Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Commune   unius   Martyris

extra  Tempus  Paschale

I

Pro  Martyre  Pontifice

   Introitus  

Eccli. 45, 30

 

S

tátuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum : ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David : et omnis mansuetúdinis eius. V/. Glória Patri. Státuit.

Oratio

I

nfirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus : et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Jacóbi
Apóstoli      Jac. 1, 12-18

C

aríssimi : Beátus vir, qui suffert tentatiónem : quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se. Nemo, cum tentátur, dicat, quóniam a Deo tentátur : Deus enim intentátor malórum est : ipse autem néminem tentat. Unusquísque vero tentátur a concupiscéntia sua abstráctus et illéctus. Deínde concupiscéntia cum concéperit, parit peccátum : peccátum vero cum consummátum fúerit, génerat mortem. Nolíte ítaque erráre, fratres mei dilectíssimi. Omne datum óptimum et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium áliquod creatúræ ejus.

Graduale. Ps. 88, 21-23. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum : manus enim mea auxiliábitur ei, et brácchium meum confortábit eum. V/. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 109, 4. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ eius tribuísti ei : et voluntáte labiórum eius non fraudásti eum. V/. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. V/. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                Luc. 14, 26-33

I

n illo témpore : Dixit Jesus turbis : Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes : Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.  

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso : et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.

Secreta

H

óstias tibi, Dómine, beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme : et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Communio. Ps. 88, 36 et 37-38. Semel jurávi in sancto meo : Semen ejus in ætérnum manébit : et sedes ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in cælo fidélis.

Postcommunio

R

efécti participatióne múneris sacri, quaésumus, Dómine Deus noster : ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

II

Pro  Martyre  Pontifice

Altera  Missa

   Introitus  

Dan. 3, 84 et 87

 

S

acerdótes Dei, benedícite Dóminum : sancti et húmiles corde, laudáte Deum. Ibid., 57. Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino : laudáte et superexaltáte eum in saécula. V/. Glória Patri. Sacerdótes.

Oratio

D

eus, qui nos beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis ánnua sollemnitáte lætíficas : concede propítius; ut, cujus natalícia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Corínthios         II Cor. 1, 3-7

F

ratres : Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra : ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo. Quóniam sicut abundant passiónes Christi in nobis : ita et per Christum abúndat consolátio nostra. Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte, sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúndem passiónum, quas et nos pátimur : ut spes nostra firma sit pro vobis : sciéntes, quod, sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis : in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale. Ps. 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum. V/. Et constituísti eum super opera manuum tuárum, Dómine.

Allelúja, allelúja. V/. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus : generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus : et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum        Matth. 16, 24-27

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam : qui autem perdiderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimae vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis : et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.  

Offertorium. Ps. 88, 21-22.  Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum  : manus enim mea auxiliábitur ei, et brácchium meum confortábit eum.

Secreta

M

únera tibi, Dómine, dicáta sanctífica : et, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.

Communio. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Postcommunio

H

æc nos commúnio, Dómine, purget a crímine : et, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, cæléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.

III

Pro  Martyre  non  Pontifice

   Introitus  

Ps. 20, 2-3

 

I

n virtúte tua, Dómine, lætábitur justus : et super salutáre tuum exsultábit veheménter : desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. Ps. Ibid., 4. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis : posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. V/. Glória Patri. In virtúte.

Oratio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui beáti N. Mártyris tui natalícia cólimus, intercessióne ejus, in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ
Sap. 10, 10-14

J

ustum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum : honestávit illum in labóribus, et complévit labóres illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret, et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non denlíquit, sed a peccatóribus liberávit eum : descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant : et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus Deus noster.

Graduale. Ps. 111, 1-2. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus : generátio rectórum benedicétur.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur :

Tractus. Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei : et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. V/. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. V/. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum        Matth. 10, 34-42

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Nolíte arbitrári quia pacem vénerim míttere in terram : non veni pacem míttere, sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum, et fíliam advérsus matrem suam, et nurum advérsus socrum suam : et inimíci hóminis, doméstici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus. Et qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus. Qui invénit ánimam suam, perdet illam : et qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Qui récipit vos, me récipit : et qui me récipit, récipit eum, qui me misit. Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ accípiet : et qui récipit justum ín nómine justi, mercédem justi accípiet. Et quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígidæ tantum in nómine discípuli : amen dico vobis, non perdet mercédem suam.  

