Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Dominica  quarta

post  Epiphaniam

Semiduplex

   Introitus  

Ps. 96, 7-8

 

A

doráte Deum, omnes Angeli ejus : audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judae. Ps. ibid., 1. Dóminus regnávit, exsúltet terra : læténtur ínsulæ multæ.  V/. Glória Patri. Adoráte.

Oratio

D

eus, qui nos in tantis perículis constitútos, pro humána scis fragilitáte non posse subsístere : da nobis salútem mentis et córporis; ut ea, quæ pro peccátis nostris pátimur, te adjuvánte vincámus. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut post diem 29 Decembris supra, vel post Dominicam Tertiam præcedentem supra.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Romános        Rom. 13, 8-10

F

ratres : Némini quídquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis : qui enim díligit próximum, legem implévit. Nam : Non adulterábis : Non occídes : Non furáberis : Non falsum testimónium dices : Non concupísces : et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo instaurátur : Díliges próximum túum sicut teipsum. Diléctio próximi malum non operátur. Plenitúdo ergo legis est diléctio.

Graduale. Ps. 101, 16-17. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. V/. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 96, 1. Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum         Matth. 8, 23-27

I

n illo témpore : Ascendénte Jesu in navículam, secúti sunt eum discípuli ejus : et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navícula operirétur flúctibus, ipse vero dormiébat. Et accessérunt ad eum discípuli ejus, et suscitavérunt eum, dicéntes : Dómine, salva nos, perímus. Et dicit eis Jesus : Quid tímidi estis, módicæ fídei? Tunc súrgens, imperávit ventis et mari, et facta est tranquíllitas magna. Porro hómines miráti sunt, dicéntes : Qualis est hic, quia venti et mare obédiunt ei?   Italiano

Credo.

Offertorium. Ps. 117, 16 et 17. Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me : non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.

Secreta

C

oncéde, quaésumus, omnípotens Deus : ut hujus sacrifícii munus oblátum, fragilitátem nostram ab omni malo purget semper et múniat. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra, vel supra.

Præfatio de Ssma Trinitate.

Communio. Luc. 4, 22. Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.

Postcommunio

M

únera tua nos, Deus, a delectatiónibus terrénis expédiant : et cæléstibus semper instáurent aliméntis. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra, vel supra.

_______________

 

IN NATIVITATE DOMINIS. Stephani Protomartyris | S. Joannis Ap. et Ev. | Ss. Innocentium Martyrum | Dominica infra Octavam Nativitatis | S. Thomæ Ep. et Mart. | De Sexta Die infra Octavam Nativitatis | S. Silvestri I Papæ et Conf. | In Circumcisione Domini | Sanctissimi Nominis Jesu | In Oct. S. Stephani Protomartyris | In Oct. S. Joannis Ap. et Ev. | In Oct. Ss. Innocentium Martyrum | In Vigilia Epiphaniæ | Pro S. Telesphoro Papa et Mart. | In Epiphania Domini | Sanctæ Familiæ Jesu, Mariæ, Joseph | Dominica infra Oct. Epiphaniæ | Pro S. Hygino Papa et Mart. | In Octava Epiphaniæ | Dominica Secunda post Epiphaniam | Dominica Tertia post Epiphaniam | Dominica Quarta post Epiphaniam | Dominica Quinta post Epiphaniam | Dominica Sexta post Epiphaniam

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve