Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Martii

 

 

DIE  10  martII

ss.  xl  martyrum

Semiduplex

   Introitus  

Ps. 33, 18.

 

C

lamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos : et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. Ps. ibid., 2. Benedícam Dóminum in omni témpore : semper laus ejus in ore meo..  V/. Glória Patri. Clamavérunt.

Oratio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui gloriósos Mártyres fortes in sua confessióne  cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus. Per Dóminum.

Et, in Missis non conventualibus, fit Commemoratio Feriæ juxta Rubricas.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Hebraéos         Hebr. 11, 33-39

F

ratres : Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt ímpetum ignis, effugérunt aciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum : accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos : álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem : alii vero ludíbria et vérbera expérti, ínsuper et víncula et cárceres : lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt : circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflícti : quibus dignus non erat mundus : in solitudínibus errántes, in móntibus et spelúncis et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale. Ps. 132, 1-2. Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! V/. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.

Tractus. Ps. 125, 5-6. Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V/. Eúntes ibant et fiébant, mitténtes sémina sua. V/. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam
                   Luc. 6, 17-23

I

n illo témpore : Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judaéa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere : quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis óculis in discípulos suos, dicébat : Beáti, páuperes : quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis : quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis : quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte : ecce enim, merces vestra multa est in cælo.

Offertorium. Ps. 31, 11. Lætámini in Dómino et exsultáte, justi : et gloriámini, omnes recti corde.

Secreta

P

reces, Dómine, tuórum réspice oblationésque fidélium : ut et tibi gratæ sint pro tuórum festivitáte Sanctórum, et nobis cónferant tuæ propitiatiónis auxílium. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriæ, ut supra.

Communio. Matth. 12, 50. Quicúmque fécerit voluntátem Patris mei, qui in cælis est : ipse meus frater et soror et mater est, dicit Dóminus.

Postcommunio

S

anctórum tuórum, Dómine, intercessióne placátus : præsta, quaésumus; ut, quæ temporáli celebrámus actióne, perpétua salvatióne capiámus. Per Dóminum,

Et fit Commemoratio Feriæ, ut supra; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.

_______________

 

S. Casimiri Conf. | Pro. Lucio I Papa et Mart. | Ss. Perpetuæ et Felicitatis Mm. | S. Thomæ de Aquino Conf. et Eccl. Doct. | S. Joannis de Deo Conf. | S. Franciscæ Romanæ Vid. | Ss. Quadraginta Mm. | S. Gregorii Papæ Conf. et Eccl. Doct. | S. Patricii Ep. et Conf. | S. Cyrilli Ep. Hierosolymitani, Conf. et Eccl. Doct. | S. JOSEPH SPONSI B. M. V. CONF. | S. Benedicti Abb. | S. Gabrielis Archangeli | IN ANNUNTIATIONE B. M. V. | S. Joannis Damasceni, Conf. et Eccl. Doct. | S. Joannis a Capistrano Conf. | Septem Dolorum B. Mariæ Virg.

 

Ad principium

_______________

© 2001-2009 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve