Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Dominica   decima   tertia

post   Pentecosten

Semiduplex

   Introitus  

Ps. 73, 20, 19 et 23

 

R

éspice, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum ne derelínquas in finem : exsúrge, Dómine, et júdica causam tuam, et ne obliviscáris voces quæréntium te. Ps. ibid, 1. Ut quid, Deus, reppulísti in finem : irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ? V/. Glória Patri. Réspice.

Oratio

O

mnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum : et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod praécipis. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Gálatas          Gal. 3, 16-22

F

ratres : Abrahæ dictæ sunt promissiónes, et sémini ejus. Non dicit : Et semínibus, quasi in multis; sed quasi in uno : Et sémini tuo, qui est Christus. Hoc autem dico : testaméntum confirmátum a Deo, quæ post quadringéntos et trigínta annos facta est lex, non írritum facit ad evacuándam promissiónem. Nam si ex lege heréditas, jam non ex promissióne. Abrahæ autem per repromissiónem donávit Deus. Quid ígitur lex? Propter transgressiónes pósita est, donec veníret semen, cui promíserat, ordináta per Angelos in manu mediatóris. Mediátor autem uníus non est : Deus autem unus est. Lex ergo advérsus promíssa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificáre, vere ex lege esset justítia. Sed conclúsit Scriptúra ómnia sub peccáto, ut promíssio ex fide Jesu Christi darétur credéntibus.

Graduale. Ps. 73, 20, 19 et 22. Réspice, Dómine, in testaméntum tuum : et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem. V/. Exsúrge, Dómine, et júdica causam tuam : memor esto oppróbrii servórum tuórum.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 89, 1. Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie. Alleluja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam               Luc. 17, 11-19

I

n illo témpore : Dum iret Jesus in Jerúsalem, transíbat per médiam Samaríam et Galilaéam. Et cum ingrederétur quoddam castéllum, occurrérunt ei decem viri leprósi, qui stetérunt a longe; et levavérunt vocem dicéntes : Jesu præcéptor, miserére nostri. Quos ut vidit, dixit : Ite, osténdite vos sacerdótibus. Et factum est, dum irent, mundáti sunt. Unus autem ex illis, ut vidit quia mundátus est, regréssus est, cum magna voce magníficans Deum, et cécidit in fáciem antepedes ejus, grátias agens : et hic erat Samaritánus. Respóndens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundáti sunt? et novem ubi sunt? Non est invéntus, qui redíret et daret glóriam Deo, nisi hic alienígena. Et ait illi : Surge, vade; quia fides tua te salvum fecit.

Credo.

Offertorium. Ps. 30, 15-16. In te sperávi, Dómine; dixi : Tu es Deus meus, in mánibus tuis témpora mea.

Secreta

P

ropitiáre, Dómine, pópulo tuo, propitiáre munéribus : ut, hac oblatióne placátus, et indulgéntiam nobis tríbuas et postuláta concédas. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio de Ssma Trinitate.

Communio. Sap. 16, 20. Panem de cælo dedísti nobis, Dómine, habéntem omne delectaméntum et omnem sapórem suavitátis.

Postcommunio

S

umptis, Dómine, cæléstibus sacraméntis : ad redemptiónis ætérnæ, quaésumus, proficiámus augméntum. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

_______________

 

IN FESTO SSMÆ TRINITATIS | Dominica Prima post Pentecosten | IN FESTO SSMI CORPORIS CHRISTI | Dominica infra Oct. Ssmi Corporis Christi | IN FESTO SACRATISSIMI CORDIS JESU | Dominica infra Oct. Sacratissimi Cordis Jesu | Dominica Quarta post Pentecosten | Dominica Quinta post Pentecosten | Dominica Sexta post Pentecosten | Dominica Septima post Pentecosten | Dominica Octava post Pentecosten | Dominica Nona post Pentecosten | Dominica Decima post Pentecosten | Dominica Undecima post Pentecosten | Dominica Duodecima post Pentecosten | Dominica Decima Tertia post Pentecosten | Dominica Decima Quarta post Pentecosten | Dominica Decima Quinta post Pentecosten | Dominica Decima Sexta post Pentecosten | Dominica Decima Septima post Pentecosten | Feria Quarta Quatuor Temporum Septembris | Feria Sexta Quatuor Temporum Septembris | Sabbato Quatuor Temporum Septembris | Dominica Decima Octava post Pentecosten | Dominica Decima Nona post Pentecosten | Dominica Vigesima post Pentecosten | Dominica Vigesima Prima post Pentecosten | Dominica Vigesima Secunda post Pentecosten | Dominica Vigesima Tertia post Pentecosten | Dominica Tertia quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quarta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quinta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Sexta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Vigesima Quarta et Ultima post Pentecosten | Tabula Orationum

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve