Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Dominica   tertia

quÆ   SUPERFUIT

POST   EPIPHANIAM

Semiduplex

   Introitus  

Jerem. 29, 11, 12 et 14

 

D

icit Dóminus : Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis : invocábitis me, et ego exáudiam vos : et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2. Benedixísti, Dómine, terram tuam : avertísti captivitátem Jacob. V/. Glória Patri. Dicit.

Oratio

O

mnípotens sempitérne Deus, infirmitátem nostram propítius réspice : atque ad protegéndum nos, déxteram tuæ majestátis exténde. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Romános      Rom. 12, 16-21

F

ratres : Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos : nulli malum pro malo reddéntes : providéntes bona non tantum coram Deo, sed étiam coram ómnibus homínibus. Si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes : Non vosmetípsos defendéntes, caríssimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindícta : ego retríbuam, dicit Dóminus. Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Graduale. Ps. 43, 8-9. Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos : et eos, qui nos odérunt, confudísti. V/. In Deo laudábimur tota die, et in nomine tuo confitébimur in saécula.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 129, 1-2. De profúndis clamávi ad te, Dómine : Dómine, exaudí oratiónem meam. Alleluja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum         Matth. 8, 1-13

I

n illo témpore : Cum descendísset Jesus de monte, secútæ sunt eum turbæ multæ : et ecce leprósus véniens, adorábat eum, dicens : Dómine, si vis, potes me mundáre. Et exténdens Jesus manum, tétigit eum, dicens : Volo. Mundáre. Et conféstim mundáta est lepra ejus. Et ait illi Jesus : Vide, némini díxeris : sed vade, osténde te sacerdóti, et offer munus, quod præcépit Móyses, in testimónium illis. Cum autem introísset Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum, et dicens : Dómine, puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquétur. Et ait illi Jesus : Ego véniam, et curábo eum. Et respóndens centúrio, ait : Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic : Vade, et vadit : et álii : Veni, et venit; et servo meo : Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus, mirátus est, et sequéntibus se dixit : Amen dico vobis, non invéni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab Oriénte et Occidénte vénient, et recúmbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælórum : fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres : ibi erit fletus, et stridor déntium. Et dixit Jesus centurióni : Vade, et sicut credídisti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora.   Italiano

Credo.

Offertorium. Ps. 129, 1-2. De profúndis clamávi ad te, Dómine : Dómine, exaudí oratiónem meam : de profúndis clamávi ad te, Dómine.

Secreta

H

æc hóstia, Dómine, quaésumus, emúndet nostra delícta : et ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora, mentésque sanctíficet. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio de Ssma Trinitate.

Communio. Marc. 11, 24. Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis.

Postcommunio

Q

uos tantis, Dómine, largíris uti mystériis : quaésumus; ut efféctibus nos eórum veráciter aptáre dignéris. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

_______________

 

IN FESTO SSMÆ TRINITATIS | Dominica Prima post Pentecosten | IN FESTO SSMI CORPORIS CHRISTI | Dominica infra Oct. Ssmi Corporis Christi | IN FESTO SACRATISSIMI CORDIS JESU | Dominica infra Oct. Sacratissimi Cordis Jesu | Dominica Quarta post Pentecosten | Dominica Quinta post Pentecosten | Dominica Sexta post Pentecosten | Dominica Septima post Pentecosten | Dominica Octava post Pentecosten | Dominica Nona post Pentecosten | Dominica Decima post Pentecosten | Dominica Undecima post Pentecosten | Dominica Duodecima post Pentecosten | Dominica Decima Tertia post Pentecosten | Dominica Decima Quarta post Pentecosten | Dominica Decima Quinta post Pentecosten | Dominica Decima Sexta post Pentecosten | Dominica Decima Septima post Pentecosten | Feria Quarta Quatuor Temporum Septembris | Feria Sexta Quatuor Temporum Septembris | Sabbato Quatuor Temporum Septembris | Dominica Decima Octava post Pentecosten | Dominica Decima Nona post Pentecosten | Dominica Vigesima post Pentecosten | Dominica Vigesima Prima post Pentecosten | Dominica Vigesima Secunda post Pentecosten | Dominica Vigesima Tertia post Pentecosten | Dominica Tertia quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quarta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quinta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Sexta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Vigesima Quarta et Ultima post Pentecosten | Tabula Orationum

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve