Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Missale Romanum > Proprium de Tempore

 

 

Die  13  januarii

In  Octava  Epiphaniæ

Duplex majus

Introitus

Malach. 3, 1; I Par. 29, 12

E

cce, advénit dominátor Dóminus : et regnum in manu ejus et potéstas et impérium. Ps. 71, 1. Deus, judícium tuum Regi da : et justítiam tuam Fílio Regis. V/. Glória Patri. Ecce.

Oratio

D

eus, cujus Unigénitus in substántia nostræ carnis appáruit : præsta, quaésumus; ut per eum, quem símilem nobis foris agnóvimus, intus reformári mereámur : Qui tecum.

Léctio Isaíæ Prophétæ
Is. 60, 1-6

S

urge, illumináre, Jerúsalem : quia venit lumen tuum, et glória Dómini super te orta est. Quia ecce, ténebræ opérient terram et caligo pópulos : super te autem oriétur Dóminus, et glória ejus in te vidébitur. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui. Leva in circúitu óculos tuos, et vide : omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi : fílii tui de longe vénient, et fíliæ tuæ de látere surgent. Tunc vidébis et áfflues, mirábitur et dilatábitur cor tuum, quando convérsa fúerit ad te multitúdo maris, fortitúdo géntium vénerit tibi. Inundátio camelórum opériet te dromedárii Mádian et Epha : omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes.

Graduale. Ibid., 6 et 1. Omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes. V/. Surge et illumináre, Jerúsalem : quia glória Dómini super te orta est.

Allelúja, allelúja. V/. Matth. 2, 2. Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem            Joann. 1, 29-34

I

n illo témpore : Vidit Joánnes Jesum veniéntem ad se, et ait : Ecce Agnus Dei, ecce, qui tollit peccátum mundi. Hic est, de quo dixi : Post me venit vir, qui ante me factus est : quia prior me erat. Et ego nesciébam eum, sed ut manifestétur in Israël, proptérea veni ego in aqua baptízans. Et testimónium perhíbuit Joánnes, dicens : Quia vidi Spíritum descendéntem quasi colúmbam de cælo, et mansit super eum. Et ego nesciébam eum : sed qui misit me baptizáre in aqua, ille mihi dixit : Super quem víderis Spíritum descendéntem, et manéntem super eum, hic est, qui baptízat in Spíritu Sancto. Et ego vidi : et testimónium perhíbui, quia hic est Fílius Dei.    

Credo.

Offertorium. Ps. 71, 10-11. Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent : reges Arabum et Saba dona addúcent : et adorábunt eum omnes reges terræ, omnes gentes sérvient ei.

Secreta

H

óstias tibi, Dómine, pro nati Fílii tui apparitióne deférimus, supplíciter exorántes : ut, sicut ipse nostrórum auctor est múnerum, ita sit ipse miséricors et suscéptor, Jesus Christus, Dóminus noster : Qui tecum.

Præfatio et Communicántes de Epiphania.

Communio. Matth. 2, 2. Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum.

Postcommunio

C

ælésti lúmine, quaésumus, Dómine, semper et ubíque nos praéveni : ut mystérium, cujus nos partícipes esse voluísti, et puro cernámus intúitu, et digno percipiámus affectu. Per Dóminum.

_______________

 

IN NATIVITATE DOMINIS. Stephani Protomartyris | S. Joannis Ap. et Ev. | Ss. Innocentium Martyrum | Dominica infra Octavam Nativitatis | S. Thomæ Ep. et Mart. | De Sexta Die infra Octavam Nativitatis | S. Silvestri I Papæ et Conf. | In Circumcisione Domini | Sanctissimi Nominis Jesu | In Oct. S. Stephani Protomartyris | In Oct. S. Joannis Ap. et Ev. | In Oct. Ss. Innocentium Martyrum | In Vigilia Epiphaniæ | Pro S. Telesphoro Papa et Mart. | In Epiphania Domini | Sanctæ Familiæ Jesu, Mariæ, Joseph | Dominica infra Oct. Epiphaniæ | Pro S. Hygino Papa et Mart. | In Octava Epiphaniæ | Dominica Secunda post Epiphaniam | Dominica Tertia post Epiphaniam | Dominica Quarta post Epiphaniam | Dominica Quinta post Epiphaniam | Dominica Sexta post Epiphaniam

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2009 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve