanctorum A cunctis supra, et 3ª ad libitum eligenda.

In Adventu autem, nisi aliter notetur, fit Commemoratio Feriæ, et dicitur, juxta Rubricas, 3ª Oratio de sancta Maria Deus, qui de beátæ supra.

Si hodie fuerit Sabbatum, fit de Vigilia anticipata S. Andreæ Ap., de qua dicitur Missa ut die sequenti notatur infra; sed omittitur Commemoratio S, Saturnini Mart., et dicitur, juxta Rubricas, 2ª Oratio de sancta Maria Concéde supra, et 3ª contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa supra.

_______________

 

 Die 28 Novembris | In Vigilia S. Andreæ Apostoli | Pro S. Saturnino Mart. | S. Andreæ Apostoli | Die 1 Decembris | S. Bibianæ Virg. et Mart. | S. Francisci Xaverii Conf. | S. Petri Chrysologi Ep. Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Barbara Virg. et Mart. | Pro S. Sabba Abbate | S. Nicolai Ep. et Conf. | S. Ambrosii Ep. Conf. et Eccl. Doct. | In Vigilia Concept. Immaculatæ B. M. V. | IN CONCEPTIONE IMMACULATA B. M. V. | Pro S. Melchiade Papa et Mart. | S. Damasi Papæ et Conf. | S. Luciæ Virg. et Mart. | Die 14 Decembris | In Octava Concept. Immaculatæ B. M. V. | S. Eusebii Ep. et Mart. | Die 19 Decembris | In Vigilia S. Thomæ Apostoli | S. Thomæ Apostoli

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve