Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
EADEM DIE 17 Augusti
Pro die octava
sancti laurentii
martyris
P
robásti, Dómine, cor meum, et visitásti nocte : igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas. Ps. ibid., 1. Exáudi, Dómine, justítiam meam : inténde deprecatiónem meam. V/. Glória Patri. Probásti.
Oratio
E
xcita, Dómine, in Ecclésia tua Spíritum, cui beátus Lauréntius Levíta servívit : ut, eódem nos repleti, studeámus amáre quod amávit, et ópere exercére quod dócuit. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.
Léctio Epístolæ beati Pauli Apóstoli
ad Corínthios II Cor. 9, 6-10
F
ratres : Qui parce séminat, parce et metet : et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet. Unusquísque prout destinávit in corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte : hílarem enim datórem díligit Deus. Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis, ut, in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, sicut scriptum est : Dispérsit, dedit paupéribus : justítia ejus manet in saéculum saéculi. Qui autem adminístrat semen seminánti : et panem ad manducándum praestábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum justítiæ vestræ.
Graduale. Ps. 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum, Dómine. V/. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Allelúja, allelúja. V/. Levíta Lauréntius bonum opus operátus est : qui per signum crucis cæcos illuminávit. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem Joann. 12, 24-26
I
n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet : si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam : et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi minístrat, me sequátur : et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus.
Offertorium. Ps, 20, 2-3. In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter : desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Secreta
S
acrifícium nostrum tibi, Dómine, quaésumus, beáti Lauréntii precátio sancta concíliet : ut, cujus honóre sollémniter exhibétur, ejus méritis efficiátur accéptum. Per Dóminum.
Communio. Matth. 16, 24. Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Postcommunio
S
úpplices te rogámus, omnípotens Deus : ut, quos donis cæléstibus satiásti, intercedénte beáto Lauréntio Mártyre tuo, perpétua protectióne custódias. Per Dóminum.
_______________
S. Petri Ap. ad Vincula | Pro Ss. Machabæis Mm. | S. Alfonsi Mariæ de Ligorio Ep., Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Stephano I Pp. et Mart. | In Inventione S. Stephani Protomart. | S. Dominici Conf. | In Dedicatione S. Mariæ ad Nives | In Transfiguratione D. N. J. C. | Pro Ss. Xysto II Pp. Felicissimo et Agapito Mm. | S. Cajetani Conf. | Pro S. Donato Ep. et Mart. | Ss. Cyriaci, Largi et Smaragdi Mm. | S. Joannis Mariæ Vianney Conf. | In Vigilia S. Laurentii Mart. | Pro S. Romano Mart. | S. Laurentii Mart. | Ss. Tiburtii et Susannæ Virg. Mm. | S. Claræ Virg. | Ss. Hippolyti et Cassiani Mm. | In Vigilia Assumptionis B. Mariæ Virg. | Pro S. Eusebio Conf. | IN ASSUMPTIONE B. MARIÆ VIRG. | S. Joachim Patris B. M. V., Conf. | S. Hyacinthi Conf. | Pro Octava S. Laurentii Mart. | Pro S. Agapito Mart. | S. Joannis Eudes Conf. | S. Bernardi Abb. et Eccl. Doct. | S. Joannæ Franciscæ Fremiot de Chantal Vid. | Immaculati Cordis B. Mariæ Virg. | Pro Ss. Timotheo, Hippolyto et Symphoriano Mm. | S. Philippi Benitii Conf. | In Vigilia S. Bartholomæi Ap. | S. Bartholomæi Ap. | S. Ludovoci Regis, Conf. | S. Zephyrini Pp. et Mart. | S. Josephi Calasanctii Conf. | S. Augustini Ep., Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Hermete Mart. | In Decollatione S. Joannis Baptistæ | Pro S. Sabina Mart. | S. Rosæ a Sancta Maria Virg. Limanæ | Pro Ss. Felice et Audacto Mm. | S. Raymundi Nonnati Conf.
_______________
© 2001-2009 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve