Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

DIE  19  OCTOBRIS

Sancti  petri  de  alcantara

Confessoris

Duplex

   Introitus  

Ps. 91, 13-14

 

J

ustus ut palma florébit : sicut cedrus Líbani multiplicábitur : plantátus in domo Dómini : in átriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2. Bonum est confitéri Dómino : et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Glória Patri. Justus.

Oratio

D

eus, qui beátum Petrum Confessórem tuum ad mirábilis pœniténtiæ et altíssimæ contemplatiónis múnere illustráre dignátus es : da nobis, quaésumus; ut, ejus suffragántibus méritis, carne mortificáti, facílius cæléstia capiámus. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Philippenses      Philipp. 3, 7-12

F

ratres : Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriménta. Verúmtamen existimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei : propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam, et invéniar in illo, non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus : configurátus morti ejus : si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis : non quod jam accéperim aut jam perféctus sim : sequor autem, si quo modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.

Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V/. Lex Dei ejus in corde ipsíus : et non supplantabúntur gressus ejus.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam              Luc. 12, 32-34

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cælis : quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

Offertorium. Ps. 20, 2-3. In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter : desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.

Secreta

P

ræsta nobis, quaésumus, omnípotens Deus : ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.

Communio. Matth. 19, 28 et 29. Amen, dico vobis : quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.

Postcommunio

Q

uaésumus, omnípotens Deus : ut, qui cæléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Petro Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

_______________

 

S. Remigii Ep. et Conf. | Ss. Angelorum Custodum | S. Teresiæ a Jesu Infante Virg. |  S. Francisci Conf. | Ss. Placidi et Soc. Mm. | S. Brunonis Conf. | Sacratissimi Rosarii B. Mariæ Virg. | Pro S. Marco Pp. Conf. | Pro Ss. Sergio, Baccho, Marcello et Apulejo Mm. | S. Birgittæ Vid. | S. Joannis Leonardi Conf. | Pro Ss. Dionysio Ep., Rustico et Eleutherio Mm. | S. Francisci Borgiæ Conf. | Maternitatis B. Mariæ Virg. | S. Eduardi Regis, Conf. | S. Callisti I Pp. M. | S. Teresiæ Virg. | S. Hedwigis Vid. | S. Margaritæ Mariæ Alacoque Virg. | S. Lucæ Ev. | S. Petri de Alcantara Conf. | S. Joannis Cantii Conf. | S. Hilarionis Abb. | Pro Ss. Ursula et Soc. Vv. Mm. | S. Raphaëlis Archangeli | D. N. JESU CHRISTI REGIS | Ss. Chrysanthi et Dariæ Mm. | S. Evaristi Pp. M. | Vigilia Ss. Simonis et Judæ App. | Ss. Simonis et Judæ App. | Die 30 Octobris | Vigilia Omnium Sanctorum

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve