Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

EADEM  DIE  9  OCTOBRIS

Pro

Ss.  dionysio  Ep.,

rustico  et  eletherio

martyribus

   Introitus  

Eccli. 44, 15 et 14

 

S

apiéntiam sanctórum narrent pópuli, et laudes eórum núntiet ecclésia : nómina autem eórum vivent in saéculum saéculi. Ps. 32, 1. Exsultáte, justi, in Dómino : rectos decet collaudátio. V/. Glória Patri. Sapiéntiam.

Oratio

D

eus, qui hodiérna die beátum Dionýsium Mártyrem tuum atque Pontíficem, virtúte constántiæ in passióne roborásti, quique illi, ad prædicándum géntibus glóriam tuam, Rústicum et Eleuthérium sociáre dignátus es : tríbue nobis, quaésumus; eórum imitatióne, pro amóre tuo próspera mundi despícere, et nulla ejus advérsa formidáre. Per Dóminum.

Léctio Actuum Apostolórum
Act. 17, 22-34

I

n diébus illis : Stans Paulus in médio Areopági, ait : Viri Atheniénses, per ómnia quasi superstitiosióres vos vídeo. Prætériens enim et videns simulácra vestra, invéni et aram, in qua scriptum erat : Ignóto Deo. Quod ergo ignorántes cólitis, hoc ego annúntio vobis. Deus, qui fecit mundum et ómnia, quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dóminus, non in manufáctis templis hábitat, nec mánibus humánis cólitur índigens áliquo, cum ipse det ómnibus vitam et inspiratiónem et ómnia : fecítque ex uno omne genus hóminum inhabitáre super univérsam fáciem terræ, defíniens statúta témpora et términos habitatiónis eórum, quaérere Deum, si forte attréctent eum aut invéniant, quamvis non longe sit ab unoquóque nostrum. In ipso enim vívimus et movémur et sumus : sicut et quidam vestrórum poëtárum dixérunt : Ipsíus enim et genus sumus. Genus ergo cum simus Dei, non debémus æstimáre auro aut argénto aut lápidi, sculptúræ artis et cogitatiónis hóminis Divínum esse símile. Et témpora quidem hujus ignorántia despíciens Deus, nunc annúntiat homínibus, ut omnes úbique poeniténtiam agant, eo quod státuit diem, in quo judicatúrus est orbem in æquitáte, in viro, in quo státuit, fidem præbens ómnibus, súscitans eum a mórtuis. Cum audíssent autem resurrectiónem mortuórum, quidam quidem irridébant, quidam vero dixérunt : Audiámus te de hoc íterum. Sic Paulus exívit de médio eórum. Quidam vero viri adhæréntes ei, credidérunt : in quibus et Dionýsius Areopagíta, et múlier nómine Dámaris, et álii cum eis.

Graduale. Ps. 123, 7-8. Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium. V/. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus : adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cælum et terram.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 67, 4. Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei : et delecténtur in lætítia. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                 Luc. 12, 1-8

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Attendite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur : neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicántur : et quod in aurem locúti estis in cubícuIis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis : Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis : timéte eum, qui, postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis : hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére : multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis : Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.

Offertorium. Ps. 149, 5-6. Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis : exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.

Secreta

O

bláta tibi, Dómine, múnera pópuli tui, pro tuórum honóre Sanctórum, súscipe propítius, quaésumus : et eórum nos intercessióne sanctífica. Per Dóminum.

Communio. Luc. 12, 4. Dico autem vobis amícis meis : Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.

Postcommunio

S

umptis, Dómine, sacraméntis, quaésumus : ut, intercedéntibus beátis Martýribus tuis Dionýsio, Rústico et Eleuthério, ad redemptiónis ætérnæ proficiámus augméntum. Per Dóminum.

_______________

 

S. Remigii Ep. et Conf. | Ss. Angelorum Custodum | S. Teresiæ a Jesu Infante Virg. |  S. Francisci Conf. | Ss. Placidi et Soc. Mm. | S. Brunonis Conf. | Sacratissimi Rosarii B. Mariæ Virg. | Pro S. Marco Pp. Conf. | Pro Ss. Sergio, Baccho, Marcello et Apulejo Mm. | S. Birgittæ Vid. | S. Joannis Leonardi Conf. | Pro Ss. Dionysio Ep., Rustico et Eleutherio Mm. | S. Francisci Borgiæ Conf. | Maternitatis B. Mariæ Virg. | S. Eduardi Regis, Conf. | S. Callisti I Pp. M. | S. Teresiæ Virg. | S. Hedwigis Vid. | S. Margaritæ Mariæ Alacoque Virg. | S. Lucæ Ev. | S. Petri de Alcantara Conf. | S. Joannis Cantii Conf. | S. Hilarionis Abb. | Pro Ss. Ursula et Soc. Vv. Mm. | S. Raphaëlis Archangeli | D. N. JESU CHRISTI REGIS | Ss. Chrysanthi et Dariæ Mm. | S. Evaristi Pp. M. | Vigilia Ss. Simonis et Judæ App. | Ss. Simonis et Judæ App. | Die 30 Octobris | Vigilia Omnium Sanctorum

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve