Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Dominica sexta
post Epiphaniam
Semiduplex
A
doráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judae. Ps. ibid., 1. Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. V/. Glória Patri. Adoráte.
Oratio
Q
uaésumus, omnípotens Deus : ut illíus salutáris capiámus efféctum, cujus per hæc mystéria pignus accépimus. Per Dóminum.
¶ Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, 2ª A cunctis supra, 3ª ad libitum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Thessalonicénses I Thess. 1, 1-20
F
ratres : Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam vestri faciéntes in oratiónibus nostris sine intermissióne, mémores óperis fídei vestræ, et labóris, et caritátis, et sustinéntiæ spei Dómini nostri Jesu Christi ante Deum et Patrem nostrum : sciéntes, fratres, dilécti a Deo, electiónem vestram : quia Evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte, et in Spíritu Sancto, et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus in vobis propter vos. Et vos imitatóres nostri facti estis, et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa, cum gáudio Spiritus Sancti : ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia, et in Achája. A vobis enim diffamátus est sermo Dómini, non solum in Macedónia, et in Achája, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profécta est, ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui. Ipsi enim de nobis annúntiant qualem intróitum habuérimus ad vos : et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris, servíre Deo vivo, et vero, et exspectáre Fílium ejus de cælis (quem suscitávit ex mórtuis) Jesum, qui erípuit nos ab ira ventúra.
Graduale. Ps. 101, 16-17. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. V/. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 96, 1. Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 13, 31-35
I
n illo témpore : Dixit Jesus turbis parábolam hanc : Símile est regnum cælórum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo : quod mínimum quidem est ómnibus semínibus : cum autem créverit, majus est ómnibus oléribus, et fit arbor, ita ut vólucres cæli véniant, et hábitent in ramis ejus. Aliam parábolam locútus est eis : Símile est regnum cælórum ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínæ satis tribus, donec fermentátum est totum. Hæc ómnia locútus est Jesus in parábolis ad turbas : et sine parábolis non loquebátur eis : ut implerétur quod dictum erat per Prophétam dicéntem : Apériam in parábolis os meum, eructábo abscóndita a constitutióne mundi.
Credo.
Offertorium. Ps. 117, 16 et 17. Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me : non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Secreta
H
æc nos oblátio, Deus, mundet, quaésumus, et rénovet, gubérnet, et prótegat. Per Dóminum.
Aliæ Secretæ, ut supra.
Præfatio de Ssma Trinitate.
Communio. Luc. 4, 22. Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.
Postcommunio
C
æléstibus, Dómine, pasti delíciis quaésumus; ut semper éadem, per quæ veráciter vívimus, appetámus. Per Dóminum.
Aliæ Postcommuniones, ut supra.
_______________
IN NATIVITATE DOMINI | S. Stephani Protomartyris | S. Joannis Ap. et Ev. | Ss. Innocentium Martyrum | Dominica infra Octavam Nativitatis | S. Thomæ Ep. et Mart. | De Sexta Die infra Octavam Nativitatis | S. Silvestri I Papæ et Conf. | In Circumcisione Domini | Sanctissimi Nominis Jesu | In Oct. S. Stephani Protomartyris | In Oct. S. Joannis Ap. et Ev. | In Oct. Ss. Innocentium Martyrum | In Vigilia Epiphaniæ | Pro S. Telesphoro Papa et Mart. | In Epiphania Domini | Sanctæ Familiæ Jesu, Mariæ, Joseph | Dominica infra Oct. Epiphaniæ | Pro S. Hygino Papa et Mart. | In Octava Epiphaniæ | Dominica Secunda post Epiphaniam | Dominica Tertia post Epiphaniam | Dominica Quarta post Epiphaniam | Dominica Quinta post Epiphaniam | Dominica Sexta post Epiphaniam
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve