Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Missale Romanum > Proprium de Tempore

 

 

sabbato

quatuor  temporum

quadragesimæ

Simplex

Statio ad S. Petrum

   Introitus  

Ps. 87, 3

 

I

ntret orátio mea in conspéctu tuo : inclína aurem tuam ad precem meam, Dómine. Ps. ibid., 2. Dómine, Deus salútis meæ : in die clamávi, et nocte coram te. V/. Glória Patri. Intret.

Post Kýrie, eléison, dicitur :

Orémus. Flectámus génua.

R/. Leváte.

Oratio

P

ópulum tuum, quaésumus, Dómine, propítius réspice : atque ab eo flagélla tuæ iracúndiæ cleménter avérte. Per Dóminum.

Léctio libri Deuteronómii
Deut. 26, 12-19

I

n diébus illis : Locútus est Móyses ad pópulum, dicens : Quando compléveris décimam cunctárum frugum tuárum, loquéris in conspéctu Dómini, Dei tui : Abstuli, quod sanctificátum est de domo mea, et dedi illud levítæ et ádvenæ et pupíllo ac víduæ, sicut jussísti mihi : non præterívi mandáta tua, nec sum oblítus impérii tui. Obœdívi voci Dómini, Dei mei, et feci ómnia, sicut præcepísti mihi. Réspice de sanctuário tuo et de excélso cælórum habitáculo, et benedic pópulo tuo Israël, et terræ, quam dedísti nobis, sicut jurásti pátribus nostris, terræ lacte et melle manánti. Hódie Dóminus, Deus tuus, præcépit tibi, ut fácias mandáta hæc atque judícia : et custódias et ímpleas ex toto corde tuo et ex tota ánima tua. Dóminum elegísti hódie, ut sit tibi Deus, et ámbules in viis ejus, et custódias cæremónias illíus et mandáta atque judícia, et oboédias ejus império. Et Dóminus elegit te hódie, ut sis ei pópulus peculiáris, sicut locútus est tibi, et custódias ómnia præcépta illíus : et fáciat te excelsiórem cunctis géntibus, quas creávit in laudem et nomen et glóriam suam : ut sis populus sanctus Dómini, Dei tui, sicut locútus est.

Graduale. Ps. 78, 9 et 10. Propítius esto, Dómine, peccátis nostris : ne quando dicant gentes : Ubi est Deus eórum? V/. Adjuva nos, Deus, salutáris noster : et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.

Orémus. Flectámus génua.

R/. Leváte.

Oratio

P

rotéctor noster, áspice, Deus : ut, qui malórum nostrórum póndere prémimur, percépta misericórdia, líbera tibi mente famulémur. Per Dóminum.

Léctio libri Deuteronómii
Deut. 11, 22-25

I

n diébus illis : Dixit Móyses fíliis Israël : Si custodiéritis mandáta, quæ ego præcípio vobis, et fecéritis ea, ut diligátis Dóminum, Deum vestrum, et ambulétis in ómnibus viis ejus, adhærén-tes ei, dispérdet Dóminus omnes gentes istas ante fáciem vestram, et possidébitis eas, quæ majóres et fortióres vobis sunt. Omnis locus quem calcáverit pes vester, vester erit. A desérto et a Líbano, a flúmine magno Euphráte usque ad mare Occidentále, erunt términi vestri. Nullus stabit contra vos : terrórem vestrum et formídinem dabit Dóminus, Deus vester, super omnem terram, quam calcatúri estis, sicut locútus est vobis Dóminus, Deus vester.

Graduale. Ps. 83, 10 et 9. Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice super servos tuos. V/. Dómine, Deus virtútum, exáudi preces servórum tuórum.

Orémus. Flectámus génua.

R/. Leváte.

Oratio

A

désto, quaésumus, Dómine, supplicatiónibus nostris : ut esse, te largiénte, mereámur et inter próspera húmiles, et inter advérsa secúri. Per Dóminum.

Léctio libri Machabæórum
II Mach. l, 23-26 et 27

I

n diébus illis : Oratiónem faciebant omnes sacerdotes, dum consummarétur sacrifícium, Jónatha inchoánte, céteris autem respondéntibus. Et Nehemíæ erat orátio hunc habens modum : Dómine Deus, ómnium Creátor, terríbilis et fortis, justus et miséricors, qui solus es bonus rex, solus præstans, solus justus et omnípotens et ætérnus, qui líberas Israël de omni malo, qui fecísti patres electos et sanctificásti eos : accipe sacrifícium pro univérso pópulo tuo Israël, et custódi partem tuam et sanctífica : ut sciant gentes, quia tu es Deus noster.

Graduale. Ps. 89, 13 et 1. Convértere, Dómine, aliquántulum, et deprecáre super servos tuos. V/. Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie.

Orémus. Flectámus génua.

R/. Leváte.

