Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
DIE 19 Augusti
Sancti joannis eudes
Confessoris
Duplex
Missa Os justi, de Communi Confessoris non Pontificis 1° loco infra, præter Orationem sequentem :
Oratio
D
eus, qui beátum Joánnem, Confessórem tuum, ad cultum sacrórum Córdium Jesu et Maríæ rite promovéndum, mirabíliter inflammásti, et per eum novas in Ecclésia tua famílias congregáre voluísti : præsta, quaésumus; ut, cujus pia mérita venerámur, virtútum quoque instruámur exémplis. Per eúndem Dóminum.
Et fit Commemoratio Octavæ Assumptionis :
Oratio
O
mnípotens sempitérne Deus, qui Immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genitrícem, córpore et ánima ad cæléstem glóriam assumpsísti : concéde, quaésumus; ut, ad superna semper inténti, ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes. Per eúndem Dóminum.
Credo, ratione Octavæ.
Secreta *
L
audis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum : quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.
Pro Octava Assumptionis Secreta
A
scéndat ad te, Dómine, nostræ devotiónis oblátio, et, beatíssima Vírgine María in cælum assúmpta intercedénte, corda nostra, caritátis igne succénsa, ad te júgiter ádspirent. Per Dóminum.
Præfatio de Octava.
Postcommunio *
R
efécti cibo potúque cælésti, Deus noster, te súpplices exorámus : ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.
Pro Octava Assumptionis Postcommunio
S
umptis, Dómine, salutáribus sacraméntis : da, quaésumus; ut, méritis et intercessióne beátæ Vírginis Maríæ in cælum assúmptæ, ad resurrectiónis glóriam perducámur : Per Dóminum.
_______________
S. Petri Ap. ad Vincula | Pro Ss. Machabæis Mm. | S. Alfonsi Mariæ de Ligorio Ep., Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Stephano I Pp. et Mart. | In Inventione S. Stephani Protomart. | S. Dominici Conf. | In Dedicatione S. Mariæ ad Nives | In Transfiguratione D. N. J. C. | Pro Ss. Xysto II Pp. Felicissimo et Agapito Mm. | S. Cajetani Conf. | Pro S. Donato Ep. et Mart. | Ss. Cyriaci, Largi et Smaragdi Mm. | S. Joannis Mariæ Vianney Conf. | In Vigilia S. Laurentii Mart. | Pro S. Romano Mart. | S. Laurentii Mart. | Ss. Tiburtii et Susannæ Virg. Mm. | S. Claræ Virg. | Ss. Hippolyti et Cassiani Mm. | In Vigilia Assumptionis B. Mariæ Virg. | Pro S. Eusebio Conf. | IN ASSUMPTIONE B. MARIÆ VIRG. | S. Joachim Patris B. M. V., Conf. | S. Hyacinthi Conf. | Pro Octava S. Laurentii Mart. | Pro S. Agapito Mart. | S. Joannis Eudes Conf. | S. Bernardi Abb. et Eccl. Doct. | S. Joannæ Franciscæ Fremiot de Chantal Vid. | Immaculati Cordis B. Mariæ Virg. | Pro Ss. Timotheo, Hippolyto et Symphoriano Mm. | S. Philippi Benitii Conf. | In Vigilia S. Bartholomæi Ap. | S. Bartholomæi Ap. | S. Ludovoci Regis, Conf. | S. Zephyrini Pp. et Mart. | S. Josephi Calasanctii Conf. | S. Augustini Ep., Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Hermete Mart. | In Decollatione S. Joannis Baptistæ | Pro S. Sabina Mart. | S. Rosæ a Sancta Maria Virg. Limanæ | Pro Ss. Felice et Audacto Mm. | S. Raymundi Nonnati Conf.
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve