unavocevenetia.jpg

 

Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Augusti > Die 16 Augusti. S. Joachim Patris B. Mari Virg., Confessoris

 

 

 

Ordo Missæ | Præfationes | Canon Missæ

Eadem die 20 Septembris. In Vigilia S. Matthæi Ap. et Ev.

 

Die  21  septembris

Sancti   MatthÆi   Ap.   et   Ev.

Duplex  II  classis

 

 

Si hodie occurrat Feria Quatuor Temporum, in Choro post Tertiam dicitur Missa conventualis de Festo, et extra Chorum Post Nonam legitur Missa de Feria, de qua tamen prohibentur Missæ privatæ.

Introitus                                                 Ps. 36, 30-31

O

S justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus lo­quétur judícium : lex Dei ejus in corde. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus : neque zeláveris faciéntes iniquitátem. V). Glória Patri. Os justi.

Oratio

B

Eáti Apóstoli et Evangelístæ Matthaéi, Dómine, précibus adjuvémur : ut, quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur. Per Dóminum.

Léctio Ezechiélis Prophétæ
Ezech. 1, 10-14

S

Imilitúdo vultus quátuor animálium : fácies hómi­nis, et fácies leónis a dextris ipsórum quatuor : fá­cies autem bovis a sinístris ipsórum quátuor, et fá­cies áquilæ désuper ipsórum quátuor. Fácies eórum et pennæ eórum exténtæ désuper : duæ pennæ sin­gulórum jungebántur et duæ tegébant córpora eó­rum : et unumquódque eórum coram fácie sua am­bulábat : ubi erat ímpetus spíritus, illuc gradiebán­tur, nec revertebántur cum ambulárent. Et simili­túdo animálium, aspéctus eórum quasi carbónum ignis ardéntium et quasi aspéctus lampadárum. Hæc erat visio discúrrens in médio animálium, splendor ignis, et de igne fulgur egrédiens. Et animália ibant et revertebántur in similitúdinem fúlguris cor­uscántis.

Graduale. Ps. 111, 1-2. Beátus vir, qui timet Dómi­num : in mandátis ejus cupit nimis. V). Potens in terra erit semen ejus : generátio rectórum bene­dicétur.

Allelúja, allelúja. V). Te gloriósus Apostolórum chorus laudat, Dómine. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum         Matth. 9, 9-13

I

N illo témpore : Vidit Jesus hóminem sedéntem in telónio, Matthaéum nómine. Et ait illi : Séquere me. Et surgens, secútus est eum. Et factum est, dis­cumbénte eo in domo, ecce multi publicáni, et pec­catóres veniéntes, discumbébant cum Jesu, et discípulis ejus. Et vidéntes pharisaéi, dicébant discípulis ejus : Quare cum publicánis, et pec­catóribus mandúcat Magíster vester? At Jesus audiens, ait : Non est opus valéntibus médicus, sed male habéntibus. Eúntes autem díscite quid est : Misericórdiam volo, et non sacrifícium. Non enim veni vocáre justos, sed peccatóres.

Credo.

Offertorium. Ps. 20. 4-5. Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso : vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.

Secreta

S

Upplicatiónibus beáti Matthaéi Apóstoli et Evangelístæ, quaésumus, Dómine, Ecclésia tua commendétur oblátio : cujus magníficis pradicatiónibus erudítur. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis. [↑]

Communio. Ps. 20, 6. Magna est glória ejus in salutári tuo : glóriam et magnum decórem impónes super eum, Dómine.

Postcommunio

P

Ercéptis, Dómine, sacraméntis, beáto Matthaéo Apóstolo tuo et Evangelísta interveniénte, deprecámur : ut, quæ pro ejus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.

In Missis votivis post Septuagesimam omnia dicuntur ut supra, sed post Graduale, omissis Allelúja, et Versu seguenti, dicitur :

Tractus. Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei : et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. V). Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. V). Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Tempore autem Paschali Missa Protexísti, de Communi Martyrum 1° loco infra, [↓] cum Orationibus, Epistola et Evangelio ut supra.

 

 

Die 22 Septembris. S. Thomæ a Villanova Ep. et Conf.

Ordo Missæ | Præfationes | Canon Missæ

Vangelo latino-italiano pdf

 

 

 

Ad principium

 


Scribe | Ad paginam principalem


© 2001 - 2015  Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.