Oratio

P

reces pópuli tui, quaésumus, Dómine, cleménter exáudi : ut, qui juste pro peccátis nostris afflígimur, pro tui nóminis glória misericórditer liberémur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae
Eccli. 36, 1-10

M

iserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum : et immítte timórem tuum super gentes, quæ non exquisiérunt te, ut cognóscant, quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua. Alleva manum tuam super gentes aliénas, ut vídeant poténtiam tuam. Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis, ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus, quóniam non est Deus præter te, Dómine. Innova signa et immúta mirabília. Glorífica manum et bráchium dextrum. Excita furórem et effúnde iram. Tolle adversárium et afflíge inimícum. Festína tempus et meménto finis, ut enárrent mirabília tua, Dómine, Deus noster.

Graduale. Ps. 140, 2. Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine. V/. Elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.

Orémus. Flectámus génua.

R/. Leváte.

Oratio

A

ctiónes nostras, quaésumus, Dómine, aspirándo praéveni, et adjuvándo proséquere : ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur. Per Dóminum.

Léctio Daniélis Prophétæ
Dan. 3, 47-51

I

n diébus illis : Angelus Dómini descéndit cum Azaría et sóciis ejus in fornácem : et excússit flammam ignis de fornáce, et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebátur super fornácem cúbitis quadragínta novem : et erúpit, et incéndit, quos répperit juxta fornácem de Chaldaéis, minístros regis, qui eam incendébant. Et non tétigit eos omníno ignis, neque contristavit, nec quidquam moléstiæ íntulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes :

Hic non respondetur Deo grátias.

Hymnus
Dan. ibid., 52–56

B

enedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in saécula.

Et benedíctum nomen glóriæ tuæ, quod est sanctum. Et laudábile et gloriósum in saécula.

Benedíctus es in templo sancto glóriæ tuæ. Et laudábilis et gloriósus in saécula.

Benedíctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudábilis et gloriósus in saécula.

Benedíctus es super sceptrum divinitátis tuæ. Et laudábilis et gloriósus in saécula.

Benedíctus es, qui sedes super Chérubim, íntuens abýssos. Et laudábilis et gloriósus in saécula.

Benedíctus es, qui ámbulas super pennas ventórum et super undas maris. Et laudábilis et gloriósus in saécula.

Benedícant te omnes Angeli et Sancti tui. Et laudent te et gloríficent in saécula.

Benedícant te cæli, terra, mare, et ómnia quæ in eis sunt. Et laudent te et gloríficent in saécula.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Et laudábili et glorióso in saécula.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper : et in saécula sæculórum. Amen. Et laudábili et glorióso in saécula.

Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in saécula.

Hic dicitur V/. Dóminus vobíscum, sine Flectámus génua.

   Orémus.  

Oratio

 

D

eus, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium : concéde propítius; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum. Per Dóminum.

Aliæ Orationes, ut supra.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Thessalonicénses     Thess. 5, 14-23

F

ratres : Rogámus vos, corrípite inquiétos, consolámini pusillánimes, suscípite infirmos, patiéntes estóte ad omnes. Vidéte, ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectámini in ínvicem, et in omnes. Semper gaudéte. Sine intermissióne oráte. In ómnibus grátias ágite : hæc est enim volúntas Dei in Christo Jesu in ómnibus vobis. Spíritum nolíte exstínguere. Prophetías nolíte spérnere. Omnia autem probáte : quod bonum est tenéte. Ab omni spécie mala abstinéte vos. Ipse autem Deus pacis sanctíficet vos per ómnia : ut ínteger spíritus vester, et ánima, et corpus sine queréla, in advéntu Dómini nostri Jesu Christi servétur.

Tractus. Ps. 116, 1-2. Laudáte Dóminum, omnes gentes : et collaudáte eum, omnes pópuli. V/. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus : et véritas Dómini manet in ætérnum.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum          Matth. 17, 1-9

I

n illo témpore : Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et duxit illos in montem excélsum seórsum : et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol : vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce, apparuérunt illis Moyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum : Dómine, bonum est nos hic esse : si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui : ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Jesus, et tétigit eos, dixítque eis : Súrgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Jesum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Jesus, dicens : Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.

Offertorium. Ps. 87, 2-3. Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te : intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.

Secreta

P

ræséntibus sacrifíciis, quaésumus, Dómine, jejúnia nostra sanctífica : ut, quod observántia nostra profitétur extrínsecus, intérius operétur. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio de Quadragesima.

Communio. Ps. 7, 2. Dómine, Deus meus, in te sperávi : líbera me ab ómnibus persequéntibus me, et éripe me.

Postcommunio

S

anctificatiónibus tuis, omnípotens Deus, et vítia nostra curéntur, et remédia nobis ætérna provéniant. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

Super populum : Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio

F

idéles tuos, Deus, benedíctio desideráta confírmet : quæ eos et a tua voluntáte numquam fáciat discrepáre, et tuis semper indúlgeat benefíciis gratulári. Per Dóminum.

_______________

 

Feria Quarta Cinerum | Feria Quinta post Cineres | Feria Sexta post Cineres | Sabbato post Cineres | Dominica Prima in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta Quatuor Temporum Quadragesimæ | Feria Quinta | Feria Sexta Quatuor Temporum Quadragesimæ | Sabbato Quatuor Temporum Quadragesimæ | Dominica Secunda in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica Tertia in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica Quarta in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2009 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve