Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Missale Romanum > Proprium de Tempore

 

 

Die  26  decembris

SANCTI   STEPHANI   PROTOMARTYRIS

Duplex  II  classis  cum  Octava  simplici

Statio ad ad S. Stephanum in Cælio monte

   Introitus  

Ps. 118, 23, 86 et 23

 

S

edérunt príncipes, et advérsum me loquebántur : et iníqui persecúti sunt me : ádjuva me, Dómine, Deus meus, quia servus tuus exercebátur in tuis justificatiónibus. Ps. ibid., 1. Beati immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini.  V/. Glória Patri. Sedérunt.

Oratio

D

a nobis, quaésumus, Dómine, imitári quod cólimus : ut discámus et inimícos dilígere; quia ejus natalícia celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit.

In die Octava vero dicitur sequens

Oratio

O

mnípotens sempitérne Deus, qui primítias Mártyrum in beati Levítæ Stephani sánguine dedicásti : tríbue, quaésumus; ut pro nobis intercéssor exsístat, qui pro suis étiam persecutóribus exorávit Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum.

__________________________________________

Et fit Commemoratio Octavæ Nativitatis :

Oratio

C

oncéde, quaésumus, omnípotens Deus : ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúndem Dóminum.

Léctio Actuum Apostolórum
Act. 6, 8-10; 7, 54-59

I

n diebus illis : Stéphanus plenus grátia et fortitúdine, faciébat prodígia et signa magna in pópulo. Surrexérunt autem quidam de synagóga, quæ appellátur Libertinórum, et Cyrenénsium, et Alexandrinórum, et eórum, qui erant a Cilícia et Asia, disputántes cum Stéphano : et non póterant resístere sapiéntiæ et Spirítui, qui loquebátur. Audiéntes autem hæc, dissecabántur córdibus suis, et stridébant déntibus in eum. Cum autem esset Stéphanus plenus Spíritu Sancto, inténdens in cælum, vidit glóriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait : Ecce, vídeo cælos apértos, et Fílium hóminis stantem a dextris Dei. Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas, et ímpetum fecerunt unanímiter in eum. Et ejiciéntes eum extra civitatem, lapidábant : et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adolescéntis, qui vocabátur Saulus. Et lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem : Dómine Jesu, súscipe spíritum meum. Pósitis autem génibus, clamávit voce magna, dicens : Dómine, ne státuas illis hoc peccátum. Et cum hoc dixísset, obdormívit in Dómino.

Graduale. Ps. 118, 23 et 86. Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur : et iníqui persecúti sunt me. V/. Ps. 6, 5. Adjuva me, Dómine, Deus meus : salvum me fac propter misericórdiam tuam.

Allelúja, allelúja, V/. Act. 7, 55. Vídeo cælos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei : et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. V/. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis, V/. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Tempore autem Pascháli omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Act. 7, 55. Vídeo cælos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja, V/. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
 Matthaéum         Matth. 23, 34-39

I

n illo témpore : Dicébat Jesus scribis et pharisaéis : Ecce, ego mitto ad vos prophétas, et sapiéntes, et scribas, et ex illis occidétis et crucifigétis, et ex eis flagellábitis in synagógis vestris, et persequémini de civitáte in civitátem : ut véniat super vos omnis sanguis justus, qui effúsus est super terram, a sánguine Abel justi usque ad sánguinem Zacharíæ, filii Barachíæ, quem occidístis inter templum et altáre. Amen, dico vobis, vénient hæc ómnia super generatiónem istam. Jerúsalem, Jerúsalem, quæ occídis prophétas, et lápidas eos, qui ad te missi sunt, quóies vólui congregáre fílios tuos, quemádmodum gallína cóngregat pullos suos sub alas, et noluísti? Ecce, relinquétur vobis domus vestra desérta. Dico enim vobis, non me vidébitis ámodo, donec dicátis : Benedíctus, qui venit in nómine Dómini.

Credo, ratione Octavæ.

Offertorium. Act. 6, 5 et 7, 59. Elegérunt Apóstoli Stéphanum Levítam, plenum fide et Spíritu Sancto : quem lapidavérunt Judaéi orántem, et dicéntem : Dómine Jesu, áccipe spíritum meum, allelúja.

Secreta

S

úscipe, Dómine, múnera pro tuórum commemoratióne Sanctórum : ut, sicut illos pássio gloriósos effécit; ita nos devótio reddat innócuos. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis                   Secreta

O

bláta, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica : nosque a peccatórum nostrorum máculis emúnda. Per eúndem Dóminum.

Præfatio et Communicantes de Nativitate, ratione Octavæ.

Communio. Act. 7, 55, 58 et 59. Vídeo cælos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei : Dómine Jesu, accipe spíritum meum, et ne státuas illis hoc peccátum.

Postcommunio

A

uxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria : et, intercedénte beáto Stéphano Mártyre tuo, sempitérna protectióne confírment. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis           Postcommunio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut natus hodie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor; ita et immortalitátis sit ipse largítor : Qui tecum.

Infra Octavam S. Stephani nihil fit de ea.

_______________

 

IN NATIVITATE DOMINI | S. Stephani Protomartyris | S. Joannis Ap. et Ev. | Ss. Innocentium Martyrum | Dominica infra Octavam Nativitatis | S. Thomæ Ep. et Mart. | De Sexta Die infra Octavam Nativitatis | S. Silvestri I Papæ et Conf. | In Circumcisione Domini | Sanctissimi Nominis Jesu | In Oct. S. Stephani Protomartyris | In Oct. S. Joannis Ap. et Ev. | In Oct. Ss. Innocentium Martyrum | In Vigilia Epiphaniæ | Pro S. Telesphoro Papa et Mart. | In Epiphania Domini | Sanctæ Familiæ Jesu, Mariæ, Joseph | Dominica infra Oct. Epiphaniæ | Pro S. Hygino Papa et Mart. | In Octava Epiphaniæ | Dominica Secunda post Epiphaniam | Dominica Tertia post Epiphaniam | Dominica Quarta post Epiphaniam | Dominica Quinta post Epiphaniam | Dominica Sexta post Epiphaniam

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2009 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve