Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Commune confessoris  non pontificis

I

Pro  confessore

non  pontifice

   Introitus  

Ps. 36, 30-31

 

O

s justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium : lex Dei ejus in corde ipsíus (T. P. allelúja, allelúja). Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus : neque zeláverís faciéntes iniquitátem.  V/. Glória Patri. Os justi.

Oratio

D

eus, qui nos beáti N. Confessóris tui ánnua sollemnitáte lætíficas : concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, étiam actiónes imitémur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli. 31, 8-11

B

eátus vir, qui invéntus est sine mácula : et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna : qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus : fácere mala, et non fecit : ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit : sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. V/. Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.

Allelúja, allelúja. V/. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem : quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus : generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiæ in domo ejus : et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem : quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja. V/. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum : stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam              Luc. 12, 35-40

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis; ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes : amen dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti : quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.  

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso : et in nómine meo exaltábitur cornu ejus (T. P. allelúja).

Secreta

L

audis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum : quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus, et futúris. Per Dóminum.

Communio. Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem : amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum (T. P. allelúja).

Postcommunio

R

efécti cibo potúque cælésti, Deus noster, te súpplices exorámus : ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

II

Pro  confessore

non  pontifice

Altera Missa

   Introitus  

Ps. 91, 13-14

 

J

ustus ut palma florébit : sicut cedrus Líbani multiplicábitur : plantátus in domo Dómini : in átriis domus Dei nostri (T. P. allelúja, allelúja). Ps. ibid., 2. Bonum est confitéri Dómino : et psállere nómini tuo, Altíssime.V/. Glória Patri. Justus.

Oratio

A

désto, Dómine, supplicatiónibus nostris, quas in beáti N. Confessóris tui sollemnitáte deférimus : ut, qui nostræ justítiæ fidúciam non habémus, ejus, qui tibi plácuit, précibus adjuvémur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Corínthios       I Cor. 4, 9-14

F

ratres : Spectáculum facti sumus mundo, et Angelis, et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo : nos infírmi, vos autem fortes : vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis caédimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris : maledícimur, et benedícimus : persecutiónem pátimur, et sustinémus : blasphemámur, et obsecrámus : tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo : in Christo Jesu Dómino nostro.

Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V/. Lex Dei ejus in corde ipsíus : et non supplantabúntur gressus ejus.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus : generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiæ in domo ejus : et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja. V/. Osee 14, 6. Justus germinábit sicut lílium : et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam             Luc. 12, 32-34

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cælis : quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.  

Offertorium. Ps. 20, 2-3. In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter : desidérium ánimæ ejus tribuísti ei (T. P. allelúja).

Secreta

P

ræsta nobis, quaésumus, omnípotens Deus : ut nostræ humilitátis oblátio, et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.

Communio. Matth. 19, 28 et 29. Amen dico vobis, quod vos, qui reliquístis ómnia, et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis (T. P. allelúja).

Postcommunio

Q

uaésumus, omnípotens Deus : ut, qui cæléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto N. Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

Item alia Epistola et Evangelium pro Confessore non Pontifice :

Epistola Quæ mihi fuérunt lucra, ut in Festo S. Francisci de Paula Conf., die 2 Aprilis.

Evangelium Homo quidam nóbilis, ut in Festo S. Ludovici Conf., die 25 Augusti.

_______________

 

In Vigilia Apostolorum | Commune unius aut plurium Summorum Pontificum | Commune unius Martyris extra Tempus Paschale | Commune plurimorum Martyrum extra Tempus Paschale | Commune Martyrum Tempore Paschali | Commune Confessoris Pontificis  | Commune Doctorum | Commune Confessoris non Pontificis | Commune Abbatum | Commune Virginum | Commune non Virginum | Commune Dedicationis Ecclesiæ | Commune Festorum B. Mariæ Virginis | Missæ de sancta Maria in Sabbato

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve