unavocevenetia.jpg

 

Missale Romanum > Proprium de Tempore > Feria Quarta Quatuor Temporum Septembris

 

 

 

Ordo Missæ | Præfationes | Canon Missæ

Dominica Decima Septima post Pentecosten

 

feria   quarta

quatuor   temporum

septembris

Simplex

Statio ad S. Mariam majorem

 

 

 

Introitus                                      Ps. 80, 2, 3, 4 et 5

E

Xsultáte Deo, adjutóri nostro : jubiláte Deo Jacob : súmite psalmum jucúndum cum cíthara : cánite in inítio mensis tuba, quia præcéptum in Israël est, et judícium Deo Jacob. Ps. ibid., 6. Testimónium in Jo­seph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti : lin­guam, quam non nóverat, audívit. V). Glória Patri. Exsultáte.

Post Kýrie, eléison, dicitur :

Orémus. Flectámus génua.

R). Leváte.

Oratio

M

Isericórdiæ tuæ remédiis, quaésumus, Dómine, fragílitas nostra subsístat : ut, quæ sua conditióne attéritur, tua deméntia reparétur. Per Dóminum.

Léctio Amos Prophétæ
Amos 9, 13-15

H

Æc dicit Dóminus Deus : Ecce, dies véniunt : et com­prehéndet arátor messórem, et calcátor uvæ mit­téntem semen : et stillábunt montes dulcédinem, et omnes colles culti erunt. Et convértam captivitátem pópuli mei Israël : et ædificábunt civitátes desértas et inhabitábunt : et plantábunt víneas et bibent vinum eárum : et fácient hortos et cómedent fructus eórum. Et plantábo eos super humum suam : et non evéllam eos ultra de terra sua, quam dedi eis : dicit Dóminus, Deus tuus.

Graduale. Ps. 112, 5-7. Quis sicut Dóminus, Deus noster, qui in altis hábitat, et humilia réspicit in cælo et in terra? V). Súscitans a terra ínopem et de stércore érigens páuperem.

Hic dicitur V). Dóminus vobíscum, sine Flectámus génua.

Orémus                                                    Oratio

P

Ræsta, quaésumus, Dómine, famíliæ tuæ supplicánti : ut, dum a cibis corporálibus se ábstinet, a vítiis quo­que mente jejúnet. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra. [↑]

Léctio libri Esdræ
Neh. vel II Esdr. 8, 1-10

I

N diébus illis : Congregátus est omnis pópulus quasi vir unus ad platéam, quæ est ante portam aquárum : et dixérunt Esdræ scribæ, ut afférret librum legis Moysi, quam præcéperat Dóminus Israéli. Attulit ergo Esdras sacérdos legem coram multitúdine virórum et mulíerum, cunctísque qui póterant in­tellígere, in die prima mensis séptimi. Et legit in eo apérte in platéa, quæ erat ante portam aquárum, de mane usque ad médiam diem, in conspéctu virórum et mulíerum et sapiéntium : et aures omnis pópuli erant eréctæ ad librum. Stetit autem Esdras scriba su­per gradum lígneum, quem fécerat ad loquendum. Et apéruit librum coram omni pópulo : super univérsum quippe pópulum eminébat : et cum aperuísset eum, stetit omnis pópulus. Et benedíxit Esdras Dómino, Deo magno : et respóndit omnis pópulus : Amen, Amen : élevans manus suas : et incurváti sunt et ado­ravérunt Deum proni in terram. Porro levítæ silén­tium faciébant in pópulo ad audiéndam legem : pópu­lus autem stabat in gradu suo. Et legérunt in libro le­gis Dei distíncte et apérte ad intelligéndum : et in­tellexérunt, cum legerétur. Dixit autem Nehemías, et Esdras sacérdos et scriba, et levítæ interpretán­tes univérso pópulo : Dies sanctificátus est Dómino, Deo nostro, nolíte lugére et nolíte flere. Et dixit eis : Ite, comédite pínguia et bíbite mulsum, et míttite partes his, qui non præparavérunt sibi : quia sanctus dies Dómini est, et nolíte contristári : gáudium éte­nim Dómini est fortitúdo nostra.

Graduale. Ps. 32, 12 et 6. Beáta gens, cujus est Dómi­nus Deus eórum : pópulus, quem elégit Dóminus in hereditátem sibi. V). Verbo Dómini cæli firmáti sunt : et spíritu oris ejus omnis virtus eórum.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Marcum            Marc. 9, 16-28

I

N illo témpore : Respóndens unus de turba, dixit ad Jesum : Magíster, áttuli fílium meum ad te, habéntem spíritum mutum : qui, ubicúmque eum apprehénde­rit, allídit illum, et spumat et stridet déntibus et aréscit : et dixi discípulis tuis, ut ejícerent illum, et non potúerunt. Qui respóndens eis, dixit : O generátio incrédula, quámdiu apud vos ero? quámdiu vos pá­tiar? Afférte illum ad me. Et attúlerunt eum. Et cum vidísset eum, statim spíritus conturbávit illum : et elísus in terram, volutabátur spumans. Et interrogávit patrem ejus : Quantum témporis est, ex quo ei hoc áccidit? At ille ait : Ab infántia : et frequénter eum in ignem et in aquas misit, ut eum pérderet. Sed si quid potes, ádjuva nos, misértus nostri. Jesus autem ait illi : Si potes credere, ómnia possibília sunt cre­dénti. Et contínuo exclámans pater pueri, cum lácri­mis ajébat : Credo, Dómine : ádjuva incredulitátem meam. Et cum vidéret Jesus concurréntem turbam, comminátus est spirítui immundo, dicens illi : Surde et mute spíritus, ego præcípio tibi, exi ab eo : et ám­plius ne intróëas in eum. Et exclámans et multum discérpens eum, éxiit ab eo, et factus est sicut mór­tuus, ita ut multi dícerent : Quia mórtuus est. Jesus autem tenens manum ejus, elevávit eum, et surréxit. Et cum introísset in domum, discípuli ejus secréto interrogábant eum : Quare nos non potúimus ejícere eum? Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exíre nisi in oratióne et jejúnio.

Offertorium. Ps. 118, 47 et 48. Meditábor in mandátis tuis, quæ diléxi valde : et levábo manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi.

Secreta

H

Æc hóstia, Dómine, quaésumus, emúndet nostra delícta : et ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra. [↑]

Communio. II Esdr. 8, 10. Comédite pínguia et bíbite mulsum, et míttite partes his, qui non præparavérunt sibi : sanctus enim dies Dómini est, nolíte contristári : gáudium étenim Dómini est fortitúdo nostra.

Postcommunio

S

Uméntes, Dómine, dona cæléstia, supplíciter de­precámur : ut, quæ sédula servitúte, donánte te, géri­mus, dignis sénsibus tuo múnere capiámus. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra. [↑]

 

 

Feria Sexta Quatuor Temporum Septembris

Ordo Missæ | Præfationes | Canon Missæ

Vangelo latino-italiano pdf

 

 

 

Ad principium

 


Scribe | Ad paginam principalem


© 2001 - 2015  Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.