unavocevenetia.jpg

 

Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Augusti > Die 16 Augusti. S. Joachim Patris B. Mari Virg., Confessoris

 

 

 

Ordo Missæ | Præfationes | Canon Missæ

Die 15 Augusti. IN ASSUMPTIONE B. MARIÆ VIRG.

 

Die  16  Augusti

S. JOACHIM  PATRIS  B. MARIÆ  V., CONF.

Duplex  II  classis

 

 

Introitus                                                 Ps. 111, 9

D

Ispérsit, dedit paupéribus : justítia ejus manet in saéculum saéculi : cornu ejus exaltábitur in glória. Ps. ibid., 1. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. V). Glória Patri. Dis­pérsit.

Oratio

D

Eus, qui præ ómnibus Sanctis tuis beátum Jóachim Genitrícis Fílii tui patrem esse voluísti : concéde, quaésumus; ut, cujus festa venerámur, ejus quoque perpétuo patrocínia sentiámus. Per eúndem Dómi­num.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 31, 8-11

B

Eátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post au­rum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna : qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus : fácere mala, et non fecit : ídeo stabílita sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.

Graduale. Ps. 111, 9 et 2. Dispérsit, dedit paupéribus : justítia ejus manet in saéculum saéculi. V). Potens in terra erit semen ejus : generátio rectórum bene­dicétur.

Allelúja, allelúja. V). O Jóachim, sanctæ conjux Annæ, pater almæ Vírginis, hic fámulis ferto salútis opem. Allelúja.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei : et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. V). Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédi­nis. V). Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V). Ps. 111, 2. Potens in terra erit semen ejus : generátio rectórum benedicétur. Al­lelúja. V). O Jóachim, sanctæ conjux Annæ, pater almæ Vírginis, hic fámulis ferto salútis opem. Alle­lúja.

Inítium sancti Evangélii secúndum
Matthaéum         Matth, 1, 1-16

L

Iber generatiónis Jesu Christi, fílii David, fílii Abra­ham. Abraham génuit Isaac, Isaac autem génuit Ja­cob. Jacob autem génuit Judam et fratres ejus. Judas autem génuit Phares et Zaram de Thamar. Phares autem génuit Esron. Esron autem génuit Aram. Aram autem génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Naásson. Naásson autem génuit Salmon. Salmon autem génuit Booz de Rahab. Booz autem génuit Obed ex Ruth. Obed autem génuit Jesse. Jesse autem génuit David regem. David autem rex génuit Salomó­nem ex ea, quæ fuit Uriæ. Sálomon autem génuit Ró­boam. Ró­boam autem génuit Abíam. Abías autem gé­nuit Asa. Asa autem génuit Jósaphat. Jósaphat autem génuit Jo­ram. Joram autem génuit Ozíam. Ozías autem génuit Jóatham. Jóatham autem génuit Achaz. Achaz autem génuit Ezechíam. Ezechias autem gé­nuit Manássen. Manásses autem génuit Amen. Amon autem génuit Josíatn. Josías autem génuit Jechoníam et fratres ejus in transmigratióne Babylónis. Et post transmigratió­nem Babylónis : Jeehonías génuit Salá­thiel. Saláthiel autem génuit Zoróbabel. Zoróbabel autem génuit Abiud. Abiud autem génuit Elíacim. Elíacim autem génuit Azor. Azor autem génuit Sadoc. Sadoc autem génuit Achim. Achim autem gé­nuit Eliud. Eliud autem génuit Eleázar. Eleázar autem génuit Mathan. Mathan autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Jo­seph, virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus.

Credo, ratione Octavæ Assumptionis.

Offertorium. Ps. 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum : et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.

Secreta

S

Úscipe, clementíssime Deus, sacrifícium in honórem sancti Patriárchæ Jóachim, patris Maríæ Vírginis, majestáti tuæ oblátum : ut, ipso cum cónjuge sua et beatíssima prole intercedénte, perféctam cónsequi mereámur remissiónem peccatórum et glóriam sem­pitérnam. Per Dóminum.

Præfatio de B. Maria Virg. Et te in Assumptióne, ratione Octavæ. [↑]

Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam : ut det illis in témpore trítici mensuram.

Postcommunio

Q

Uaésumus, omnípotens Deus : ut per hæc sacraménta, quæ súmpsimus, intercedéntibus méritis et précibus beáti Jóachim patris Genitrícis dilécti Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, tuæ grátiæ in præsénti et ætérnæ glóriæ in futúro partícipes esse mereámur. Per eúndem Dóminum.

 

 

Die 17 Augusti. S. Hyacinthi Conf.

Ordo Missæ | Præfationes | Canon Missæ

Vangelo latino-italiano pdf

 

 

 

Ad principium

 


Scribe | Ad paginam principalem


© 2001 - 2015  Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.