unavocevenetia.jpg

 

Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Augusti > Die 24 Augusti. S. Bartholomæi Apostoli

 

 

 

Ordo Missæ | Præfationes | Canon Missæ

Eadem die 23 Augusti. In Vigilia S. Bartholomæi Ap.

 

Die  24  Augusti

SAncti  bartholomæi  apostoli

Duplex  II  classis

 

 

Introitus                                                Ps. 138, 17

M

Ihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus : ni­mis confortátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me : tu co­gnovisti sessiónem meam et resurrectionem meam. V). Glória Patri. Mihi autem.

Oratio

O

Mnípotens sempitérne Deus, qui hujus diei venerán­dam sanctámque lætítiam in beáti Apóstoli tui Bar­tho­lomaéi festivitáte tribuísti : da Ecclésiæ tuæ, quaésumus; et amáre quod crédidit, et prædicáre quod dócuit. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Corínthios      I Cor. 12, 27-31

F

Ratres : Vos estis corpus Christi et membra de mem­bro. Et quosdam quidem pósuit Deus in Ecclésia pri­mum apóstolos, secúndo prophétas, tértio doctóres, deínde virtútes, exínde grátias curatiónum, opitulatió­nes, gubernatiónes, génera linguárum, interpretatió­nes sermónum. Numquid omnes apóstoli? numquid omnes prophétæ? numquid omnes doctóres? num­quid omnes virtútes? numquid omnes grátiam habent curatiónum? numquid omnes linguis loquúntur? numquid omnes interpretántur? Æmulámini autem charísmata melióra.

Graduale. Ps. 44, 17 et 18. Constítues eos príncipes super omnem terram : mémores erunt nóminis tui, Dómine. V). Pro patribus tuis nati sunt tibi fílii : prop-térea pópuli confitebúntur tibi.

Allelúja, allelúja. V). Te gloriósus Apostolórum cho­rus laudat, Dómine. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam               Luc. 6, 12-19

I

In illo témpore : Exiit Jesus in montem oráre, et erat pernóctans in oratióne Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discípulos suos, et elégit duódecim ex ipsis (quos et Apóstolos nominávit) : Simónem, quem co­gnominávit Petrum, et Andréam fratrem ejus, Jacóbum et Joánnem, Philíppum et Bartholomaéum, Matthaéum et Thomam, Jacóbum Alphaéi et Simó­nem, qui vocátur Zelótes, et Judam Jacóbi, et Judam Iscariótem, qui fuit próditor. Et descéndens cum illis, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judaéa, et Jerúsa­lem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et om­nis turba quærébat eum tángere : quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes.

Credo.

Offertorium. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus : nimis confortátus est princi­pátus eórum.

Secreta

B

Eáti Apóstoli tui Bartholomaéi sollémnia recenséntes, quaésumus, Dómine : ut ejus auxílio tua benefícia ca­piámus, pro quo tibi laudis hóstias immolámus. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis. [↑]

Communio. Matth. 19, 28. Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël, dicit Dóminus.

Postcommunio

S

Umptum, Dómine, pignus redemptiónis ætérnæ : sit nobis, quaésumus; interveniénte beáto Bartholomaéo Apóstolo tuo, vitæ præséntis auxílium páriter et futúræ. Per Dóminum.

In Missis votivis post Septuagesimam omnia dicuntur ut supra, sed post Graduale, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ eius tribuísti ei : et voluntáte labiórum eius non fraudásti eum. V). Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédi­nis. V). Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pre­tióso.

Tempore autem Paschali Missa Protexísti, de Communi Mar­tyrum 1° loco infra, [↓] cum Orationibus. Epistola et Evangelio ut supra.

 

 

Die 25 Augusti. S. Ludovoci Regis, Conf.

Ordo Missæ | Præfationes | Canon Missæ

Vangelo latino-italiano pdf

 

 

 

Ad principium

 


Scribe | Ad paginam principalem


© 2001 - 2015  Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.