Offertorium. Ps. 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum : et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.

Secreta

M

unéribus nostris, quaésumus, Dómine, precibúsque suscéptis : et cæléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

Communio. Mt. 16, 24. Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.

Postcommunio

D

a, quaésumus, Dómine Deus noster : ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu. Per Dóminum.

IV

Pro  Martyre  non  Pontifice

Altera  Missa

   Introitus  

Ps. 63, 11

 

L

ætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo : et laudabúntur omnes recti corde. Ps. Ibid., 2 Exáudi, Deus, oratiónem meam, cum déprecor : a timóre inimíci éripe ánimam meam. V/. Glória Patri. Lætábitur.

Oratio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, intercedénte beáto N. Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberémur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
II Tim. 2, 8-10; 3, 10-12

C

aríssime : Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans : sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória cælésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes : quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris : quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.

Graduale. Ps. 36, 24.  Justus cum cecíderit, non collidétur : quia Dóminus suppónit manum suam. V/. Ibid., 26. Tota die miserétur, et cómmodat : et semen ejus in benedictióne erit.

Allelúja, allelúja. V/. Joann. 8, 12. Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris : sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus : generátio rectórum benedicétur. V/ : Glória et divítiæ in domo ejus : et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum       Matth. 10, 26-32

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Nihil est opértum, quod non revelábitur : et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine : et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere : sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt : et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére : multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui conífitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.  

Post Septuagesimam in fine sequentis Offertorii Allelúja omittitur.

Offertorium. Ps. 20, 4-5. Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso : vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.

Secreta

A

ccépta sit in conspéctu tuo, Dómi ne, nostra devótio : et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus sollemnitáte defértur. Per Dóminum.

Communio. Joann. 12, 26. Qui mihi minístrat, me sequátur : et ubi sum ego, illic et miníster meus erit.

Postcommunio

R

efécti participatióne múneris sacri, quaésumus, Dómine Deus noster : ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

Item aliæ Epistolæ et aliud Evangelium de Communi unius Martyris extra Tempus Paschale :

Léctio Epístolæ beáti Jacóbi
Apóstoli       Jac. 1, 2-12

C

aríssimi : Omne gáudium existimáte, cum in tentatiónes várias incidéritis : sciéntes, quod probátio fídei vestræ patiéntiam operátur. Patiéntia autem opus perféctum habet : ut sitis perfécti et íntegri, in nullo deficiéntes. Si quis autem vestrum índiget sapiéntia, póstulet a Deo, qui dat ómnibus affluénter, et non impróperat : et dábitur ei. Póstulet autem in fide nihil haésitans : qui enim haésitat, símilis est flúctui maris, qui a vento movétur et circumfértur. Non ergo aéstimet homo ille quod accípiat áliquid a Dómino. Vir duplex ánimo incónstans est in ómnibus viis suis. Gloriétur autem frater húmilis in exaltatióne sua : dives autem in humilitáte sua, quóniam sicut flos fæni transíbit : exórtus est enim sol cum ardóre, et arefécit fænum, et flos ejus décidit, et decor vultus ejus depériit : ita et dives in itinéribus suis marcéscet. Beátus vir, qui suffert tentatiónem : quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se.

Epistola Communicántes Christi passiónibus, ut pro Ss. Gervasio et Protasio Mm., die 19 Junii.

Evangelium Nisi granum fruménti, ut in festo S. Laurentii Martyris, die 10 Augusti.

_______________

 

In Vigilia Apostolorum | Commune unius aut plurium Summorum Pontificum | Commune unius Martyris extra Tempus Paschale | Commune plurimorum Martyrum extra Tempus Paschale | Commune Martyrum Tempore Paschali | Commune Confessoris Pontificis  | Commune Doctorum | Commune Confessoris non Pontificis | Commune Abbatum | Commune Virginum | Commune non Virginum | Commune Dedicationis Ecclesiæ | Commune Festorum B. Mariæ Virginis | Missæ de sancta Maria in Sabbato

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve