Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Dominica   vigesima   prima

post   Pentecosten

Semiduplex

   Introitus  

Esth. 13, 9 et 10-11

 

I

n voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est qui póssit resístere voluntáti tuæ : tu enim fecísti ómnia, cælum et térram, et univérsa quæ cæli ámbitu continéntur : Dóminus universórum tu es. Ps. 118, 1. Beáti immaculáti in via : qui ámbulant in lege Dómini. V/. Glória Patri. In voluntáte tua.

Oratio

F

amíliam tuam, quaésumus, Dómine, contínua pietáte custódi : ut a cunctis adversitátibus, te protegénte, sit líbera; et in bónis áctibus tuo nómini sit devota. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Ephésios       Ephes. 6, 10-17

F

ratres : Confortámini in Dómino, et in poténtia virtútis ejus. Indúite vos armatúram Dei, ut possítis stare advérsus insídias diáboli. Quóniam non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem : sed advérsus principes, et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum hárum, contra spirituália nequítiæ, in cæléstibus. Proptérea accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et in ómnibus perfécti stare. State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte, et indúti lóricam justítiæ, et calceáti pédes in præparatióne Evangélii pacis : in ómnibus suméntes scutum fídei, in quo possítis ómnia tela nequíssimi ignea exstínguere : et gáleam salútis assúmite : et gládium spíritus, quod est vérbum Dei.

Graduale. Ps. 89, 1-2. Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie. V/. Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis : a saéculo, et usque in saéculum tu es Deus.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 113, 1. In éxitu Israël de Ægýpto, domus Jacob de pópulo bárbaro. Alleluja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum       Matth. 18, 23-35

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc : Assimilátum est regnum cælórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Et cum cœpísset ratiónem pónere, oblátus est ei unus, qui debébat ei decem mília talénta. Cum autem non habéret unde rédderet, jússit eum dóminus ejus venúmdari, et uxórem ejus, et fílios, et ómnia, quæ habébat, et reddi. Prócidens autem servus ille, orábat eum, dicens : Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Misértus autem dóminus servi illíus, dimísit eum, et débitum dimísit ei. Egréssus autem servus ille, invénit unum de consérvis suis, qui debébat ei centum denários : et ténens suffocábat eum, dicens : Redde quod debes. Et prócidens consérvus ejus, rogábat eum, dicens : Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Ille autem nóluit : sed ábiit, et misit eum in cárcerem donec rédderet débitum. Vidéntes autem consérvi ejus quæ fiébant, contristáti sunt valde : et venérunt, et narravérunt dómino suo omnia, quæ facta fúerant. Tunc vocávit illum dóminus suus : et ait illi : Serve nequam, omne débitum dimísi tibi, quóniam rogásti me : nónne ergo opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum? Et irátus dóminus ejus, trádidit eum tortóribus quoadúsque rédderet univérsum débitum. Sic et Pater meus cæléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquísque fratri suo de cordibus vestris.   Italiano

Credo.

Offertorium. Job 1. Vir erat in terra Hus, nómine Job : simplex et rectus, ac timens Deum : quem Satan pétiit, ut tentáret : et data est ei potéstas a Dómino in facultátes, et in carnem ejus : perdidítque omnem substántiam ipsíus, et fílios : carnem quóque ejus gravi úlcere vulnerávit.

Secreta

S

úscipe, Dómine, propítius hóstias : quibus et te placári voluísti, et nobis salútem poténti pietáte restítui. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio de Ssma Trinitate.

Communio. Ps. 118, 81, 84 et 86. In salutári tuo ánima mea, et in vérbum tuum sperávi : quando fácies de persequéntibus me judícium? iníqui persecúti sunt me, ádjuva me, Dómine Deus meus.

Postcommunio

I

mmortalitátis alimóniam consecúti, quaésumus, Dómine : ut, quod ore percépimus, pura mente sectémur. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

_______________

 

IN FESTO SSMÆ TRINITATIS | Dominica Prima post Pentecosten | IN FESTO SSMI CORPORIS CHRISTI | Dominica infra Oct. Ssmi Corporis Christi | IN FESTO SACRATISSIMI CORDIS JESU | Dominica infra Oct. Sacratissimi Cordis Jesu | Dominica Quarta post Pentecosten | Dominica Quinta post Pentecosten | Dominica Sexta post Pentecosten | Dominica Septima post Pentecosten | Dominica Octava post Pentecosten | Dominica Nona post Pentecosten | Dominica Decima post Pentecosten | Dominica Undecima post Pentecosten | Dominica Duodecima post Pentecosten | Dominica Decima Tertia post Pentecosten | Dominica Decima Quarta post Pentecosten | Dominica Decima Quinta post Pentecosten | Dominica Decima Sexta post Pentecosten | Dominica Decima Septima post Pentecosten | Feria Quarta Quatuor Temporum Septembris | Feria Sexta Quatuor Temporum Septembris | Sabbato Quatuor Temporum Septembris | Dominica Decima Octava post Pentecosten | Dominica Decima Nona post Pentecosten | Dominica Vigesima post Pentecosten | Dominica Vigesima Prima post Pentecosten | Dominica Vigesima Secunda post Pentecosten | Dominica Vigesima Tertia post Pentecosten | Dominica Tertia quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quarta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quinta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Sexta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Vigesima Quarta et Ultima post Pentecosten | Tabula Orationum

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve