Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Missale Romanum > Proprium de Tempore

 

 

sabbato

post  dominicam  tertiam

in  quadragesima

Simplex

Statio ad S. Susannam

   Introitus  

Ps. 5, 2-3

 

V

erba mea áuribus pércipe, Dómine, intéllige clamórem meum : inténde voci oratiónis meæ, Rex meus et Deus meus. Ps. ibid., 4. Quóniam ad te orábo, Dómine : mane exáudies vocem meam. V/. Glória Patri. Verba.

Oratio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui se, affligéndo carnem, ab aliméntis ábstinent; sectándo justítiam, a culpa jejúnent. Per Dóminum.

Aliæ Orationes, ut supra.

Léctio Daniélis Prophétæ
Dan.13, 1-9, 15-17, 19-30 et 33-62

I

n diébus illis : Erat vir hábitans in Babylóne, et nomen ejus Jóakim : et accépit uxorem nómine Susánnam, fíliam Helcíæ, pulchram nimis, et timéntem Deum : paréntes enim illíus, cum essent justi, erudiérunt fíliam suam secúndum legem Móysi. Erat autem Jóakim dives valde, et erat ei pomárium vicínum dómui suæ : et ad ipsum confluébant Judaéi, eo quod esset honorabílior ómnium. Et constítuti sunt de pópulo duo senes júdices in illo anno : de quibus locútus est Dóminus : Quia egréssa est iníquitas de Babylóne a senióribus judícibus, qui videbántur régere pópulum. Isti frequentábant domum Jóakim, et veniébant ad eos omnes, qui habébant judícia. Cum autem pópulus revertísset per merídiem, ingrediebátur Susánna, et deambulábat in pomário viri sui. Et vidébant eam  senes cotídie ingrediéntem et deambulántem : et exarsérunt in concupiscéntiam ejus : et evertérunt sensum suum, et declinavérunt óculos suos, ut non vidérent cælum, neque recordaréntur judiciórum justórum. Factum est autem, cum observárent diem aptum, ingréssa est aliquándo sicut heri et núdius tértius, cum duábus solis puéllis, voluítque lavári in pomário : æstus quippe erat, et non erat ibi quisquam, præter duos senes abscónditos et contemplántes eam. Dixit ergo puéllis : Afférte mihi óleum et smígmata, et óstia pomárii cláudite, ut laver. Cum autem egréssæ essent puéllæ, surrexérunt duo senes, et accurrérunt ad eam, et dixérunt : Ecce, óstia pomárii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscéntia tui sumus : quam ob rem assentíre nobis, et commiscére nobiscum. Quod si nolúeris,dicémus contra te testimónium, quod fúerit tecum júvenis, et ob hanc causam emíseris puéllas a te. Ingémuit Susánna, et ait : Angústiæ sunt mihi úndique : si enim hoc égero, mors mihi est : si autem non egero, non effúgiam manus vestras. Sed mélius est mihi absque ópere incídere in manus vestras, quam peccáre in conspéctu Dómini. Et exclamávit voce magna Susánna : exclamavérunt autem et senes adversus eam. Et cucúrrit unus ad óstia pomárii, et aperuit. Cum ergo audíssent clamórem fámuli domus in pomário, irruérunt per postícum, ut vidérent, quidnam esset. Postquam autem senes locúti sunt, erubuérunt servi veheménter : quia numquam dictus fúerat sermo hujuscémodi de Susánna. Et facta est dies crástina. Cumque venísset pópulus ad Jóakim virum ejus, venérunt et duo senióres, pleni iníqua cogitatióne advérsus Susánnam, ut interfícerent eam. Et dixérunt coram pópulo : Míttite ad Susánnam fíliam Helcíæ, uxórem Jóakim. Et statim misérunt. Et venit cum paréntibus et fíliis et univérsis cognátis suis. Fiébant ígitur sui, et omnes qui nóverant eam. Consurgéntes autem duo senióres in médio pópuli, posuérunt manus suas super caput ejus. Quæ flens suspéxit ad cælum : erat enim cor ejus fidúciam habens in Dómino. Et dixérunt senióres : Cum deambularémus in pomário soli, ingréssa est hæc cum duábus puéllis : et clausit óstia pomárii, et dimísit a se puéllas. Venítque ad eam adoléscens, qui erat abscónditus, et concúbuit cum ea. Porro nos, cum essémus in ángulo pomárii, vidéntes iniquitátem, cucúrrimus ad eos, et vídimus eos páriter commiscéri. Et illum quidem non quívimus comprehéndere, quia fórtior nobis erat, et apértis óstiis exsilívit : hanc autem cum apprehendissémus, interrogávimus, quisnam esset adoléscens, et nóluit indicáre nobis : hujus rei testes sumus. Crédidit eis multitúdo quasi sénibus et judícibus pópuli, et condemnavérunt eam ad mortem. Exclamávit autem voce magna Susánna, et dixit : Deus ætérne, qui absconditórum es cógnitor, qui nosti ómnia, ántequam fiant, tu scis, quóniam falsum testimónium tulérunt contra me : et ecce, mórior, cum nihil horum fécerim, quæ isti malitióse composuérunt advérsum me. Exaudívit autem Dóminus vocem ejus. Cumque ducerétur ad mortem, suscitávit óminus spíritum sanctum pueri junióris, cujus nomen Dániel. Et exclamávit voce magna : Mundus ego sum a sánguine hujus. Et convérsus omnis pópulus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locútus es? Qui cum staret in médio eórum, ait : Sic fátui, fílii Israël, non judicántes, neque quod verum est cognoscéntes, condemnástis fíliam Israël? Revertímini ad judícium, quia falsum testimónium locúti sunt advérsus eam. Revérsus est ergo pópulus cum festinatióne. Et dixit ad eos Dániel : Separáte illos ab ínvicem procul, et dijudicábo eos. Cum ergo divísi essent alter ab áltero, vocávit unum de eis, et dixit ad eum : Inveteráte diérum malórum, nunc venérunt peccáta tua,  quæ operabáris prius : júdicans judícia injústa, innocéntes ópprimens, et dimíttens nóxios, dicénte Dómino : Innocéntem et justum non interfícies. Nunc ergo, si vidisti eam, dic, sub qua arbóre vidéris eos colloquéntes sibi. Qui ait : Sub schino. Dixit autem Dániel : Recte mentítus es in caput tuum. Ecce enim, Angelus Dei, accépta senténtia ab eo, scindet te médium. Et, amóto eo, jussit veníre álium, et dixit ei : Semen Chánaan, et non Juda, spécies decépit te, et concupiscéntia subvértit cor tuum : sic faciebátis filiábus Israël, et illæ timéntes loquebántur vobis : sed fília Juda non sustínuit iniquitátem vestram. Nunc ergo dic mihi, sub qua arbórecomprehénderis eos loquéntes sibi. Qui ait : Sub prino. Dixit autem ei Dániel : Recte mentítus es et tu in caput tuum : manet enim Angelus Dómini, gládium habens, ut secet te médium, et interfíciat vos. Exclamávit ítaque omnis cœtus voce magna, et benedixérunt Deum, qui salvat sperántes in se. Et consurrexérunt advérsus duos senióres (convícerat enim eos Dániel ex ore suo falsum dixísse testimónium), fecerúntque eis, sicut male égerant advérsus próximum : et interfecérunt eos, et salvátus est sanguis innóxius in die illa.

Graduale. Ps. 22, 4. Si ámbulem in médio umbræ mortis, non timébo mala : quóniam tu mecum es, Dómine. V/. Virga tua et báculus tuus, ipsa me consoláta sunt.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem               Joann. 8, 1-11

I

n illo témpore : Perréxit Jesus in montem Olivéti : et dilúculo íterum venit in templum, et omnis pópulus venit ad eum, et sedens docébat eos. Addúcunt autem scribæ et pharisaéi mulíerem in adultério deprehénsam : et statuérunt eam in médio, et dixérunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehénsa est in adultério. In lege autem Móyses mandávit nobis hujúsmodi lapidáre. Tu ergo quid dicis? Hoc autem dicébant tentántes eum, ut possent accusáre eum. Jesus autem inclínans se deórsum, dígito scribébat in terra. Cum ergo perseverárent interrogántes eum, eréxit se, et dixit eis : Qui sine peccáto est vestrum, primus in illam lápidem mittat. Et íterum se inclínans, scribébat in terra. Audiéntes autem unus post unum exíbant, incipiéntes a senióribus : et remánsit solus Jesus, et múlier in médio stans. Erigens autem se Jesus, dixit ei : Múlier, ubi sunt, qui te accusábant? nemo te condemnávit?Quæ dixit : Nemo, Dómine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnábo : Vade, et jam ámplius noli peccáre.

Offertorium. Ps. 118, 133. Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum : ut non dominétur mei omnis injustítia, Dómine.

Secreta

C

oncéde, quaésumus, omnípotens Deus : ut hujus sacrifícii munus oblátum, fragilitátem nostram ab omni malo purget semper et múniat. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio de Quadragesima.

Communio. Joann. 8, 10 et 11. Nemo te condemnávit, mulier? Nemo, Dómine. Nec ego te condemnábo : jam ámplius noli peccáre.

Postcommunio

Q

uaésumus, omnípotens Deus : ut inter ejus membra numerémur, cujus córpori communicámus et sánguini : Qui tecum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

Super populum : Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio

P

ræténde, Dómine, fidélibus tuis déxteram cæléstis auxílii : ut te toto corde perquírant; et, quæ digne póstulant, cónsequi mereántur. Per Dóminum.

_______________

 

Feria Quarta Cinerum | Feria Quinta post Cineres | Feria Sexta post Cineres | Sabbato post Cineres | Dominica Prima in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta Quatuor Temporum Quadragesimæ | Feria Quinta | Feria Sexta Quatuor Temporum Quadragesimæ | Sabbato Quatuor Temporum Quadragesimæ | Dominica Secunda in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica Tertia in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica Quarta in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2009 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve