Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Martii

 

 

DIE  19  martII

s.  joseph  sponsi  b.  m.  v.

confessoris

Duplex  I  classis

Hodie in Choro post Tertiam dicitur Missa conventualis de Festo, et extra Chorum post Nonam legitur Missa de Feria; de qua tamen prohibentur Missæ privatæ.

   Introitus  

Eccli. 15, 5

 

J

ustus ut palma florébit : sicut cedrus Líbani multiplicábitur : plantátus in domo Dómini : in átriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2. Bonum est confitéri Dómino : et psállere nómini tuo, Altíssime.V/. Glória Patri. Justus.

Oratio

S

anctíssimæ Genitrícis tuæ Sponsi, quaésumus, Dómine, méritis adjuvémur : ut, quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur : Qui vivis.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ in Missis non conventualibus, juxta Rubricas.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 45, 1-6

D

iléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.

Graduale. Ps. 20, 4-5. Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis : posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. V/. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in saéculum saéculi.

Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus : generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiæ in domo ejus : et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Tempore Paschali, omissis Graduali et Tractu, dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum : stolam glóriæ índuit eum. Allelúja. V/. Osee 14, 6. Justus germinábit sicut lílium : et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum
           Matth. 1, 18-21

C

um esset desponsáta mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem, vir ejus, cum esset justus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium, et vocábis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.

Credo.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso : et in nómine meo exaltábitur cornu ejus (T. P. allelúja).

Secreta

D

ébitum tibi, Dómine, nostræ réddimus servitútis, supplíciter exorántes : ut, suffrágiis beáti Joseph, Sponsi Genitrícis Fílii tui Jesu Christi, Dómini nostri, in nobis tua múnera tueáris, ob cujus venerándam festivitátem laudis tibi hóstias immolámus. Per eúndem Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ, ut supra.

Præfatio de S. Joseph Et te in Festivitáte.

Communio. Matth. 1, 20. Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est (T. P. allelúja).

Postcommunio

A

désto nobis, quaésumus, miséricors Deus : et, intercedénte pro nobis beáto Joseph Confessóre, tua circa nos propitiátus dona custódi. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ, ut supra; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.

Pro votiva de S. Joseph dicitur Missa Adjútor, quæ habetur inter Missas votivas circa finem Missalis infra.

_______________

 

S. Casimiri Conf. | Pro. Lucio I Papa et Mart. | Ss. Perpetuæ et Felicitatis Mm. | S. Thomæ de Aquino Conf. et Eccl. Doct. | S. Joannis de Deo Conf. | S. Franciscæ Romanæ Vid. | Ss. Quadraginta Mm. | S. Gregorii Papæ Conf. et Eccl. Doct. | S. Patricii Ep. et Conf. | S. Cyrilli Ep. Hierosolymitani, Conf. et Eccl. Doct. | S. JOSEPH SPONSI B. M. V. CONF. | S. Benedicti Abb. | S. Gabrielis Archangeli | IN ANNUNTIATIONE B. M. V. | S. Joannis Damasceni, Conf. et Eccl. Doct. | S. Joannis a Capistrano Conf. | Septem Dolorum B. Mariæ Virg.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2009 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve